Et aduertentiæ aliquæ pro Iaponicæ linguæ perfecta pronuntiatione.
Etsi quondam à principio plantationis Orthodoxæ fidei nostræ in Regno
Iaponico, composita fuerit quædam ars grãmaticæ linguæ prædictæ a
P. Ioanne Rodriguez Societatis Iesu; quia tamen raro res in sua prima
conditione perfectæ lumen aspiciunt, & aliàs, ob temporum diuturnitatem,
vix aliquam copiam prædictæ artis est iam inuenire: Visum est mihi,
aliquale Deo, & ministris fidei propagationis (quæ sine linguæ
instrumento non potest esse) obsequium præstiturum, si extractis ab arte
prædicta necessarijs (sunt enim multa) & relictis, quæ peritis in
prædicta lingua talia non probantur; additis etiam ijs, quæ experientia,
& vsu, lectioneque continua librorum, Deo largiente (qui dat verbum
Euangelizantibus) sum adeptus, in compendium alarè, & sub breuitate
redigerem præcepta omnia quæ ad eruditè vtendum lingua Iaponica,
prædicatoribus (pro quibus labor est assumptus) sunt necessaria. Quia
verò simul cum præceptis, & regulis, expedit exempla, in quibus prædicta
regulæ verificantur ponere; libuit etiam ad maiorem discipulorum
consolationem & iuuamen non solum hoc; sed etiam exemplorum omnium
declarationem in lingua Latina (quæ inter Theologos est cõmunior)
adiungere, quo nihil a magistro restet amplius desiderandum. Et si verò
ea omnia, quæ tam in hac arte; quàm in Dictionario (quod, Deo dante,
quanto citius in lucem edere gestio) continentur meo iuditio sint satis
limata, & secura, quibus fiducialiter quiuis vti potest; Examini tamen,
& iuditio melius sentientium subiecta esse volo, vt fidei prædicatio ab
eruditiore lingua, fructuosior euadat.
Quando duæ vocales immediate coniunguntur in aliquo vocabulo linguæ
Iaponicæ; non pronunciantur sicut in Latina valeo, aut in Hispanica
_vaca_, sed vtraque integra per se profertur, _v,a_; _v,o_; _v,i_.
Litera, _s_, pronuntiatur sicut, _sç_, v.g. _susumùru_, _sçusçumùru_.
Litera, _j_, pronunciatur blande, sicut in lingua Lusitanica _joaõ_, &,
_judeo_.
Litera _x_, pronunciatur etiam blande sicut in lingua Lusitanica
_queixumes_.
Quando supra literam, _o_, fuerit hoc signum _^_ pronunciatur, _ô_, ac
si esset, _ou_, labijs quasi iunctis, & ore penè clauso: v.g. _búppô_.
Quando verò supra _o_, fuerit hoc signum, _v_, vel, _ó_, pronunciatur
ore aperto, & ac si essent duæ literae, _oo_, v.g. _tènxó_, vel
_gacux[vo]_.
Si vero prædicta signa, fuerint supra _ú_, pronuntiatur _[vu]_,
detentum, ac si essent duo, v.g. _Tàifú_, _Aia[vu]_.
Quando fuerit hoc signum _~_ super aliquã literam ex vocalibus debet
proferri sicut, _n_; sed non in integrum, sed cursim & leniter v.g.
_vãga_.
_Qe_, &, _qi_, scribuntur absque, _u_, quia quando, _u_, sequitur post,
_q_, vel post, _c_, utraque integrè pronunciatur absque sinalepha v.g.
_quõdai_, _quàinìn_:
Quando post, _g_, sequitur, _u_, & postea immediatè alia vocalis _e_,
vel, _i_, pronunciatur sicut in lingua Hispanica, v.g. _guenin_; si vero
litera, _i_, ponatur immediate post, _g_, absque, _v_, pronunciatur
sicut Italicè, giorno, v.g. _Xitãgi_.
