Iamque suae gentis satis amplam Gelphora caedem

audierat, nec non propriis aspexerat occhis.

Obstupet, ac facti dum cercat scire casonem,

ecce supragiungit nudis vecchia illa culattis,

5 quae Baldi artilios peradessum fugerat uncos.

Qualis multoties vulpazza fugita taiolis,

cui sex turba fugam dederit villana miaros,

scridaritque retro:--Day, day, pia, para, repara,--

ipsaque scaltra ferens caudam de retro levatam,

10 indeque puzziferas vomitans culamine loffas,

fecerit assaium sanam portasse gonellam,

anxiat, et brazzum linguae butat extra ganassas,

talis vecchia quidem, vecchiarum stronzus, arivat,

gentis amorbatrix, quae nunc ita bella parebat.

15 Ansat et ansando narrat vidisse legiadri

zuffum hominis, quo non vultu rubestior alter:

forte cavallerum unum de errantibus esse,

qui velut Orlandus veniat destruggere fatas;

octoque cum secum armatos guidare barones,

20 qui possent solis coelum confundere sguardis.

Hos tamen in vistas varias cangiasse ferarum,

rendere qui secum voluere libidinis actum.

Illius at castos mores animumque baronis

ad propriam subito cunctos tornasse figuram.

25 Nil pulchras valuisse sibi nudasse mamillas,

nulla superstitio quippe illum, nulla lusinga

ingannare potest, hunc forsitan esse Seraphi

aguaitum, qui semper habet pensiria calda

ut ruat omnino felicia regna stryarum.

30 Qua propter fieri deberi provisio talis,

qualis multorum faciat pentire pacias,

qui sic praesumant cum diis committere pugnam.

Gelfora quam primum facier cotalia sensit,

praesta suam mandat sibi retro currere guardam.

35 Fit cridor, armorumque sonus, crepitusque tubarum,

campanae ad don don fitur concursio gentis,

intornumque suae calcatur squadra reinae.

Sed diavolorum legiones mille tresentae,

quae simul hic inter miseros squaquarare solebant,

40 protinus (experti quondam quae forcia Baldi est)

inde levant campum, cercant ve altronde loginos.

Senserat hunc Baldus strepitum.--Seguitate, sodales.--

dixit et adversus palazzum dirrigit ormam.

En procul apparens magna Gelfora, fortius urlat

45 bestia, quum Baldum vidit, comitantibus altris.

Haec super auratam celerat tirata carettam,

quam seguitant etiam nympharum quinque barozzi.

Non unquam regina fuit pomposior ista.

Quattuor albentes palafreni, terga coperti

50 drappibus ex auro, strassinant retro quadrigam.

Ipsa tenetque manu sceptrum, doramque coronam

in testa, et rutilo trezzas diademate calcat.

Praecedunt famuli centum, totidemque staferi:

quisque galone tenet seu spadam sive fachinum.

55 Longa sequit series hominum muschiata zibettis,

qui cortesanos se vantant esse tilatos,

quorum si videas mores rationis ochialo,

non homines maschios, sed dicas esse bagassas.

Cortesanus erat tunc verus tempore vecchio,

60 quum rex ille produs, rex ille bonissimus Artu,

egregiam tenuit chortem, tavolamque rotundam.

Quis fuerit, scitur, Tristanus, Lanzaque lottus,

quis quoque Galvanus, nec non bella altra brigata,

quae regis fameia fuit, pulchraeque Ginebrae.

65 Tunc amor indossum seu faldam, sive corazzam

portabat, colpisque spadae acquistabat honorem.

Cui sudoris aquae, cui siccae pulvis arenae

muschius et ambracanus fuerant, storaxque Levanti.

Tunc cortigiani facies fuit apta placendi,

70 et molzinandi rigidae praecordia damae,

quando lavabatur solo sudore celatae,

quando nigrabatur sabiis sub sole boiento.

Tempore sed nostro, pro dii, secloque dadessum,

non nisi perfumis variis et odore zibetti,

75 non nisi seu zazarae petenentur, sive tosentur,

brettis velluti, nec non scufiotibus auri,

auri cordiculis, impresis atque medais,

millibus et frappis per calzas, perque giupones,

cercamus charum merdosi germen amoris.

