Aliquanto post quam haec gesta erant, cum legati Allobrogum, qui a

Lentulo temptati M. Cicerone auctore favere se coniurationi simulaverant,

exeuntes ex urbe cum T. Volturcio, qui erat a Lentulo ad Catilinam missus,

in ponte Mulvio nocte comprehensi essent litteraeque, quae ab Lentulo,

Cethego, P. Gabinio Cimbro ad Catilinam ferebantur, Ciceroni traditae is

arcessitis coniurationis principibus senatum in aedem Concordiae coegit

III Non. Decembres. Ibi cum legati et Volturcius omnem rem indicassent,

coniurati litteris suis convicti in custodiam dati sunt, Ciceroni autem

gratiae a senatu actae supplicatioque decreta est. Quibus rebus peractis

Cicero in contionem prodiit et populo, quae acta essent, exposuit hac,

quae infra legitur, oratione.

Rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum bona, fortunas,

coniuges liberosque vestros atque hoc domicilium clarissumi imperii,

fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum inmortalium

summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e flamma atque

ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et vobis conservatam ac restitutam

videtis. Et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ii dies,

quibus conservamur, quam illi, quibus nascimur, quod salutis certa

laetitia est, nascendi incerta condicio, et quod sine sensu nascimur, cum

voluptate servamur, profecto, quoniam illum, qui hanc urbem condidit, ad

deos inmortalis benivolentia famaque sustulimus, esse apud vos posterosque

vestros in honore debebit is, qui eandem hanc urbem conditam

amplificatamque servavit. Nam toti urbi, templis, delubris, tectis ac

moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque restinximus, idemque

gladios in rem publicam destrictos rettudimus mucronesque eorum a iugulis

vestris deiecimus. Quae quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta

sunt per me, vobis iam exponam breviter, Quirites, ut, et quanta et quam

manifesta et qua ratione investigata et comprehensa sint, vos, qui et

ignoratis et expectatis, scire possitis.

Principio ut Catilina paucis ante diebus erupit ex urbe, cum sceleris

sui socios huiusce nefarii belli acerrimos duces Romae reliquisset, semper

vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum in tantis et tam absconditis

insidiis salvi esse possemus. Nam tum, cum ex urbe Catilinam eiciebam

(non enim iam vereor huius verbi invidiam, cum illa magis sit tiunenda,

quod vivus exierit), sed tum, cum illum exterminari volebam, aut reliquam

coniuratorum manum simul exituram aut eos, qui restitissent, infirmos sine

illo ac debiles fore putabam. Atque ego ut vidi, quos maximo furore et

scelere esse infiammatos sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse,

in eo omnes dies noctesque consumpsi, ut, quid agerent, quid molirentur,

sentirem ac viderem, ut, quoniam auribus vestris propter incredibilem

magnitudinem sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem ita

comprehenderem, ut tum demum animis saluti vestrae provideretis, cum

oculis maleficium ipsum videretis. Itaque, ut comperi legatos Allobrogum

belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa a P. Lentulo esse

sollicitatos, eosque in Galliam ad suos civis eodemque itinere cum

litteris mandatisque ad Catilinam esse missos, comitemque iis adiunctum

esse T. Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas litteras,

facultatem mihi oblatam putavi, ut, quod erat difficillimum, quodque ego

semper optabam ab dis inmortalibus, ut tota res non solum a me, sed etiam

a senatu et a vobis manifesto deprehenderetur. Itaque hesterno die

L. Flaccum et C. Pomptinum praetores, fortissimos atque amantissimos rei

publicae viros, ad me vocavi, rem exposui, quid fieri placeret, ostendi.

Illi autem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent,

sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt et, cum

advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in

proximis villis ita bipertito fuerunt, ut Tiberis inter eos et pons

interesset. Eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos fortis

viros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina complures delectos

adulescentes, quorum opera utor adsidue in rei publicae praesidio, cum

gladiis miseram. Interim tertia fere vigilia exacta cum iam pontem

Mulvium magno comitatu legati Allobrogum ingredi inciperent unaque

Volturcius, fit in eos impetus; educuntur et ab illis gladii et a nostris.