Litera, _z_, pronunciatur ea vi, qua in lingua Hispaniæ, Zumbar, v.g.
_mizu_.
Si verò fuerint duo, _zz_, violentiùs feriuntur, v.g. _mizzu_.
Quando fuerint duo, _tt_, _xx_, _zz_, _qq_, _cq_, _ij_, _pp_; vtrumque
opportet ferire vt fit perfecta pronunciatio, & vis significationis
percipiatur: nam v.g. _mizu_, significat mel; & _mizzu_, significat
aquam: vnde si eadem, vel violentia, aut lenitate vtrumque pronunties
vel aquam tantum, vel mel solùm tibi proferent.
Quando, _ch_, anteponitur vocali, pronunciatur sicut Hispanice,
chimenea: v.g. _fochó_.
Si vero, _nh_, anteponatur vocali, pronunciatur sicut Hispanicè, maña,
v.g. _nhuva_.
Litera, _f_, in aliquibus Iaponiæ prouincijs pronunciatur sicut in
lingua Latina; in alijs autem ac si esset, _h_, non perfectum: sed
quodam medium inter, _f_, &, _h_, os & labia plicando, & claudendo, sed
non integrum, quod vsu facilè compertum erit: v.g. _fito_.
Quando, _tç_, in aliquo vocabulo fuerit (quod est valde frequens) orare
debet discipulus Deum, vt ei venas pronuntiationis aperiat quia est
difficilis, & in nulla lingua alia, est talem pronuntiationem inuenire:
non enim pronunciatur vt _tç_, aut ut _t_, uel, _c_, solùm, sed
uiolenter percutiendo lingua dentes, ita ut utraque litera, &, _t_, &,
_ç_, & plus, _ç_, quàm, _t_, feriri uideantur: u.g. _tçùtçùmu_.
Litera, _r_, pronunciatur blandè & leniter ubicumque inueniatur, siue
sit in principio, siue in medio uocabuli; u.g., _ranguió_, _cutabirùru_.
_Ya_, _ye_, _yo_, _yu_, pronunciantur sicut in lingua Hispanica.
Quando à Iaponijs pronunciantur uocabula finita in, _i_, uel _v_, uix
percipitur litera finalis a tyronibus: u.g. qui audit, _gozàru_, putat
se audiuisse, _gozàr_, & qui audiuit _fitòtçu_, credit se solum
audiuisse, _fitòtç_, & cum audit, _àxi no fàra_, percipit solum, _àx no
fàra_.
Quando uocabulo finito in uocali subsequitur incipiens in consonanti,
præcipuè si sit, _b_, uel, _s_, inter ipsam uocalem, & consonantem,
pronunciatur litera _n_, sed non perfecta; sed lenis: u.g. _sònõ
gotòqu_.
Circa uocabulorum accentus magnam adhibui curam, ut illos signis suis
proprijs locis supra literas in quibus accentus fieri debent, adaptatis,
sensus & sententia loquentis percipiatur: u.g. _qèi xèi_, habet accentum
in utroque, _èè_. _fibicàxi_, habet in prima, _i_, & in, _a_, & idem in
dictionario seruabitur ordo, notando accentus ea perfectione, qua summa
cum diligentia potui percipere, si in aliquo sum deceptus, paratus sum
corrigi; ea uerò quæ diminute fuerint dicta, uel desuerint, tam in arte;
quàm in dictionario; cum facile sit addere; à doctiore supplebuntur, qui
tertiam artem, & secundum dictionarium aggredietur: ego enim ne à patre
familias & Domino Deo nostro reprehenderer, talentum nolui habere
repositum in sudario, sed duobus, alia saltim duo superlucrari, &
cooperari saluti Iaponiorum; non solùm prædicando, sed præhendo
prædicatoribus, si possem instrumenta linguæ, & præcipuè modo ut possint
illam extra Iaponiam addiscere: cum propter instantem persequutionem in
Iaponia uix sit hoc possibile. Vale & uiue felix lector. Matriti die 30
Aug. Ann. 1631.
