mancum stimantes vitam quam quinque lupinos.
Ast ubi nos fortuna locum deduxit ad istum,
560 nos, inquam, medios longa stracchedine mortos,
affuit ecce Charon, praesentis nauta riverae,
qui tenet officium curvo transferre batello
damnatas animas et ademptas morte secunda.
Ergo rogabamus si nos trascendere vellet,
565 sponentes illi causam pietatis, amoris
et fidei, quam nos patri debere tenemur.
Ille ribaldonus, crestosus vecchius, et omni
fraude sat impressus, velut omnis nauta catatur,
promisit nos velle quidem passare delaium,
570 sed non insemmam, dicens quod transiet unus
post alium, fietque duplex vogatio nostra.
Et causam tulit hanc:--Ne scilicet ipsa periret
gundola, corporibus sic sic onerata duobus.--
Hac igitur ratione meus germanus abivit,
575 nec per sex giornos ultra mihi barca retornat,
absque meo charo dilecto fratre remansi,
ducitur in baratrum, sine quo iam vivere nolo.--
Cingar, id ascoltans, exiverat extra seipsum,
fecerat et veluti faciunt qui nocte vaneggiant.
580 In pueri facie fixissima lumina tendit,
et Baldi chieram sembiante notavit in illo.
Immaduere statim scolato pectore guanzae
ac adolescentis fronti dedit oscula centum.
--Pone, puer--dixit,--spaventum; pone travaium,
585 pone doiam cordis, nec fle, tibi prospera barca est.
Non procul esse tuum patrem, tibi nuntio, Baldum.
Dixerat, et versum ripas Acherontis afrettat,
ut referat Baldo solatia tanta parenti.
Qui vocat interea bravosa voce Charontem,
590 et giurat quod vult sibi pugnis rumpere schenam,
ni subito ad prodam veniat, cimbamque reducat,
qua tot debentur ripae passarier altrae
tardantes animae, quarum stant littora plena.
At bravat indarnum, ac indarnum semet adirat.
595 Unam namque Charon nympharum regis averni,
nomine Thesiphonam, totus brusefactus amabat,
nec quid speraret tamen ancum pazzus habebat.
Sed postquam puerum, nulla mercede, Fanettum
donat Thesiphonae, quae vult concedere noctem,
600 ille stat indarnum, stat mattus, statque balordus,
seria postponens carnali cuncta desio:
cui propria utilitas, cui barchae puzzat aquistus,
et quod aquistatur seu stento sive salaro
dilectae tribuit, velut est usanza, bagassae.
605 Tantae huc ergo animae de mundo semper arivant,
ut Baldi carichent humeros, comitumque suorum.
Ignorant etenim miserae, qua in parte repossent,
unde super spallas illorum mille quiescunt.
Harum fert plenas iam iam Fracassus orecchias,
610 nec non et nasum, barbam, capitisque tosonos.
Ille frequens crollat testam, stranutat, arascat;
sed post stranutum redeunt, iterumque sotintrant
antra cavernosi nasi, testamque busatam.
Impatiens tamen ille humeros scossare frequentat;
615 sed quo plus scossat, plus turba molesta ritornat.
Hinc examen apum cunctis sua testa videtur,
agmine quae denso se circa foramen adossant.
Vel potius Fracassus erat bos tempore vecchius,
cuius sbercigeros oculos, musumque bavosum
620 rodere contendunt hinc moschae, ac inde tavani,
quos ut discazzet calzis et dente molestos,
absque intervallo pendentes crollat orecchias;
sed quo plus crollat, plus illi ad pascua tornant.
Cingar at interea Grillum deduxerat illuc,
625 quem praesentando patri sic parlat et inquit:
--Nosce, pater, natum; genitor, cognosce nepotem.
Hanc tua, Balde, rosam generavit fronda galantam.
Protulit hunc nobis tua vivida planta garoflum.
Carpe tuae fructum, pater, arboris: haec tua proles,
630 hic tuus est Grillus, quem parvum liquimus orbi.--
Baldus ibi stupida mirabat fronte puellum,
visceribusque diu motis stetit extra seipsum,
denique nil dubitans illum indolcitus abrazzat,
deque suo sic sic brazzando fratre domandat.
635 Cingar hoc incaricum narrandi suscipit, at nil
dicere tunc voluit de uxoris crimine Bertae.
Talia dum stabant una parlare barones,
ecce venit sbraiando Charon, chiamatque bravazzus:
--Papa Satan, o papa Satan, beth, gimel, aleppe.
640 Cra cra, tif taf noc, sgne flut, canatanta, riogna.--
Canutam mentozzus habet sine pectine barbam,
quae bigolum distesa coprit, tangitque ginocchios.
Non habet in calva solettum fronte peluzzum,
ac si cum rasa testa, penitusque pelata,
645 vellet in aspectu populi mazzare gatuzzam.
Strazzolenta sibi carnes schiavina covertat,
quam «saltinbarcam» chiozotta canaia domandat.
Navigat in fretta super orlum navis adunchae,
stansque pede in sponda paret cascare deorsum,
650 nec cascare tamen metuit quia praticus ille est.
Sic barcarolos venetam vogare per urbem
multoties vidi, quibus ars est propria remus:
stat super ordellum barchae pes unus, at alter
pendulus huc illuc vadit, stimatque negottam
655 si quandoque super fluctus, extraque batellum,
nil penitus toccans audax cum morte solazzat:
per strictos tamen illa volat barchetta canales,
illeque schiavonus, vel morus, vel sarasinus,
cifolat et cridat:--Barca, premique, stalyum,--
660 nec mancant uno tria milia cancara giorno.
