TO FREDERICK POLLOCK.

(On a postcard.)

_Jan. 1881._

Et Fredericus de Cantebrigia essoniavit se de malo lecti, et essoniator

dixit quod habuit languorem. Set quia essonium non jacet in breui de

trampagio consideratum est quod summoneatur et quod sit in misericordia

pro falso essonio suo. Postea uenit et defendit omnem defaltam et

sursisam et dicit quod non debet ad hoc breve respondere quia non

tenetur ire in trampagio nisi tantum quando dominus capitalis suus

eat in persona sua propria nec vult nec debet ire cum ballivo vel

preposito, et ipse et omnes antecessores sui semper a conquestu Anglie

usque nunc habuerunt et habent talem libertatem, et de hoc ponit se

super patriam, etc.

Revera predictus F. seisitus fuit de uno frigore valde damnando.

Judicium--Recuperet se ipsum.

Frederick William Maitland, Downing Professor of the Laws of England A Biographical Sketch · 第 16 / 86 题