* * * * *
In hac arte Grammaticæ seruauimus ordinem, quem peritus Antonius
Nebrissensis, & alij seruarunt in suis linguæ Latinæ, per partes,
videlicet Orationis, nempe Nomen, Pronomen, &c.
_De nomine & eius declinatione, & genere._
In lingua Iaponica non sunt declinationes per casus sicut in Latina,
sed sunt quædam particulæ, quæ postpositæ nominibus, casuum;
differentias constituunt in omnibus nominibus, tam appellatiuis, quàm
proprijs. Quæ constituunt nominatiu[~u], sunt quinque, _va_, _ga_,
_càra_, _no_, _iòri_. Particula, _va_, postponitur quando quasi
reduplicatiue, seu specificatiue volumus explicare rem vel personam
significatam per tale nomen; siue sit primæ, siue secundaæ, vel tertiæ
personæ: v.g. _Vàtacùxi và mairànu_, ego, vel, quod ad me attinet, non
ibo. Particula, _no_, postponitur secundis & tertijs personis, &
præcipuè si sint inferioris ordinis; & quando in oratione est aliquod
relatiuum, quod non denotat actionem transitiuam: v.g. _Sònàta no
m[vo]xita còto_, id quod tu dixisti. Postponitur etiam particula, _no_:
quando aliquid indefinitum dicitur: v.g. _iiè no àrucà mìió_, vide si
sint domus. Particula, _ga_, postponitur regulariter primis & tertijs
personis inferioribus, & etiam secundis quando sunt etiam infimæ vel
humiliantur: v.g. _Pedrõga qita_, Petrus venit. Solent etiã hanc
particulam postponere quando aliquid indefinitè volunt dicere, sicut
dictum est de particula, _no_: v.g. _còco nì và ii[~e]gà naicà?_ non
sunt hic domus? & si in oratione sit relatiuum non dicens actionem
transitiuam, si referat rem inferioris & humilis ordinis, postponitur
etiam particula, _ga_: v.g. _sor[~e]gàx[~i] ga càita fumi_, Epistola,
quam ego scripsi, _sòch[~i] ga iúta còto_, quod tu dixisti. Particulæ,
_càra_, & _iòri_, postponuntur & faciunt nominatiuum quando oratio dicit
actionem transitiuam, & præcipuè si est oratio relatiui. v.g. _Deus iòri
cùdasàrèta gracia_, gratia, quam Deus dedit. _Tòno càra còre vo vôxe
tçuqerarèta_, Dominus hoc præcepit. Aliquando etiam nomina sunt in casu
Nominatiuo absque aliqua particula: v.g. _Pedro Ioaõ vo iòbarèta_,
Petrus uocauit Ioannem. Genitiuo sunt duæ particulæ, videlicet _no_, &
_ga_. Particula, _no_, seruit omnibus personis superioris ordinis: v.g.
_Padre no võ qirumòno_, Patris vestis seu habitus: _ga_, postponitur
omnibus personis inferioris ordinis: v.g. _Pedrõ ga fùmi_, Epistola
Petri. _so ch[~i]ga mòno_, res tua, _àr[~e] ga càne_, argentum illius,
_Tòno vàio c[~u] ga fucài fito già_, Dominus est magnæ cupiditatis,
idest valde cupidus. Aliquando etiam prædictis particulis genitiuum
constituentibus postponitur particula, _to_, v.g. _Pedro no to
degozàru_, est Petri. Sed non est modus loquendi perfectus, unde melius
est illo non uti; ponitur tamen ut auditus intelligatur. Quando uerò
coniunguntur duo nomina substantiua ad faci[~e]dum unum quasi
connotatiuum, non est necessaria particula genitiui, u.g. _còcuxu_,
dominus regni. Secundum regulam tamen ordinariam deberemus dicere _còcu
no xù_, & hic modus faciendi connotatiua absque particula genitiui, est
regularis in lingua Iaponica: u.g. _Maria còto_, res Mariæ.