80 En modo, dum celerem castigat Gelfora cocchium,

subsequitantque aliae vaccarum quinque carettae,

has veluti nymphas, divas, charasque madames,

cortesanelli sociant, illisque ragionant

nescio quos sognos, passata in nocte vedutos,

85 et portantinas properantes supra mulettas,

dente bachettinas vadunt rodendo politas,

mentitosque focos narrant, recitantque sonettos,

sat male stringatos, ac parlant mille baianas,

menchionasque suo dicunt in amore fusaras.

90 Baldus ab altano tumulo procul omnia visu

coeperat, et ridens ita raggionabat amicis:

--Cernite, compagni, de tantis millibus unum

non hominem video, non qui lignaminis ensem

disfodrare sciat, peius tirare stocatam.

95 Hi sunt, quos tantum manifestat barba viriles,

caetera conveniunt muliebribus apta conocchis.

Sed volo quod pulcram faciamus horhora prodezzam.

Fingamus, quaeso, fingamus habere pauram

de meretrice ista, per quam cuncta omnia puzzant.

100 Stemus et attenti, quae nobis damna parentur.--

Talia cum sociis dum sic sic Baldus acordat,

ecce propinquabat tandem regina stryarum

Gelfora, quae cernens armatos stare barones:

--Ola, quid--inquit,--adest? O res non cognita maium!

105 Cernitis humanam (quo tanta pacia?) brigatam?

Qui sunt hi porci? Qui sunt hi brutta somenza?

Nunquid habent animo tam grandem prosopopeiam,

ut mea praesumant intrare ad regna, gaioffi?--

Dixerat, et spazzat trombettam protinus unum,

110 ut sciat unde hominum veniat baldanza malorum,

qui bastent animum sic tecta subire deorum.

Ille galoppando non spiccat ab ore canoram

ton tararan frifolo trombam, fin donec arivat

Baldus ubi, comitesque manent, finguntque pauram.

115 Ad quos his parlat dictis trombetta superbis:

--O poltronzones, quae phantasia guidavit

sic vos per dominum nostrum, sic absque riguardo,

huc ad clausuras et loggiamenta deorum?

An fors nescitis haec esse palatia divûm?

120 Tanta ne vos vostrae tenuit fidanza canaiae?

Maturate fugam, subitique levate trabaccas.

Siccine bastardi, zaltrones, gensque tegnosa,

gensque spelorza, sacrum venistis tangere limen?

Ad vos me mandat venerabilis illa virago

125 (Cingar ait tacitus:--Venerabilis illa putana.--)

quae tenet imperium sub se regnaminis huius.

Aut vos ire iubet lontanos partibus istis,

aut scorrozzatam chini veniatis ad illam,

forte sacrificium meritabitis esse beatum,

130 humano quoniam placatur diva cruore.--

Baldus ait:--O nos istuc male nempe capati!

Cur, quando matres nostrae de ventre cagarunt,

non potius mundo tantos peperere navones?

Andemus miseri sanctum componere numen,

135 numen adoremus coeli, quod forte pregheris

spegnitur humanis natura colerica divûm.--

Compagni risu tacito sub pectora creppant,

fazza tamen magnum simulat defora dolorem.

Omnes cum testis bassis andare comenzant,

140 ac si, post schenam manibus colloque ligatis,

ad scalam forchae conducat boia picandos.

Tunc trombetta illos dominae praesentat et inquit:

--Ecce prophanarunt hi vestrae regna coronae.--

Gelfora contremuit bustum tam grande Fracassi,

145 interpellat eum: qui sit, quo sanguine venit.

Respondet tremulus:--Sturlonus nomine dicor,

Bressa mihi patria est, mea razza gigantibus illis

descendit, qui trare Iovem voluere deorsum

atque inter se se regnum partire deorum.--

150 Gelfora plus dentrum tremuit, cum talia sensit.

Postea fattezzam Baldi, vistamque legiadram

dum guardat, latosque humeros, strictumque fiancum,

protinus in paniam vischiumque Cupidinis intrat.

Ad quem sic placidis loquitur cortesa parolis:

155 --Tu quoque, qui sensum te prodis habere superbum,

da prolem, nomenque tuum, genus atque tuorum.--

Baldus respondet:--Caposeccus nomine dicor,

natus adulterio monachae fratrisque Caponis,

qui conceperunt me chiesae retro pilastrum.

160 Postea diabolo de me fecere sigillum.

Sum devotus ei, cui dono in corpore vitam.