Res praetoribus erat nota solis, ignorabatur a ceteris. Tum interventu

Pomptini atque Flacci pugna, quae erat commissa, sedatur. Litterae,

quaecumque erant in eo comitatu, integris signis praetoribus tradunturipsi

comprehensi ad me, cum iam dilucesceret, deducuntur. Atque horum omnium

scelerum inprobissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me

nihildum suspicantem vocavi; deinde item accersitus est L. Statilius et

post eum C. Cethegus; tardissime autem Lentulus venit, credo quod in

litteris dandis praeter consuetudinem proxima nocte vigilarat. Cum summis

et clarissimis huius civitatis viris, qui audita re frequentes ad me mane

convenerant, litteras a me prius aperiri quam ad senatum deferri placeret,

ne, si nihil esset inrentum, temere a me tantus tumultus iniectus civitati

videretur, negavi me esse facturum, ut de periculo publico non ad

consilium publicum rem integram deferrem. Etenim, Quirites, si ea, quae

erant ad me delata, reperta non essent, tamen ego non arbitrabar in tantis

rei publicae periculis esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam.

Senatum frequentem celeriter, ut vidistis, coegi. Atque interea statim

admonitu Allobrogum C. Sulpicium praetorem, fortem virum, misi, qui ex

aedibus Cethegi, si quid o telorum esset, efferret; ex quibus ille maximum

sicarum numerum et gladiorum extulit.

Introduxi Volturcium sine Gallis; fidem publicam iussu senatus dedi;

hortatus sum, ut ea, quae sciret sine timore indicaret. Tum ille dixit,

cum vix se ex magno timore recreasset, a P. Lentulo se habere ad Catilinam

mandata et litteras, ut servorum praesidio uteretur, ut ad urbem quam

primum cum exercitu accederet; id autem eo consilio, ut, cum urbem ex

omnibus partibus, quem ad modum discriptum distributumque erat,

incendissent caedemque infinitam civium fecissent, praesto esset ille, qui

et fugientis exciperet et se cum his urbanis ducibus coniungeret.

Introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras ab Lentulo, Cethego,

Statilio ad suam gentem data esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a

L. Cassio esse praescriptum, ut equitatum in Italiam quam primum

mitterent; pedestres sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi

confirmasse ex fatis Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium

illum Cornelium, ad quem regnum huius urbis atque imperium pervenire esset

necesse; Cinnam ante se et Sullam fuisse. Eundemque dixisse fatalem hunc

annum esse ad interitum huius urbis atque imperii, qui esset annus decimus

post virginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem vice simus.

Hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt, quod Lentulo

et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret, Cethego

nimium id longum videretur. Ac ne longum sit, Quirites, tabellas proferri

iussimus, quae a quoque dicebantur datae. Primo ostendimus Cethego;

signum cognovit. Nos linum incidimus, legimus. Erat scriptum ipsius manu

Allobrogum senatui et populo sese, quae eorum legatis confirmasset,

facturum esse; orare ut item illi facerent, quae sibi eorum legati

recepissent. Tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac

sicis, quae apud ipsum erant deprehensa, respondisset dixissetque se

semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris

debilitatus atque abiectus conscientia repente conticuit. Introductus est

Statilius; cognovit et signum et manum suam. Recitatae sunt tabellae in

eandem fere sententiam; confessus est. Tum ostendi tabellas Lentulo et

quaesivi, cognosceretne signum. Adnuit. 'Est vero', inquam, 'notum

quidem signum, imago avi tui, clarissimi viri, qui amavit unice patriam et

cives suos; quae quidem te a tanto scelere etiam muta revocare debuit.'

Leguntur eadem ratione ad senatum Allobrogum populumque litterae. Si quid

de his rebus dicere vellet, feci potestatem. Atque ille primo quidem

negavit; post autem aliquanto, toto iam indicio exposito atque edito,

surrexit; quaesivit a Gallis, quid sibi esset cum iis, quam ob rem domum

suam venissent, itemque a Volturcio. Qui cum illi breviter constanterque

respondissent, per quem ad eum quotiensque venissent, quaesissentque ab

eo, nihilne secum esset de fatis Sibyllinis locutus, tum ille subito

scelere demens, quanta conscientiae vis esset, ostendit. Nam, cum id

posset infitiari, repente praeter opinionem omnium confessus est. Ita eum

non modo ingenium illud et dicendi exercitatio, qua semper valuit, sed

etiam propter vim sceleris manifesti atque deprehensi inpudentia, qua

superabat omnis, inprobitasque defecit. Volturcius vero subito litteras

proferri atque aperiri iubet, quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse

dicebat Atque ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et

manum suam cognovit. Erant autem sine nomine, sed ita: 'Quis sim, scies

ex eo, quem ad te misi. Cura, ut vir sis, et cogita, quem in locum sis

progressus. Vide, ecquid tibi iam sit necesse, et cura, ut omnium tibi

auxilia adiungas, etiam infimorum.' Gabinius deinde introductus cum primo

impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil ex iis, quae Galli

insimulabant, negavit. Ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima visa

sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique

unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi, voltus,

taciturnitas. Sic enim ob stupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim

non numquam inter sese aspiciebant, ut non iam ab aliis indicari, sed

indicare se ipsi viderentur.

