Cum M. Cicero consul Nonis Decembribus senatum in aede Iovis Statoris

consuleret, quid de iis coniurationis Catilinae sociis fieri placeret, qui

in custodiam traditi essent, factum est, ut duae potissimum sententiae

proponerentur, una D. Silani consulis designati, qui morte multandos illos

censebat, altera C. Caesaris, qui illos publicatis bonis per municipia

Italiae distribueudos ac vinculis sempiternis tenendos existimabat. Cum

autem plures senatores ad C. Caesaris quam ad D. Silani sententiam

inclinare viderentur, M. Cicero ea, quae infra legitur, oratione Silani

sententiam commendare studuit.

Video, patres conscripti, in me omnium vestrum ora atque oculos esse

conversos, video vos non solunn de vestro ac rei publicae, verum etiam, si

id depulsum sit, de meo periculo esse sollicitos. Est mihi iucunda in

malis et grata in dolore vestra erga me voluntas, sed eam, per deos

inmortales, deponite atque obliti salutis meae de vobis ac de vestris

liberis cogitate. Mihi si haec condicio consulatus data est, ut omnis

acerbitates, onunis dolores cruciatusque perferrem, feram non solum

fortiter, verum etiam lubenter, dum modo meis laboribus vobis populoque

Romano dignitas salusque pariatur. Ego sum ille consul, patres

conscripti, cui non forum, iu quo omnis aequitas continetur, non campus

consularibus auspiciis consecratus, non curia, summum auxilium omnium

gentium, non domus, commune perfugium, non lectus ad quietem datus, non

denique haec sedes honoris [sella curulis] umquam vacua mortis periculo

atque insidiis fuit. Ego multa tacui, multa pertuli, multa concessi,

multa meo quodam dolore in vestro timore sanavi. Nunc si hunc exitum

consulatus mei di inmortales esse voluerunt, ut vos populumque Romanum ex

caede miserrima, coniuges liberosque vestros virginesque Vestales ex

acerbissima vexatione, templa atque delubra, hanc pulcherrimam patriam

omnium nostrum ex foedissima flamma, totam Italiam ex bello et vastitate

eriperem, quaecumque mihi uni proponetur fortuna, subeatur. Etenim, si

P. Lentulus suum nomen inductus a vatibus fatale ad perniciem rei publicae

fore putavit, cur ego non laeter meum consulatum ad salutem populi Romani

prope fatalem extitisse? Quare, patres conscripti, consulite vobis,

prospicite patriae, conservate vos, coniuges, liberos fortunasque vestras,

populi Romani nomen salutemque defendite; mihi parcere ac de me cogitare

desinite. Nam primum debeo sperare omnis deos, qui huic urbi praesident,

pro eo mihi, ac mereor, relaturos esse gratiam; deinde, si quid obtigerit,

aequo animo paratoque moriar. Nam neque turpis mors forti viro potest

accidere neque immatura consulari nec misera sapienti. Nec tamen ego sum

ille ferreus, qui fratris carissimi atque amantissimi praesentis maerore

non movear horumque omnium lacrumis, a quibus me circumsessum videtis

Neque meam mentem non domum saepe revocat exanimata uxor et abiecta metu

filia et parvulus filius quem mihi videtur amplecti res publica tamquam ob

sidem consulatus mei, neque ille, qui expectans huius exitum diei stat in

conspectu meo, gener. Moveo his rebus omnibus, sed in eam partem, uti

salvi sint vobiscum omnes, etiamsi me vis aliqua oppresserit, potius, quam

et illi et nos una rei publicae peste pereamus. Quare, patres conscripti,

incumbite ad salutem rei publicae, circumspicite omnes procellas, quae

inpendent, nisi providetis. Non Ti. Gracchus, quod iterum tribunus plebis

fieri voluit, non C. Gracchus, quod agrarios concitare conatus est, non

L. Saturninus, quod C. Memmium occidit, in discrimen aliquod atque in

vestrae severitatis iudicium adduciturtenentur ii, qui ad urbis incendium,

ad vestram omnium caedem, ad Catilinam accipiendum Romae restiterunt,

tenentur litterae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio;

sollicitantur Allobroges, servitia excitantur, Catilina accersitur; id est

initum consilium, ut interfectis omnibus nemo ne ad deplorandum quidem

populi Romani nomen atque ad lamentandam tanti imperii calamitatem

relinquatur. Haec omnia indices detulerunt, rei confessi sunt, vos multis

iam iudiciis iudicavistis, primum quod mihi gratias egistis singu laribus

verbis et mea virtute atque diligentia perditorum hominum coniurationem

patefactam esse decrevistis, deinde quod P. Lentulum se abdicare praetura

coegistis, tum quod eum et ceteros, de quibus iudicastis, in custodiam

dandos censuistis, maximeque quod meo nomine supplicationem decrevistis,

qui honos togato habitus ante me est nemini; postremo hesterno die praemia

legatis Allobrogum Titoque Volturcio dedistis amplissima. Quae sunt omnia

eius modi, ut ii, qui in custodiam nominatim dati sunt, sine ulla

dubitatione a vobis damnati esse videantur.