Unde meum patrem vado retrovare Chiapinum.

Me mare, me tellus, me sydera celsa refudant;

si non esse Dei possum, decet esse diabli.--

165 Has desperati stupuit regina parolas.

--Eya, sacerdotes--inquit,--nunc sacra parate,

atque mihi altaros holocausti condite tantos,

quantos nunc istos homines mactare bisognat.

Hunc mihi solettum tamen asservate legiadrum,

170 quem volo sit primus regali eunuchus in aula.--

Haec ea dicebat de bello corpore Baldi.

Praestiter obedit famulorum turba suorum,

lignaque portantur, multusque accenditur ignis.

Ecce preti et frati, cum cottis cumque capuzzis,

175 cantantes veniunt infrotta boatibus altis:

--Eu oe iach iach, eu oe, pirila, buf baf.--

Quorum qui prior est, puvialem portat adossum.

Turribuli pinguem mittunt ad nubila fumum,

incensaeque faces crepitant altaria circum.

180 Gelfora supra caput montaverat alta pilastri,

ut solet in summa plantari mole colossus.

Hic dea chiamari vult, hic dea porca vocari,

trombarum clangor rauca cum voce frequentat

tarara ton tarara, ton ton tara, tantara taira.

185 Cor brillat sociis spadas rancare guainis,

quos ciet ad carnes squarzandas musica trombae.

Ipse prior Cayphas, insemmaque vescovus Annas

accedunt, iugulumque parant scannare Fracasso,

inque satis largo tepidum addunare cruorem

190 vase parecchiatur, meschiandum pane stryarum.

Praecipitur curvos illi bassare ginocchios,

quem prius ut vaccam cum cetta cumque securi

discopare volunt, mox collo immergere cultrum.

Ille sed impatiens clamavit:--Balde, facenda haec

195 it nimis avantum, nimis haec indusia durat.--

Talia dum memorat, se drizzat in aëra praestus,

pontificemque piat digitis, durosque restringit

artilios, schiazzatque illum de more boazzae,

dextraque de merdis et sanguine tincta remansit.

200 Baldus adocchiarat guerram iam esse comenzam:

--Heus, seguitate--inquit, sfodratque celerrimus ensem.

Currit ad urtandum, quam diximus ante, colonnam,

cuius in excelso capitello Gelfora stabat.

Cum caput innanzum ruit illa, simulque pilastrum,

205 quam piat extemplo Baldus per colla cridantem,

cui dare soccorsum gens infinita ruebat.

Sed Cingar comitesque alii, facto agmine, currunt,

inque illas squadras intrant ut fulmen et ignis.

Ipse gigas clamat:--Nunc est et tempus et hora

210 sacrificare Deo vacchasque, hircosque petulcos.--

Sic dicendo, probat qualis sit tempra bachiocchi.

--Ah porcinaiae--cridat Falchettus et Hippol,--

vos ne putavistis nos qualchos esse maruffos,

scilicet agnellos, pegorasque trovastis, et haedos,

215 ut pensaretis sic nos mactare diablo?--

Talia bravando feriunt tutavia, nec ullum

sparagnant colpum, testasque ad sydera mandant.

Septem mille homines sunt, qui sua ferra cavarant,

et Baldum assaltant propter riscodere porcam.

220 At celer altorium dat Falco, et Cingar, et Hippol,

Moschinusque, aliique simul, qui tempore curto

mortorum ingenti fabricarunt aggere montem.

Turba puellarum fractis fugit inde carettis,

smarritaeque sinus lacerant rumpuntque capillos.

225 Non bonus hic perdit Boccalus tempus, at illas

protinus inseguitat chiamando:--State ribaldae,

state putanellae, quia vos frustare bisognat.

Quo, quo? State, inquam, ola, spettate, quo itis?

quo ve scapinatis? Mea nunc vendetta fietur.

230 Siccine me nuper vacchae fecistis asellum?

siccine grattastis mihi schenam pectine boschi?--

Haec referens, portat scoriadam forte trovatam,

qualem Vegnesae vidi, quum boia putanas

per Merzeriam frustat, frustandoque currit,

235 tandem arrivatas chioccat, tozzatque tapinas:

attamen alquantum sferzam leggerius offert,

dum capat in teneras damas, niveasque putinas;

tantum scarcossas vecchias, lippasque stryazzas,

et rofianazzas stafilatis tozzolat aspris,

240 terga quibus parere facit persutta Labruzzi.