Datiuum constituunt duæ particulæ scilicet, _ni_ & _ie_, u.g. _Pedro ni
móxita_, dixi Petro. _Padre ie ãgue maraxita_, Patri dedi, uel obtuli.
Accusatiuum constituunt quinque particulæ, _vo_, _võba_, _va_, _ie_,
_ga_, Prima uidelicet, _vo_, est usitatior: u.g. _Pedro voiòbe_, uoca
Petrum, _va_, utuntur quando uolunt in particulari explicare rem
significatam per nomen in accusatiuo, u.g. _niffon guchi và Xiranu_,
linguam Iaponicam nescio. Particula, _võba_, est idem quod, _vo va_,
conuertendo secundam literam, _u_, in, _b_, ea uero utuntur sicut, _va_,
u.g. _fune võba nòri sutète_; _cane bacàri tòri maràxità_, relinquens
nauigium: argentum seu pecunias tantùm accepi; _ie_, utuntur ad
significandum locum ad quem: u.g._ Roma ie mair[vo]_, ibo Romam, _ga_,
postponitur nominibus significantibus res inanimatas, seu humiles: u.g.,
_àre i[~e] gozàre, mònõ ga móxita[~i]_, accedas illuc, habeo enim tibi
aliquid dicere, fit etiam accusatiuum absque aliqua particula ut in
exemplo antepenultimo in quo secundum accusatiuum est sine particula.
Vocatiuum constituit particula, _icàni_, sed non postposita nominibus
sicut & reliquæ, sed anteposita: u.g. _icàni qimi còre vò gorònjerarei_,
uideas hoc domine. Regularius uerò fit uocatiuum absque aliqua
particula: u.g. _Padre sàma qicàxerarèio_, audias reuerende pater.
Ablatiuo sunt tres particulæ, _iori_, _càra_, _ni_, tertia scilicet
_ni_, facit locum in quo: v.g. _iglesia n[~i]gozaru_, est in ecclesia:
aliquando vtuntur, _ni_, anteposito, _no_, v.g. _sònàtà nò nì Xiàru cà?_
facis hoc tuum? vel accipis tibi? sed hic magis videtur datiuum, quam
ablatiuum. Particulæ _càra_, &, _iòri_, sunt communiores ad ablatiuum
constituendum: v.g. _Madrid càra màitta_, ex Matrito veni, _Pedro iòri
coròsarèta_, occisus fuit à Petro.
Ad constituenda pluralia sunt etiam quatuor particulæ, quæ postpositæ
immediatè nominibus, illa pluralia constituunt, postea verò, sequuntur
particulæ positæ casus constituentes. Prædictæ autem quatuor particulæ
sunt, _tàchi_, _xu_, _dòmo_, _ra_. Prima particula scilicet, _tachi_,
facit pluralia nomina significantia res nobilis ordinis, & quas volumus
honore afficere; v.g. _Tòno tàchi_, domini. Particula, _xu_, constituit
pluralia nomina significantia res nobiles quidem; sed non ita supremi
ordinis: v.g. _samurài xu_, nobiles; qui non sunt domini. Particula,
_dòmo_, postponitur nominibus significantibus res humiles, siue
rationales siue viuentes sensibiles, siue inanimatas: v.g. _fiàcuxõ
dòmo_, agricolæ, _ix[~i] dòmo_, petræ, _mmã dòmo_, equi. Particula,
_ra_, facit pluralia nomina significantia res vilissimas, vel quæ
despectui habentur: v.g. _Iudeora_, Iudæi. Pluralibus sic iam per istas
particulas constitutis, postponuntur particulæ casus constituentes
secundum orationum exigentiam: v.g. _tòno tàchi no còtõ dòmo vo varú
iúnà_, ne maledicas res dominorum.
Aliqua etiam sunt vocabula, quæ de se pluralitatem important: v.g. _tòmõ
gàra_, significat homines, _Nàn bàn mòno_, res Europeas, _Nàn bàn mòno
vo fomùru nà_, ne laudes res Europæ.