Sed ego institui referre ad vos, patres conscripti, tamquam integrum,

et de facto quid iudicetis, et de poena quid censeatis. Illa praedicam,

quae sunt consulis. Ego magnum in re publica versari furorem et nova

quaedam misceri et concitari mala iam pridem videbam, sed hanc tantam, tam

exitiosam haberi coniurationem a civibus numquam putavi. Nunc quicquid

est, quocumque vestrae mentes inclinant atque sententiae, statuendum vobis

ante noctem est. Quantum facinus ad vos delatum sit, videtis. Huic si

paucos putatis adfines esse, vehementer erratis. Latius opinione

disseminatum est hoc malum; manavit non solum per Italiam, verum etiam

transcendit Alpes et obscure serpens multas iam provincias occupavit. Id

opprimi sustentando aut prolatando nullo pacto potest; quacumque ratione

placet, celeriter vobis vindicandum est.

Video duas adhuc esse sententias, unam D. Silani, qui censet eos, qui

haec delere conati sunt, morte esse multandos, alteram C. Caesaris, qui

mortis poenam removet, ceterorum suppliciorum omnis acerbitates

amplectitur. Uterque et pro sua dignitate et pro rerum magnitudine in

summa severitate versatur. Alter eos, qui nos omnis [, qui populum

Romanum] vita privare conati sunt, qui delere imperium, qui populi Romani

nomen extinguere, punctum temporis frui vita et hoc communi spiritu non

putat oportere atque hoc genus poenae saepe in inprobos civis in hac re

publica esse usurpatum recordatur. Alter intellegit mortem ab dis

inmortalibus non esse supplicii causa constitutam, sed aut necessitatem

naturae aut laborum ac miseriarum quietem esse. Itaque eam sapientes

numquam inviti, fortes saepe etiam lubenter oppetiverunt. Vincula vero,

et ea sempiterna, certe ad singularem poenam nefarii sceleris inventa

sunt. Municipiis dispertiri iubet. Habere videtur ista res iniquitatem,

si imperare velis, difficultatem, si rogare. Decernatur tamen, si placet.

Ego enim suscipiam et, ut spero, reperiam, qui id, quod salutis omnium

causa statueritis, non putent esse suae dignitatis recusare. Adiungit

gravem poenam municipiis, si quis eorum vincula ruperit; horribiles

cnstodias circumdat et dignas scelere hominum perditorum; sancit, ne quis

eorum poenam, quos condemnat, aut per senatum aut per populum levare

possit; eripit etiam spem, quae sola homines in miseriis consolari solet.

Bona praeterea publicari iubet, vitam solam relinquit nefariis hominibus;

quam si eripuisset, multos una dolores animi atque corporis et omnis

scelerum poenas ademisset. Itaque ut aliqua in vita formido inprobis

esset posita apud inferos eius modi quaedam illi antiqui supplicia impiis

constituta esse voluerunt, quod videlicet intellegebant his remotis non

esse mortem ipsam pertimescendam.

Nunc, patres conscripti, ego mea video quid intersit. Si eritis

secuti sententiam C. Caesaris, quoniam hanc is in re publica viam, quae

popularis habetur, secutus est, fortasse minus erunt hoc auctore et

cognitore huiusce sententiae mihi populares impetus pertimescendi; sin

illam alteram, nescio an amplius mihi negotii contrahatur. Sed tamen

meorum periculorum rationes utilitas rei publicae vincat. Habemus enim a

Caesare, sicut ipsius dignitas et maiorum eius amplitudo postulabat,

sententiam tamquam obsidem perpetuae in rem publicam voluntatis.