Non «pietas» valet hic non «perdonanza» cridari,

nam mercadanti Boccalus fecerat aures.

Baldus at in brazzis reginam portat et illam

continuo gens tota ruens riscodere cercat;

245 unde travaius erat certando baronibus ingens,

tanta superchiabat calcatim zurma bravorum.

Personat incircum campagna cridoribus altis,

unde maris pisces veniunt atterra balordi,

namque super pendet pelagus de more solari.

250 Tunc homines superi (nec enim scio dire bugiam)

audivere illam liquido sub gurgite guerram.

Iamque striam Baldus multo sudore ligarat,

inque suis spallis quoddam portarat in antrum.

Non gens ultra sequit, vel mortua vel stropiata,

255 parsque fugae studiat, cercatque per abdita scampum.

Gelfora, iam tristo portu guidata, diablos

invocat, ut veniant promissam tollere vitam.

Sic igitur dum stridet adhuc, malnata piatur

unguibus innumeris diavolorum forte cridantum,

260 umbraque in infernum cum corpore fertur ab illis.

Iamque fracassandi domicilia sporca Fracassus

coeperat impresam, longisque ut passibus ibat;

quo iam gelforeos de fundo ad tecta palazzos

sterneret, ac mundum tanto privaret afanno.

265 Ad primam subito giuntam de marmore grossum

chioccat pillastrum, quod stat cantone palazzi.

Rumpitur in centum volitantes undique pezzos,

fitque ingens strepitus de travis, deque quadrellis,

magnaque terreno camerarum banda ruinat,

270 calzinaeque leves malnettant astra volando.

Replicat horribiles colpos, geminatque bataium,

trita columnarum fit ruptio, deque supernis

machina muraliis reboans descendit abassum.

Indorata cadunt meschiatis tecta matonis,

275 riccaque picturis vadunt solaria terrae.

Dumque gigas manibus turrim furibundus aferrat,

ecce Seraphus adest in fretta, vocatque, cridatque:

--Parce, gigas, iam parce, gigas, sic poena soluta est.

Integra stet turris pro nunc, quae quando ruatur,

280 illico quae cernis pelagi fundamina sursum

pendula cascabunt, veluti natura chinarat,

vosque negabimini, piscesque cibabitis omnes.

Si nescis; turri septem clauduntur in ista

fatales statuae, sex cerae, septima plumbi,

285 quas simul ad quintam lunam, sub monte Tonalo

composuere striae septem: Madoia, Catoia,

Stanaque, Birla soror, Sberliffaque, Cantara, Dina.

Quam primum frangas turrim, guastesve figuras,

postizzus locus hic in fumum protinus ibit,

290 vosque bibetis aquas, plus quam sit voia bibendi.--

Venerat huc Baldus, mazzatis denique cunctis,

conciliumque suis cum compagnonibus edit:

et quid sit tandem faciendum, voce domandat.

Cingar ad infernas suadet callare masones,

295 quas Serraphus ait non multum longe catari.

Haec ve relinquatur Serrapho impresa ruendi

regna stryanismi, turrem, statuasque levandi.

Tunc omnes favere manu, favere parolis

Cingaris arditae menti, laudantque talentum

300 hunc animi, quo non mundo generosior alter.

Attamen ipse manet, Baldo mandante, Gibertus,

quem retinet secum Serraphus amatque galantum.

Ad phlegethontaeas igitur cascare cavernas

voia stat, una quidem Baldo paret horula centum

305 posse diabolicas rursum assagiare prodezzas.

Ecce iterum scuras animoso corde latebras

introëunt, callantque magis per clymata centri.

Gemma tamen fulget, quam Baldus servat in elmo,

qua cernunt aditus et multa pericula schivant.

310 Semper ad in giusum facili labente camino

frettantes abeunt, Baldi praeeunte lusoro.

Centum stradiculas, centumque viacula iam iam

incipiunt reperire simul concurrere in unam

ingentem stradam variis venientia bandis.

315 Dico quod innumeras retrovant hinc inde viettas

derivare suos fines ad grande viaggium,

quem spatiosa menat stygiis contrada paësis.