Particula verò _icàni_, quæ, vt supra dictum est, facit uocatiu[~u] non
postponitur pronominibus pluralibus iam factis; sed semper anteponitur,
particulæ autem facientes plurale postponuntur: u.g. _icàni Padre tàchi
vo qiqì nasarèio_, audite reuerendi patres.
Duæ uerò particulæ ex quatuor suprapositis, quæ faciunt plurale,
scilicet _domo_, & _rà_ aliquoties sunt singulari[~u] uerbi gratia.
_vare rà_, uel, _midòmo_, ego: aliquando etiam utraque simul inuenitur
in singulari: u.g. _midomo ra_, ego, _midomo rã ga_ meum vel mei:
postponuntur etiam prædictæ particulæ, _domo_, vel, _ra_, singularibus,
vel quando volumus humiliare res significatas aut de successu
significati per orationem non sumus ita certi; sed quasi dubitamus: v.g.
_sarã dòmõ ga itài_, dolet mihi venter, _às[~u] dòmó và àru mài_,
crastina die non erit, _àsu rà và narõ mòde_, crastina die forsitan ita
erit.
Particula, _va_, postponitur nominibus tam singularibus; quàm pluralibus
iam per particulas articulatis: v.g. _còcoie va mairànu_, huc non
veniat, _còco càra va dènu_, hinc non exiuit, _còco ni và iru mài_, huc
non intrabit: aliquando etiam particula, _va_, supplet particulas
articulares: v.g. _funè de sàie ió[~i]ó tçùita ni, cachi va nàcanaca
nàru mài_, si nauigio vix perueni; pedibus, vel pedes, absque dubio non
peruenissem. Hic particula, _va_, supplet particulam, _càra_.
In ista lingua Iaponica non sunt etiam genera, masculinum videlicet,
femininum, & neutrum, sicut sunt in Latina; sunt tamen aliqua nomina,
quæ ex se sunt, vel masculina, vel feminina, quia ex sua significatione
dicunt vel masculum, vel feminam determinatè; sunt etiã aliqua nomina ex
se cõmunia duobus. Particula, _vo_, ante posita nominibus significat
masculum. Particula verò, _me_, ante posita significat feminam in rebus,
quæ non habent genera propria: v.g. _vo ì vo_, significat piscem
masculum, _mè i vo_ significat piscem feminam: _vojica_, significat
caprum siluestrem, _mè lìca_, significat capream, _còma_, significat
equum; _zoiacu_, equam; _xô_, significat accipitrem masculum; _dài_,
feminam, _cotòi_, significat taurum, _meùxi_, vaccam. _votòco_,
significat virum, _vonãgo_, vel _nhóbó_, vel, _vònna_, significat
mulierem. In dictionario omnia expressè ponentur, quæ ad memoriam
venerint.
In nominibus etiam adiectiuis, non sunt genera, aut declinationes; sed
eædem particulæ illa constituunt, quae substantiua. Sunt autem adiectiua
multa, & diuersa. Aliqua enim finiuntur in, _ai_, alia in, _oi_, alia
in, _ei_, alia in, _vi_, alia in, _ij_, alia verò, & quæ propriùs sunt
adiectiua, fiunt postposita particula, _no_, substantiuis. Quando
quinque prima genera adiectiuorum ante ponuntur substantiuis, tunc
videntur propriè adiectiua, & nihil mutant ad orationem componendam;
quando verò postponuntur substantiuis, potiùs sunt verba, & verborum
coniungationes sequuntur: v.g. _tacài iàma_, mons altus, _x[~i] guei
[~i]deiri_, frequens introitus & exitus, _caxicòi fito_, homo prudens,
_càvaij mòno_, res miserabilis, _Aiaùi còto_, res periculosa, _Vmàre
tçùqi nocùchi_, lingua naturalis seu materna. Sunt etiam alia adiectiua
finita in _na_, quæ etiam ante posita substantiuis, nihil mutant: v.g.
