XLII.

Karolus secundus, Dei gratia rex Jerusalem et Sicilie, ducatus Apulie

et principatus Capue, Provincie et Forcalquerii comes. Magnifico

principi domino Karolo, nato clare memorie Francorum regis, Illustris

Valesij, Alanzoni, Carnoti et Andegavie comiti, filio nostro carissimo,

vitam ylarem et gloriam triumphantem. Ex paterne caritatis affectu,

contemplantes in vobis ymaginem et dulcedinem pariter filialem, nec

minus advertentes virtutes et gracias quibus vos providencia divina

dotavit, inducimur de persona vestra confidere quantum de nobis ipsis

possumus cogitare. Hujus itaque consideracionis intuitu, vos Capitaneum

generalem in Insula nostra Sicilie, ac militaris nostre gentis

equestris et peditis statuendum duximus auctoritate presencium; circa

eorum execucionis effectum merum vobis et mixtum Imperium concedentes.

Sic igitur in exequendis eisdem salutis auctor, director operis, et

tocius boni propositi consumator, actus vestros in via prosperitatis

et salutis optate dirigat, vobisque brachio sue benignitatis assistat,

quod per ministerium vestrum operosum et efficax, in partibus siculis

belli dissidio vastatis et pressis pacem prebeat, solacium quietis

adducat, ut ruine reparacione secuta vobis perpetuus sit honor et

gloria, statui nostro reparacio placida, et nostris subiectis et

subditis diversis oneribus oppressis ab hactenus consolacio fructuosa.

Datum Neapoli, per Bartholomeum de Capua, militem, Logothetam, et

Prothonotarium regni Sicilie, anno Domini millesimo trecentesimo

secundo, die nono maij, quintedecime Indictionis, regnorum nostrorum

anno octavodecimo.

_Datone avviso per altro spaccio_, Universibus presentes licteras

inspecturis fidelibus et devotis suis; _conchiudendo_: mandamus

quatenus eidem filio nostro, in omnibus que ad predictum Capitanie

generalis officium, tamquam persone nostre devote parcatis; et

efficaciter intendatis. Nos enim penas et Banna que ipse tulerit,

rata gerentes et firma, ea per eum volumus a transgressoribus

irremissibiliter extorqueri. Datum etc.

_Dagli archivi del reame di Francia, J. 511, 16, suggellati come i

precedenti._

La guerra del Vespro Siciliano vol. 2 Un periodo delle storie Siciliane del secolo XIII · 第 80 / 104 题