Quales in veneta nos cernimus urbe canales

undique menantes barcas, descendere in unum

320 maiorem, bravumque nimis, grossumque canalem,

tales stradiculae, calles, sentiria mille

conveniunt, monstrantque notas ea singula scriptas,

unde potest sciri qua quisque caminus ab urbe

huc descendat, agatque suas huc illa brigatas.

325 Est via quam drizzat Florentia, Roma, Milanus,

Zenova, Neapoli, Vegnesia, Parma, Bologna,

Lyon, Avignonus, Parisus, Buda, Valenza,

Constantinopoli, Cairus, sedesque Cipadae.

Denique quodque solum, quaeque urbs, arx, villa, caminum

330 huc drizzat, portatque suas ad tartara pravas

malnatasque animas, quarum tot milia nigrum

continuo ingombrant baratrum, quot milia toto

muscarum mundo nascunt in millibus annis.

Quo magis ante itur, magis orbita largior umbras

335 excipit innumeras, tacito rumore gementes.

Baldus compagnis nulli parlare comandat:

dumque illi parent, dumque alta silentia servant,

ecce caput stradae se se dilatat in amplam

campagnam, horribilem et cinerum de pulvere carcam.

340 Subterrana illic ventorum flamina regnant,

pro quibus efficitur mundo teremotus in isto;

impetuosa ferunt cineres, agitantque savornam

per largos campos, redolentes sulphuris oybo.

Gaudet in hac rerum Baldus novitate, Lyronem

345 admonet atque alios nulla de sorte pavere.

--Quid?--Falchettus ait--dum te, mi Balde, videmus,

non sgomentabit nos quanta canaia sub orco

stat diavolorum, nec quanta sub aëre stridet.--

Dixerat, et saltans animo se monstrat alegro,

350 contraque terribiles ventos ruit huc, ruit illuc.

Cingar eum sequitur scherzando, trufantque vicissim.

Ambo simul rident, saltant, vaduntque, reduntque.

Quales agnelli fugiunt, matremque relinquunt,

quattuor et pedibus guizzant et in aëra pirlant;

355 ast ubi sentitur lupus exurlare propinquus,

confestim pavidi se matris ad ubera tornant;

pastor adest, grossumque canem sibi chiamat apressum:

talis Falchettus laeto cum Cingare spassum

grande piat, curruntque ambo lontanius altris;

360 ast improvisos prigolos si forte catabant,

praestiter ad portum Baldi remeare videbas,

inde sub illius combattere fortiter umbra.

Qui, velut avvezzat caporalis providus, ipse

de se non curat, tantum risguardat amicos.

365 Ad caput interea campagnae scurus et asper

boscus adest, ac sylva pavens, non consita myrthis,

non lauris, platanis, ulmis, altisque cipressis;

at nigrae taxus, aconita, malaeque cicutae,

grandilitate pares alpino in culmine fagis,

370 toxica mortiferi sudant de cortice sughi.

Introit ante alios Baldus, nova cernere gaudet,

perque venenifluas nihil aestimat ire latebras.

Incipiunt iam longe gravem sentire bagordum,

murmur et insolitum, tanquam tempesta petrarum,

375 vel magis ad guisam pelagi battentis arenam,

quando fremit, vastasque polo subgurgitat undas.

In finem boschi retrovant intramina grandis

portazzae, nunquam chiusae, sed semper apertae,

per quam trenta pares intrant insemma carettae,

380 verbaque sic duro saxi frontale notantur:

--Regia Luciferi dicor, bandita tenetur

chors hic, intrando patet, ast uscendo seratur.--

Fracassus ridet:--Subeamus adunca, sodales.

Non regrediendi dabitur, ut cerno, facultas.--

385 Introëunt igitur, tenebris appena resistit

carbonus Baldi; sed folta in nocte tumultant,

horrisonasque tonant scurissima regna querelas.

Ecce tavernarus tandem barbatus in illos

obvius accelerat, vivosque in corpore mirat.

390 --O--secum parlat,--quae cosa novella videtur!--

Sic ait, et mulcens foltos ad menta pelazzos,

stat penserosus, stupidus, sensuque revoltat:

debeat an similes scotto invitare brigantes.

Tandem guarnazzam cingens, brotaminis unctam:

395 --Vultis--ait--nostram, compagni, intrare tavernam?--

Boccalus raptim responsum primior affert.