Intellectum est, quid interesset inter levitatem contionatorum et animum

vere popularem saluti populi consulentem. Video de istis, qui se

populares haberi volunt, abesse non neminem, ne de capite videlicet civium

Romanorum sententiam ferat. Is et nudius tertius in custodiam cives

Romanos dedit et supplicationem mihi decrevit et indices hesterno die

maximis praemiis adfecit. Iam hoc nemini dubium est qui reo custodiam,

quaesitori gratulationem, indici praemium decrerit, quid de tota re et

causa iudicarit. At vero C. Caesar intellegit legem Semproniam esse de

civibus Romanis constitutam; qui autem rei publicae sit hostis, eum civem

esse nullo modo posse; denique ipsum latorem Semproniae legis iniussu

populi poenas rei publicae dependisse. Idem ipsum Lentulum, largitorem et

prodigum, non putat, cum de pernicie populi Romani, exitio huius urbis tam

acerbe, tam crudeliter cogitarit, etiam appellari posse popularem. Itaque

homo mitissimus atque lenissimus non dubitat P. Lentulum aeternis tenebris

vinculisque mandare et sancit in posterum, ne quis huius supplicio levando

se iactare et in pernicie populi Romani posthac popularis esse possit.

Adiungit etiam publicationem bonorum, ut omnis animi cruciatus et corporis

etiam egestas ac mendicitas consequatur.

Quam ob rem, sive hoc statueritis, dederitis mihi comitem ad contionem

populo carum atque iucundum, sive Silani sententiam sequi malueritis,

facile me atque vos a crudelitatis vituperatione populo Romano purgabo

atque obtinebo eam multo leniorem fuisse. Quamquam, patres conscripti,

quae potest esse in tanti sceleris inmanitate punienda crudelitas? Ego

enim de meo sensu iudico. Nam ita mihi salva re publica vobiscum perfrui

liceat, ut ego, quod in hac causa vehementior sum, non atrocitate animi

moveor (quis enim est me mitior?), sed singulari quadam humanitate et

misericordia. Videor enim mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum

atque arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem, cerno animo

sepulta in patria miseros atque insepultos acervos civium, versatur mihi

ante oculos aspectus Cethegi et furor in vestra caede bacchantis. Cum

vero mihi proposui regnantem Lentulum, sicut ipse se ex fatis sperasse

confessus est, purpuratum esse huic Glabinium, cum exercitu venisse

Catilinam, tum lamentationem matrum familias, tum fugam virginum atque

puerorum ac vexationem virginum Vestalium perhorresco et, quia mihi

vellementer haec videntur misera atque miseranda, idcirco in eos, qui ea

perlicere voluerunt, me severum vehementemque praebeo. Etenim quaero, si

quis pater familias liberis suis a servo interfectis, uxore occisa,

incensa domo supplicium de servo non quam acerbissumum sumpserit, utrum is

clemens ac misericors an inhumanissimus et crudelissimus esse videatur.

Mihi vero inportunus ac ferreus, qui non dolore et cruciatu nocentis suum

dolorem cruciatumque lenierit. Sic nos in his hominibus, qui nos, qui

coniuges, qui liberos nostros trucidare voluerunt, qui singulas unius

cuiusque nostrum domos et hoc universum rei publicae domicilium delere

conati sunt, qui id egerunt, ut gentem Allobrogum in vestigiis huius urbis

atque in einere deflagrati imperii collocarent, si vehementissimi

fuerimus, misericordes habebimur; sin remissiores esse voluerimus, summae

nobis crudelitatis in patriae civiumque pernicie fama subeunda est. Nisi

vero cuipiam L. Caesar, vir fortissimus et amantissimus rei publicae,

crudelior nudius tertius visus est, cum sororis suae, feminae lectissimae,

virum praesentem et audientem vita privandum esse dixit, cum avum suum

iussu consulis interfectum filiumque eius inpuberem legatum a patre missum

in carcere necatum esse dixit. Quorum quod simile factum, quod initum

delendae rei publicae consilium? Largitionis voluntas tum in re publica

versata est et partium quaedam contentio. Atque illo tempore huius avus

Lentuli, vir clarissimus, armatus Gracchum est persecutus. Ille etiam

grave tum vulnus accepit, ne quid de summa re publica deminueretur; hic ad

evertenda rei publicae fundamenta Gallos accersit, servitia concitat,

Catilinam vocat, adtribuit nos trucidandos Cethego et ceteros civis

interficiendos Gfabinio, urbem inflammandam Cassio, totam Italiam

vastandam diri piendamque Catilinae. Vereamini censeo, ne in hoc scelere

tam immani ac nefando nimis aliquid severe statuisse videamini; multo

magis est verendum, ne remissione poenas crudeles in patriam quam ne

severitate animadversionis nimis vehementes in acerbissimos hostis fuisse

videamur.