Indiciis expositis atque editis, Quirites, senatum consului, de summa

re publica quid fieri placeret. Dictae sunt a principibus acerrimae ac

fortissimae sententiae, quas senatus sine ulla varietate est secutus. Et

quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria vobis,

Quirites, quid senatus censuerit, exponam. Primum mihi gratiae verbis

amplissimis aguntur, quod virtute, consilio, providentia mea res publica

maximis periculis sit liberata. Deinde L. Flaccus et C. Pomptinus

praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito ac iure

laudantur. Atque etiam viro forti, collegae meo, laus inpertitur, quod

eos, qui huius coniurationis participes fuissent, a suis et a rei publicae

consiliis removisset. Atque ita censuerunt, ut P. Lentulus, cum se

praetura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti C. Cethegus,

L. Statilius, P. Gabinius, qui omnes praesentes erant, in custodiam

traderentur; atque idem hoc decretum est in L. Cassium, qui sibi

procurationem incendendae urbis depoposcerat, in M. Ceparium, cui ad

sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum, in P.

Furium, qui est ex iis colonis, quos Faesulas L. Sulla deduxit, in

Q. Annium Chilonem, qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum

sollicitatione versatus, in P. Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum

Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. Atque ea lenitate senatus

est usus, Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine

domesticorum hostium novem hominum perditissimorum poena re publica

conservata reliquorum mentes sanari posse 1o arbitraretur. Atque etiam

supplicatio dis inmortalibus pro singulari eorum merito meo nomine decreta

est quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit, et his

decreta verbis est, 'quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello

liberassem.' Quae supplicatio si cum ceteris supplicationibus conferatur,

hoc interest, quod ceterae bene gesta, haec una conservata re publica

constituta est. Atque illud, quod faciundum primum fuit, factum atque

transactum est. Nam P. Lentulus, quamquam patefactis indiciis,

confessionibus suis, iudicio senatus non modo praetoris ius, verum etiam

civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut, quae religio C. Mario,

clarissimo viro, non fuerat, quo minus C. Glauciam, de quo nihil nominatim

erat decretum, praetorem occideret, ea nos religione in privato P. Lentulo

puniendo liberaremur.

Nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique belli

nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existumare debetis

omnis Catilinae copias, omnis spes atque opes his depulsis urbis periculis

concidisse. Quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc providebam animo,

Quirites, remoto Catilina non mihi esse P. Lentuli somnum nec L. Cassi

adipes nec C. Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam. Ille erat unus

timendus ex istis omnibus, sed tam diu, dum urbis moenibus continebatur.

Omnia norat, omnium aditus tenebat; appellare, temptare, sollicitare

poterat, audebat. Erat ei consilium ad facinus aptum, consilio autem

neque manus neque lingua deerat. Iam ad certas res conficiendas certos

homines delectos ac descriptos habebat. Neque vero, cum aliquid mandarat,

confectum putabat; nihil erat, quod non ipse obiret, occurreret,

vigilaret, laboraret; frigus, sitim, famem ferre poterat. Hunc ego

hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam callidum, tam in scelere

vigilantem, tam in perditis rebus diligentem nisi ex domesticis insidiis

in castrense latrocinium compulissem (dicam id, quod sentio, Quirites),

non facile hanc tantam molem mali a cervicibus vestris depulissem. Non

ille nobis Saturnalia constituisset neque tanto ante exitii ac fati diem

rei publicae denuntiavisset neque commisisset, ut signum, ut litterae suae

testes manifesti sceleris deprehenderentur. Quae nunc illo absente sic

gesta sunt, ut nullum in privata domo furtum umquam sit tam palam

inventum, quam haec tanta in re publica coniuratio manifesto inventa atque

deprehensa est. Quodsi Catilina in urbe ad hanc diem remansisset,

quamquam, quoad fuit, omnibus eius consiliis occurri atque obstiti, tamen,

ut levissime dicam, dimicandum nobis cum illo fuisset, neque nos umquam,

cum ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam tanta pace,

tanto otio, tanto silentio liberassemus.

Quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a me administrata, ut deorum

inmortalium nutu atque consilio et gesta et provisa esse videantur. Idque

cum coniectura consequi possumus, quod vix videtur humani consilii

tantarum rerum gubernatio esse potuisse, tum vero ita praesentes his

temporibus opem et auxilium nobis tulerunt, ut eos paene oculis videre

possemus. Nam ut illa omittam, visas nocturno tempore ab occidente faces

ardoremque caeli, ut fulminum iactus, ut terrae motus relinquam, ut

omittam cetera, quae tam multa nobis consulibus facta sunt, ut haec, quae

nunc fiunt, canere di inmortales viderentur, hoe certe, quod sum dicturus,

neque praetermittendum neque relinquendum est. Nam profecto memoria

tenetis Cotta et Torquato consulibus complures in Capitolio res de caelo

esse percussas, cum et simulacra deorum depulsa sunt et statuae veterum

hominum deiectae et legum aera liquefacta et tactus etiam ille, qui hanc

urbem condidit, Romulus, quem inauratum in Capitolio parvum atque

lactantem uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis. Quo quidem

tempore cum haruspices ex tota Etruria convenissent, caedes atque incendia

et legum interitnm et bellum civile ac domesticum et totius urbis atque

imperii oecasum adpropinquare dixerunt, nisi di inmortales omni ratione

placati suo numine prope fata ipsa flexissent. Itaque illorum responsis

tum et ludi per decem dies facti sunt, neque res ulla, quae ad placandos

deos pertineret, praetermissa est. Idemque iusserunt simulacrum Iovis

facere maius et in excelso conlocare et contra, atque antea fuerat, ad

orientem convertere; ac se sperare dixerunt, si illud signum, quod

videtis, solis ortum et forum curiamque conspiceret, fore ut ea consilia,

quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperii, inlustrarentur,

ut a senatu populoque Romano perspici possent. Atque illud signum

collocandum consules illi locaverunt; sed tanta fuit operis tarditas, ut

neque superioribus consulibus neque nobis ante hodiernum diem

collocaretur. Hic quis potest esse, Quirites, tam aversus a vero, tam

praeceps, tam mente captus, qui neget haec omnia, quae videmus,

praecipueque hanc urbem deorum inmortalium nutu ac potestate administrari?

Etenim, cum esset ita responsum, caedes, ineendia, interitum rei publieae

eomparari, et ea per cives, quae tum propter magnitudinem scelerum non

nullis incredibilia videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus,

verum etiam suscepta esse sensistis. Illud vero nonne ita praesens est,

ut nutu Iovis optimi maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die

mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae

ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur? Quo collocato atque ad

vos sena tumque converso omnia [et senatus et vos], quae erant contra

salutem omnium cogitata, inlustrata et patefacta vidistis. Quo etiam

maiore sunt isti odio supplicioque digni, qui non solum vestris domiciliis

atque tectis sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac

nefarios ignes inferre conati. Quibus ego si me restitisse dicam, nimium

mihi sumam et non sim ferendus; ille, ille Iuppiter restitit; ille

Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis salvos

esse voluit. Dis ego inmortalibus ducibus hanc mentem, Quirites,

voluntatemque suscepi atque ad haec tanta indicia perveni. Iam vero [illa

Allobrogum sollicitatio, iam] ab Lentulo ceterisque domesticis hostibus

tam dementer tantae res creditae et ignotis et barbaris commissaeque

litterae numquam essent profecto, nisi ab dis inmortalibus huic tantae

audaciae consilium esset ereptum. Quid vero? ut homines Galli ex

civitate male pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano

facere et posse et non nolle videatur, spem imperii ac rerum maxumarum

ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent vestramque salutem

suis opibus anteponerent, id non divinitus esse factum putatis, praesertim

qui nos non pugnando, sed tacendo superare potuerint?

Quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio decreta

est, celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis vestris. Nam multi

saepe honores dis inmortalibus iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto

iustiores numquam. Erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo

interitu [erepti]; sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine

dimicatione togati me uno togato duce et imperatore vicistis. Etenim

recordamini, Quirites, omnis civiles dissensiones, non solum eas, quas

audistis, sed eas, quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. L. Sulla

P. Sulpicium oppressit [eiecit ex urbe]; C. Marium, custodem huius urbis,

multosque fortis viros partim eiecit ex civitate, partim interemit.