--Quid cercandum aliud? Bona si tibi caneva primum,

inde bonae quaiae, bona lonza, bonique capretti,

ecce parecchiamur simul omnia ventre locare,

400 et pagare simul patefactis omnia borsis.--

Ostus ait:--Mecum veniatis, non mihi desunt

et pernicones, et frolla carne fasani,

et vinum garbum, et vinum dulce Reami.--

Sic ait, ingrediens, mensasque parare comandat.

405 Hunc omnes seguitant, sed Baldus inanzior altris,

compagnisque facit per opaca silentia scortam,

donec eos salam conduxerat ostus in amplam,

in qua mille animas epulis catavere sedentes,

mangiantesque instar porcorum dente famato.

410 Sunt etenim magrae vultu, nigraeque colore,

sunt sguerzae, gobbae, slancatae, suntque carognis

omnibus aequandae, nimio puzzore malorum.

Irruit ad mensam iocunda fronte Bocalus,

inque piatellum dum vult extendere griffum,

415 protinus indretum vultu pallente retirat;

qui pensando aliquem forsan gremire caponem,

gremiturus erat scurzum, turpemque marassum.

Accedit propius, factum discernere, Baldus.

Quali cum guisa gattum rosegare codaium

420 aspicias, quando sibi retro cauda tiratur,

striccaturque simul, manibus per forza retentus,

qui fremit et faciens gnao gnao se ingordus anegat;

illac sic animas contemplat Baldus edentes

vipeream carnem, rospos, variasque vivandas,

425 unde venenorum mors invitabilis exit.

Praeterea aspideo completas sanguine tazzas

sorbebant, oculosque foras sorbendo butabant,

ut solet infirmus cui Ierae pocula dentur.

Corripit interea rigidam post fercula sferzam

430 ostus, et intornum menando licentiat illas,

namque novas alias quoque pasturare bisognat.

Impetuosae igitur abeunt, subeuntque novellae,

quas etiam cogit putridis accumbere mensis.

Mox ait ad Baldum, sociosque:--Sedete, bricones,

435 seu vos mangietis, seu non mangiare voiatis,

omnino faciet mysterum solvere scottum.--

Sic dicens, alzat scoriatae quinque catenas,

hinc menat et zif zaf resonando percutit Hipol,

quem male provistum tollit de peso levatum,

440 atque suo fratri Lyrono buttat adossum:

amboque schenadam pariter cascando piarunt.

--Illa quidem vestra est--Boccalus parlat;--habetis

praevendam vestram, tamen hanc non curo biavam.--

Sic ait, et scapolat, cantoneque delitet uno.

445 Baldus arostitum rapit improviste dragonem,

inque tavernari mostazzum concite iactat,

manserit ut medio faciei stigma notatum.

Non tamen hoc tantum colpo fuit ira baronis

sat contenta, tirat cum rosto insemma saporem

450 ingentis pugni, qui dextram tozzat orecchiam,

unde tramazzanti chioccat quoque terra sinistram.

Cingar ait ridens:--Nondum mangiavimus, et tu,

Balde, comenzasti scottum pagare tavernae.--

Respondet Baldus:--Sic Hippolis esca soluta est.--

455 Interea Virmazzus eas interrogat umbras:

cur veniant illam sic albergare tavernam,

curque venenosas ingoient atque tracannent

has victuarias, plenosque cruore becheros.

Cui maior sic umbra gemens suspirat et inquit:

460 --Quaelibet infernis cruciatibus alma ferenda,

corpore cum primum posito descendit ad orcum,

anteque quam vadat grottas habitare statutas,

hoc diavolazzo prius invitatur ab osto,

quem Griffarostum diabolica zurma domandat.

465 Nec tamen invitum contemnere possumus istum,

nolentes etenim ferri scoriada coërcet.

Qua propter quantas animas ingombrat avernus,

iste tavernarus marzo mangiamine pascit.--

Dixerat haec, alias en rursus adire videbant,

470 unde iubet propter fastidia Baldus, ab illa

compagnos betola stomacosa cedere tandem.

Protinus egressi denso se se agmine stringunt,

namque illic adeo grossa est fuscatio noctis,

ut valeas etiam gladio taliare tenebras,

475 perdere vel se se potuissent unus ab altro.