_q[~i]rèi na còto_, res munda. Omnia verò adiectiua præter finita in,
_no_, quando verbis præponuntur, mutant aliquid: finita in, _ai_, illud
mutant in, _ó_, v.g. _còno iàma và tacõ gozaru_, hic mons altus est, &
excelsus: finita in, _ei_, illud mutant in, _eô_, v.g. _còno iama va
x[~i]gueô gozàru_, hic mons est densus: finita in, _oi_, illud mutant
in, _ô_, v.g. _caxicô gozàru_, est prudens: finita in, _vi_, illud
mutant in, _ú_, v.g. _xei no ficú gozàru_, statura pusillus: finita in,
_ii_, illud mutant in, _iú_, v.g. _cai[~u] gozaru_, est pruriens, uel
prurit, inter ista uerò adiectiua finita in, _ij_, sunt multa quæ ex
uerbis procedunt: u.g. _nozòmi_, _u_, significat desiderare: ex illo
uerò exit, _nozòmaxij_, quod significat idem quod desiderabilis, e; alia
etiam procedunt ex nominibus: u.g. _varàmbe_, significat puerum seu
infantem: ex quo procedit _varàmberaxij_, quod significat id quod
puerilis, e: alia reperiuntur in dictionario.
Adiectiua uerò finita in, _na_, quando anteponuntur uerbis, mutant,
_na_, in, _ni_, u.g. _fuxìn ni zònzuru_, dubium reputo uel pro dubio
habeo. Adiectiua uero finita in, _no_, conuertunt aliquando, _no_, in,
_na_, u.g. _bèchi no fito_, conuertitur in, _bechina fito_, differens
homo: & tunc si uerbum subsequatur, mutat, _na_, in, _ni_, u.g.
_bechin[~i] gozàru_, est differens. Sensus uero est idem siue finiatur
in, _no_, siue in _na_, u.g. _bechi no fito no cùhi càra qijta_, est
idem quod _bechina fito nocùchi càra qijta_, ex ore, uel ab ore
distincti uel differentis hominis audiui. Et tantùm est differentia;
quod finitum in, _no_, nihil mutat, quid quid illi subsequatur; finitum
uerò in, _na_, mutat, _na_, in, _ni_, ut dictum est, si uerbum
subsequitur. Si ad alia uero adiectiua sequatur uerbum substantiuum,
oratio est elegans: u.g. _còno iàma và tacõ gozàru_, hic mons est altus;
si uerò uerbum huiusmodi non sequatur, eundem facit sensum, quia
adiectiuum includit in se uerbum substantiuum; sed illo non utemur coram
superioribus, non enim illis audientibus, dicemus, _còno iàmà và tacài_,
sed dicemus, _còno iamà và tacõ gozàru_. & sic in alijs adiectiuis.
Adiectiua uerò finita in, _i_, aliquando; & si rarò, illud conuertunt
in, _xi_, uel _qu_, u.g. _ioi_, quod significat, bonus, a, um: finitur
in, _iòqu_, vel, _ioxi_, v.g. _iòqu_, _dancó xitè_, faciendo bonam
consultationem. Aliqua, & non pauca, sunt nomina substantiua, quibus, si
postponatur, _na_, fiunt adiectiua: v.g. _afó_, significat inscitiam, ex
quo deducitur, _afóna_, quod significat id quod fatuus, a, um. _Iiiú_,
significat libertatem: &, _Iiiuna_, significat id quod liber, a, um: quæ
occurrerint alia in dictionario reperiuntur.
Aliqua sunt nomina abstracta substantiua quæ anteposita vocabulis quæ ex
se significant homines, fiunt adiectiua: v.g. _I[~i]fi_, significat
misericordiam: si uerò illi _Iin_ postponatur, resultat, _Ii fi jin_,
quod significat idem, quod misericors, dis, _fin_, significat
paupertatem, & postposito _nin_, fit, _fin nin_, quod significat
pauperem: idem est si postponatur, _ja_, fit enim, _finja_, quod etiam
pauperem significat, _bàn_, significat vigiliam; & si postponatur, _xu_,
fit, _banxu_, quod significat idem quod uigilans, tis: multa inuenientur
in dictionario.