Cn. Octavius consul armis expulit ex urbe collegam; omnis hic locus

acervis corporum et civium sanguine redundavit. Superavit postea Cinna

cum Mario; tum vero clarissimis viris interfectis lumina civitatis

extincta sunt. Ultus est huius victoriae crudelitatem postea Sulla; ne

dici quidem opus est, quanta deminutione civium et quanta calamitate rei

publicae. Dissensit M. Lepidus a clarissimo et fortissimo viro,

Q. Catulo; attulit non tam ipsius interitus rei publicae luctum quam

ceterorum. Atque illae tamen omnes dissensiones erant eius modi

[Quirites], quae non ad delendam, sed ad commutandam rem publicam

pertinerent. Non illi nullam esse rem publicam, sed in ea, quae esset, se

esse principes, neque hanc urbem conflagrare, sed se in hac urbe florere

voluerunt. Atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium rei

publicae quaesivit, eius modi fuerunt, ut non reconciliatione concordiae,

sed internecione civium diiudicatae sint. In hoc autem uno post hominum

memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbaria

cum sua gente gessit, quo in bello lex haec fuit a Lentulo, Catilina,

Cethego, Cassio constituta, ut omnes, qui salva urbe salvi esse possent,

in hostium numero ducerentur, ita me gessi, Quirites, ut salvi omnes

conservaremini, et, cuun hostes vestri tantum civium superfuturum

putassent, quantum infinitae caedi restitisset, tantum autem urbis,

quantum flamma obire non potuisset, et urbem et civis integros

incolumesque servavi.

Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis praemium

virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulo

praeterquam huius diei memoriam sempiternam. In animis ego vestris omnes

triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis

insignia condi et collocari volo. Nihil me mutum potest delectare, nihil

tacitum, nihil denique eius modi, quod etiam minus digni ad sequi possint.

Memoria vestra, Quirites, nostrae res alentur, sermonibus crescent,

litterarum monumentis inveterascent et corroborabuntur; eandemque diem

intellego, quam spero aeternam fore, propagatam esse et ad salutem urbis

et ad memoriam consulatus mei, unoque tempore in hac re publica duos civis

extitisse quorum alter finis vestri imperii non terrae, sed caeli

regionibus terminaret, alter eiusdem imperii domicilium sedesque servaret.

Sed quoniam earum rerum, quas ego gessi, non eadem est fortuna atque

condicio quae illorum, qui externa bella gesserunt, quod mihi cum iis

vivendum est, quos vici ac subegi, illi hostes aut interfectos aut

oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte

prosunt, mihi mea ne quando obsint, providere. Mentes enim hominum

audacissimorum sceleratae ac nefariae ne vobis nocere possent, ego

providi, ne mihi noceant, vestrum est providere. Quamquam, Quirites, mihi

quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest. Magnum enim est in bonis

praesidium, quod mihi in perpetuum comparatum est, magna in re publica

dignitas, quae me semper tacita defendet, magna vis conscientiae, quam qui

neglegunt, cum me violare volent, se ipsi indicabunt. Est enim in nobis

is animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae cedamus, sed etiam omnis

in probos ultro semper lacessamus. Quodsi omnis impetus domesticorum

hostium depulsus a vobis se in me unum convorterit, vobis erit videndum,

Quirites, qua condicione posthac eos esse velitis, qui se pro salute

vestra obtulerint invidiae periculisque omnibus; mihi quidem ipsi quid est

quod iam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore

vestro neque in gloria virtutis quicquam videam altius, quo mihi lubeat

ascendere? Illud perficiam profecto, Quirites, ut ea, quae gessi in

consulatu, privatus tuear atque ornem, ut, si qua est invidia in

conservanda re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad gloriam.

Denique ita me in re publica tractabo, ut meminerim semper, quae gesserim,

curemque, ut ea virtute, non casu gesta esse videantur. Vos, Quirites,

quoniam iam est nox, venerati Iovem illum, custodem huius urbis ac

vestrum, in vestra tecta discedite et ea, quamquam iam est periculum

depulsum, tamen aeque ac priore nocte custodiis vigiliisque defendite. Id

ne vobis diutius faciuudum sit, atque ut iu perpetua pace esse possitis,

providebo.

M. TULLI CICERONIS

IN CATILINAM ORATIO QUARTA

HABITA IN SENATU.

ARGUMENTUM.

Cicero's Orations · 第 2 / 3 段