Iussu ergo Baldi modicum fecere drapellum,

atque capellettis similes insemma dunantur,

namque stradiotti leggeras supra pedrinas,

quando coreriam faciunt inimica per arva,

480 non se spernazzant veluti poltrona canaia,

verum groppetto strictim calcantur in uno,

donec aquistatis parlent sperone botinis,

atque--Cavalla grisa bre bre--vel--Pospodo--dicant.

Baldus praecedens sfodratum baiulat ensem,

485 at se Boccalus nunquam lontanat ab illo,

seque volunteram, dum corde tremante cacabat,

vellet in illius totum se abscondere costis.

Saepe agnusdeos faciebat fronte revolta.

Iam procul ascoltant strepitum rumoris aquosi,

490 non aliter quando laxatur brena molinis.

Baldus ad hunc sonitum tendit, drizzatque pedattas,

arrivantque illuc nigras Acherontis ad undas,

qui semper, veluti Porrettae balnea, fumat.

Illic circa suas testas hinc inde volazzant

495 innumerae flentes animae, vocitantque Charontem,

quas ille ad ripam debet passare sinistram,

sed non, transactis iam giornis octo, videtur.

Cingar in hoc tantum sociis longatur ab altris,

namque coactus erat natura figere termen,

500 sive super littus fungum plantare novellum,

vel potius dicam lombardam promere quaiam.

Iamque bragas implens huc illuc ibat a nasum,

ut brachetta solet, quae leprem china sausat.

Sed non hic leporem, sed non trovat ille caprettum,

505 sed iuvenem mortum, quo sic improvidus urtat,

quantos unde pilos habuit per corpus arizzat.

Nec destringatis bene tunc in littore calzis

se se bassarat, fosso nascostus in uno,

totum per calzas se repperit esse zibettum,

510 nam cagarella metu procedit saepe gaiardo,

imo paura magis poterit bastabilis esse

destiticare cito stiticas in ventre budellas,

quam per chrysterii pivam decoctio malvae.

Cingar se retrahit, ceu qui pede presserit anguem,

515 et iuvenem attonita guatabat mente galantum,

qui stramortitus re vera, non ibi mortus,

ut parebat, erat, lachrymisque bagnarat arenam.

--Ayme--Cingar ait,--quae nam fortuna guidavit

te, puer, huc? aut quo, sic vivo corpore, vadis?--

520 Dixerat, et se se paulatim proximat illi,

vultque experiri si vitam liquerit istam.

Praestiter amotis sbarrattat pectora pannis,

cercat et un pocum tastat sub corde calorem,

unde datur scire nondum spudasse fiatum,

525 nec Requiem aeternam fuerat cantare bisognus.

At pensare nequit foggiam, quae suscitet illum.

Non ibi credat aquis vultum sbrofare rosatis,

non ibi odorifero venas fregare cirotto,

non ibi speret aquam de flumine tollere frescam,

530 namque venenosis Acheron ibi fluctibus ardet.

Per mancum ergo malum caldam spinavit orinam,

et iuvenis venas, polsos et tempia bagnat.

Ille pudicino pissamine Cingaris unctus,

paulatim forzas revocare per ossa comenzat;

535 en bellam frontem, bellos en schiudit ocellos,

hasque parolinas inspecto Cingare parlat:

--Sis benedictus homo, tal qualis barro fuisti,

qui medio morto transtullum tale dedisti.

Non hoc fecisset medicinae inventor, Apollo.--

540 Cingar eum tollit de terra et talia profert:

--O formose puer, quae nam desgratia tanta est?

quae ve locis istis te sors adversa butavit?--

Cui sic responsum magno facit ille dolore:

--Est mihi de schiatta Cipadae pessima mater,

545 ipsa patrem Baldum praesenserat esse negatum,

unde novum subito zaffavit vacca maritum,

de quo quamprimum tres fecit scroia fiolos.

Meque simul, fratremque meum, de sanguine Baldi,

contempsit, propriamque casam nos linquere fecit.

550 Grillus ego dicor, fratrem dixere Fanettum.

Amboque nassuti sumus, uno ex ventre, gemelli.

Ambo universam mundi cercavimus oram,

dilectum patrem Baldum cagione catandi.

Post mare, post terras multo sudore vagatas,

555 post assassinos, ladros, pelagique travaios,

ad desperatam, velut aiunt, fecimus ambo:

Le maccheronee Zanitonella - Baldus - Moscheide - Epigrammata · 第 29 / 47 段