Sed ea, quae exaudio, patres conscripti, dissimulare non possum.

Iaciuntur enim voces, quae perveniunt ad auris meas eorum, qui vereri

videntur, ut habeam satis praesidii ad ea, quae vos statueritis hodierno

die, transigunda. Omnia et provisa et parata et constituta sunt, patres

conscripti, cum mea summa cura atque diligentia, tum etiam multo maiore

populi Romani ad summum imperium retinendum et ad communes fortunas

conservandas voluntate. Omnes adsunt omnium ordinum homines, omnium

generum, omnium denique aetatum; plenum est forum, plena templa circum

forum, pleni omnes aditus huius templi ac loci. Causa est enim post urbem

conditam haec inventa sola, in qua omnes sentirent unum atque idem praeter

eos, qui cum sibi viderent esse pereundum, cum omnibus potius quam soli

perire voluerunt. Hosce ego homines excipio et secerno lubenter neque in

inproborum civium, sed in acerbissimorum hostium numero habendos puto.

Ceteri vero, di inmortales! qua frequentia, quo studio, qua virtute ad

communem salutem dignitatemque consentiunt! Quid ego hic equites Romanos

commemorem? qui vobis ita summam ordinis consiliique concedunt, ut

vobiscum de amore rei publicae certent; quos ex multorum annorum

dissensione huius ordinis ad societatem concordiamque revocatos hodiernus

dies vobiscum atque haec causa coniungit. Quam si coniunctionem in

consulatu confirmatam meo perpetuam in re publica tenuerimus, confirmo

vobis nullum posthac malum civile ac domesticum ad ullam rei publicae

partem esse venturum. Pari studio defendundae rei publicae convenisse

video tribunos aerarios, fortissimos viros; scribas item universos, quos

cum casu hic dies ad aerarium frequentasset, video ab expectatione sortis

ad salutem com munem esse conversos. Omnis ingenuorum adest multitudo,

etiam tenuissimorum. Quis est enim, cui non haec templa, aspectus urbis,

possessio libertatis, lux denique haec ipsa et [hoc] commune patriae solum

cum sit carum, tum vero dulce atque iucundum? Operae pretium est, patres

conscripti, libertinorum hominum studia cognoscere, qui sua virtute

fortunam huius civitatis consecuti vere hanc suam esse patriam iudicant,

quam quidam hic nati, et summo nati loco, non patriam suam, sed urbem

hostium esse iudicaverunt. Sed quid ego hosce homines ordinesque

commemoro, quos privatae fortunae, quos communis res publica, quos denique

libertas, ea quae dulcissima est, ad salutem patriae defendendam

excitavit? Servus est nemo, qui modo tolerabili condicione sit

servitutis, qui non audaciam civium perhorrescat, qui non haec stare

cupiat, qui non [tantum], quantum audet et quantum potest, conferat ad

communem salutem, voluntatis. Quare si quem vestrum forte commovet hoc,

quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas,

pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id

quidem coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna

miseri aut voluntate perditi, qui non illum ipsum sellae atque operis et

quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum, qui denique non

cursum hunc otiosum vitac suae salvum esse velint. Multo vero maxima pars

eorum, qui in tabernis sunt, immo vero (id enim potius est dicendum) genus

hoc universum amantissimum est otii. Etenim omne instrumentum, omnis

opera atque quaestus sequentia civium sustentatur, alitur otio; quorum si

quaestus occlusis tabernis minui solet, quid tandem incensis futurum fuit?

Quae cum ita sint, patres conscripti, vobis populi Romani praesidia

non desunt; vos ne populo Romano deesse videamini, providete. Habetis

consulem ex plurimis periculis et insidiis atque ex media morte non ad

vitam suam, sed ad salutem vestram reservatum. Omnes ordines ad

conservandam rem publicam mente, voluntate, studio, virtute, voce

consentiunt. Obsessa facibus et telis impiae coniurationis vobis supplex

manus tendit patria communis, vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis

arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum ignem Vestae

sempiternum, vobis omnium deorum templa atque delubra, vobis muros atque

urbis tecta commendat. Praeterea de vestra vita, de coniugum vestrarum

atque liberorum anima, de fortunis omuium, de sedibus, de focis vestris

hodierno die vobis iudicandum est. Habetis ducem memorem vestri, oblitum

sui, quae non semper facultas datur, habetis omnis ordines, omnis homines,

universum populum Romanum, id quod in civili causa hodierno die primum

videmus, unum atque idem sentientem. Cogitate, quantis laboribus fundatum

imperium, quanta virtute stabilitam libertatem, quanta deorum benignitate

auctas exaggeratasque fortunas una nox paene delerit. Id ne umquam

posthac non modo [non] confici, sed ne cogitari quidem possit a civibus,

hodierno die providendum est. Atque haec, non ut vos, qui mihi studio

paene praecurritis, excitarem, locutus sum, sed ut mea vox, quae debet

esse in re publica princeps, officio functa consulari videretur.