Iamque propinquabat ripae mala fazza Charontis,
cumque bravariis animas terrebat acerbis.
Baldus at in furia «poltronem» nuncupat illum,
nec vult intrando barcam restare dedretum,
665 sed vix ad prodam fuit ánchora ficca lavacchio,
ecce implent animae busos et transtra carinae.
Sed Charon, aspecto Baldo sociisque, cridabat:
--Quae vos in patres nostras ventura guidavit?
Ola, quibus dico? si barcam scandere vultis,
670 ponite corpoream somam carnisque valisam.
Una mihi cura est animas transferre solutas,
non altramenter fluvium passabitis istum.--
Baldus ait:--Taceas, taceas, scornute diavol,
ad caput inchinum nisi vis andare sotacquam.
675 Nonne hic Meschinum varcasti corpore ficcum?
nec mihi communem poteris concedere passum?
Cui dico? dico ne tibi, parone bugiarde.
Huc accosta ratem nobis, huc volge timonem.
Quo premis in laium? in quaium dico, maruffe.--
680 Non Charon ascoltat, sed navem praestus aretrat,
quam caricatam animis largum dilongat in amnem.
O puta si Baldus rodit furiando cadenam,
at sibi vendettae concessa est nulla facultas.
Tunc Fracassus ibi largum saltare canalem
685 praeparat, et spudans manibus se retro retirat,
discorsamque piat vel tres vel quinque cavezzos;
inde movens passus longones, inde galoppans,
inde citum corsum, de ripa saltat in altram:
quo saltu intornum graviter campagna tremavit,
690 terribilemque omnes balzum stupuere barones.
Baldus mandat ei, tota cum voce cridando,
ut voiat barbam nautae streppare pilatim,
rumpere cervellum ac totos corporis ossos:
mox provet an possit barcam guidare dequaium.
695 Sed Charon attonitus factus, saltante giganto,
iam rivat ad portum, cunctasque licentiat umbras,
quae sfortunatae de navi ad littora saltant,
praecipitesque volant se confessare Chyroni,
ut confessatae vadant quo andare bisognat:
700 sive in boientae caldaria plena resinae,
sive in fornaces vitri fluxique piombi,
sive in giazzatum borea cifolante profundum,
sive inter flammas, basiliscos atque dragones.
Sed Charon interea non vadit tollere Baldum,
705 imo tremat guardans splendentis corpora ferri.
Non procul in stipulis fluvialibus atque canellis,
se Fracassus erat nascostus, ut inde piato
tempore comprendat pian pian de retro Charontem,
qui dum burchiellum reficit, pluresque facendas
710 expedit, indusiatque aliae se reddere ripae.
Fracassus tacite se densis tollit ab ulvis,
et quachius quachius veniens post terga Charontis,
nil strepitat, digitisque pedum vix signat arenam.
En cito per collum, sociis plaudentibus, illum
715 zaffat, et intornum bis, terque, quaterque volutans,
ut solet ongiutum clamans strozzerus osellum,
slanzat eum forti tenebrosa per aëra brazzo.
Ille volat nigras, veluti cornacchia, per auras,
qui nisi dextra Dei festina dedisset aiuttum
720 certe fracassasset quanta ossa in corpore gestat.
Sed per aventuram cascans in inania centri,
adiutus levitate fuit, sanusque remansit.
Interea magnus barchettam intrare pusillam
vult gigas, et pensat bonhomazzus posse teneri,
725 ac sustentari tam parvo in ventre batelli.
Sed pede vix posito, liquidis schiffettus in undis
vult ire ad fundum, nec fert tam grande pilastrum.
Anne pulex grossum poterit gestare cavallum?
anne super spallas saccum formica Bolognae?
730 Tunc discreta retro se se persona gigantis
balzat, et alterius foggae passamina cercat.
Grattat quippe caput, capitis grattatio guisam
en aliam retrovat, quam tunc tunc fare parecchiat.
Cum pede dat calzum retro in culamina barchae,
735 quae, velut in poppa sofio percussa sirocchi,
evolat et ripam tam velox fertur ad altram,
ut nisi iuvissent hastas porgendo barones
se spezzasset enim duris in litore saxis.
Cingar eam retinet, curvumque ad littus apoggiat,
740 montat et accipiens remum cridat:--Ola, sodales
intretis, quoniam passabimus absque Charonte.--
Conscendunt igitur navim sub Cingare cuncti,
non tamen insemmam, nimium quia pressa negaret.
Unum post alium portat, septemque fiatis
745 de ripa ad ripam guidata est Cingare barca.
Baldus ridebat dicens:--Mirate, sodales,
quantus ad officium nocchieri Cingar habetur.
Certe hic nec forma nec discrepat arte Charontis.
Cernite terribiles oculos magramque figuram.
750 Quis nam illum guardans non dixerit esse diablum?--
Cui Boccalus:--Ita est, chiozotti fazza videtur.
Per quem si nummos voias mandare Venecis,
quam foret impresam speditus et aptus ad istam!--
Cingar respondet:--Nec tu, Boccale, biolchi
755 officium cazzando boves conducere scires.
Namque volunteram grassum, carnemque salatam
dum robbas, codigasque omnes in guttura mandas,
non unquam lardo fregares fusta rotarum,
et tua continuo male uncta caretta cridaret.--
760 Baldus ait:--Vos ambo estis lemosina sancta.--
Tangite iam ripam, passato hoc flumine, iacta est
alea; tuque, Striax, tam longo parce labori.
LIBER VIGESIMUS QUINTUS