Nunc, antequam ad sententiam redeo, de me pauca dicam. Ego, quanta

manus est coniuratorum, quam videtis esse permagnam, tantam me inimicorum

multitudinem suscepisse video; sed eam esse iudico turpem et infirmam et

[contemptam et] abiectam. Quodsi aliquando alicuius furore et scelere

concitata manus ista plus valuerit quam vestra ac rei publicae dignitas,

me tamen meorum factorum atque consiliorum numquam, patres conscripti,

paenitebit. Etenim mors, quam illi [mihi] fortasse minitantur, omnibus

est parata; vitae tantam laudem, quanta vos me vestris decretis

honestastis, nemo est adsecutus. Ceteris enim bene gesta, mihi uni

conservata re publica gratulationem decrevistis. Sit Scipio clarus ille,

cuius consilio atque virtute Hannibal in Africam redire atque [ex] Italia

decedere coactus est, ornetur alter eximia laude Africanus, qui duas urbes

huic imperio infestissimas, Carthaginem Numantiamque, delevit, habeatur

vir egregius Paulus ille, cuius currum rex potentissimus quondam et no

bilissimus Perses honestavit, sit aeterna gloria Marius, qui bis Italiam

obsidione et metu servitutis liberavit, anteponatur omnibus Pompeius,

cuius res gestae atque virtutes isdem quibus solis cursus regionibus ac

terminis continentur; erit profecto inter horum laudes aliquid loci

nostrae gloriae, nisi forte maius est patefacere nobis provincias, quo

exire possimus, quam curare, ut etiam illi, qui absunt, habeant, quo

victores revertantur. Quamquam est uno loco condicio melior externae

victoriae quam domesticae, quod hostes alienigenae aut oppressi serviunt

aut recepti [in amicitiam] beneficio se obligatos putant; qui autem ex

numero civium dementia aliqua depravati hostes patriae semel esse

coeperunt, eos cum a pernicie rei publicae reppuleris, nec vi coercere nec

beneficio placare possis. Quare mihi cum perditis civibus aeternum bellum

susceptum esse video. Id ego vestro bonorumque omnium auxilio memoriaque

tantorum periculorum, quae non modo in hoc populo, qui servatus est, sed

in omnium gentium sermonibus ac mentibus semper haerebit, a me atque a

meis facile propulsari posse confido. Neque ulla profecto tanta vis

reperietur, quae coniunctionem vestram equitumque Romanorum et tantam

conspirationem bonorum omnium confringere et labefactare possit.

Quae cum ita sint, pro imperio, pro exercitu, pro provincia, quam

neglexi, pro triumpho ceterisque laudis insignibus, quae sunt a me propter

urbis vestraeque salutis custodiam repudiata, pro clientelis hospitiisque

provincialibus, quae tamen urbanis opibus non minore labore tueor quam

comparo, pro his igitur omnibus rebus, pro meis in vos singularibus

studiis proque hac, quam perspicitis, ad conservandam rem publicam

diligentia nihil a vobis nisi huius temporis totiusque mei consulatus

memoriam postulo; quae dunn erit in vestris fixa mentibus, tutissimo me

muro saeptum esse arbitrabor. Quodsi meam spem vis inproborum fefellerit

atque superaverit, commendo vobis parvum meum filium, cui profecto satis

erit praesidii non solum ad salutem, verum etiam ad dignitatem, si eius,

qui haec omnia suo solius periculo conservarit, illum filium esse

memineritis. Quapropter de summa salute vestra populique Romani, de

vestris coniugibus ac liberis, de aris ac focis, de fanis atque templis de

totius urbis tectis ac sedibus, de imperio ac libertate, de salute

Italiae, de universa re publica decernite diligenter, ut instituistis, ac

fortiter. Habetis eum consulem, qui et parere vestris decretis non

dubitet et ea, quae statueritis, quoad vivet, defendere et per se ipsum

praestare possit.

Cicero's Orations · 第 3 / 3 段