Aliquando duo nomina substantiua, ex ijs, quæ remanserunt in lingua
Iaponica ex Chinensi (& hæc, _cobita_, vel, _coie_, vocant) simul
posita, faciunt adiectiuum, quod ex duobus substantiuis conflatur, seu
resultat: v.g. _ten_, significat cælum: &, _xu_, significat dominum:
_tèn xu_ verò, significat dominum cælestem, seu cælorum dominum.
Præterita etiam verborum (de quibus suo loco) adiuncta substantiuis, vim
& sensum videntur habere adiectiuorum: v.g. _iõgorèta tè_, manus
sordida, _iõgorèta_, est præteritum verbi _iõgore vru_, quod significat
idem quod sordesco, is, _càita qió_, liber scriptus, _càita_, est
præteritum verbi _càqi_, _u_, quod significat idem quod scribo, is.
Abstracta, seu radices ex quibus verba componuntur, sunt nomina quasi
verbalia significantia actionem in abstracto: v.g. _facàri_, significat
mensuram: ex quo resultat verbum, _facàri_, _u_, pro eo quo est metior,
ris, _fajime_, significat principium, _fajime_, _uru_, est verbum, &
significat id quod incipio, is: & sic in alijs de quibus in dictionario.
Anteposita particula, _mòno_, prædictis abstractis seu nominibus
verbalibus fiunt nomina significantia eum qui actionem verbi facit: v.g.
ex, _càqi_, præposito, _monoi_, fit _mòno càqi_, quod significat idem
quod scribens, tis: postposita vero eadem particula, _mòno_, eisdem
radicibus, fiunt nomina significantia effectum actionis: v.g.
_càqimono_, significat scripturam.
Postposita verò particula, _gòto_, eisdem radicibus verbalibus fiunt
nomina significantia res dignas actionibus quæ per verba, quorum sunt
radices, significantur: v.g. _mi_, est radix, ex qua prodit verbum,
_mi_, _iru_, pro eo quod video, es &, _m[~i]goto_, est res visibilis,
seu digna visu, _qìqi_, est radix verbi, _qiq[~i]_, _u_, pro eo quod
video, es: & _q[~i]qì gòto_, significat rem audibilem, seu dignam
auditu.
Postpositis aliquibus nominibus substantiuis nominibus verbalibus
prædictis fit nomen iam inconcreto significans talem actionem: v.g.
_foxi_, est radix verbi, _fòxi_, _u_, pro eo quod sole vel ad solem
siccare: postposito verò, _ivo_, v.g. quod significat piscem: fiet,
_foxiì vo_, quo significabit, pisces ad solem vel vi solis siccos &c.
Postposita verò particula, _dõgu_, quæ instrument[~u] significat
radicibus verborum, fiunt nomina significantia materiam seu instrumentum
actionis per verbum significatæ: v.g. _varài dõgu_, materia seu
instrumentum visus, _càqi dõgu_, instrumentum scribendi vel ad
scribendum.
Postposita autem particula, _me_, radicibus verbalibus fiunt nomina
significantia terminum actionis: v.g. _a vàxe_, est radix verbi, _a
vàxe_, _uru_, pro eo quod est aliqua iungere aut copulare, _a vàxe me_
vero significat iuncturam: & sic in alijs.
Ex adiectiuis suprapositis finitis in _i_, fiunt nomina abstracta
mutato, _i_, in, _sa_, v.g. _nãgài_, significat id quod longus, a, um: &
_nãgàsa_, significabit longitudin[~e]. Adiectiua finita in, _na_, mutant
etiam, _na_, in, _sa_, ad abstracta nomina facienda: v.g. ex
_àqiracàna_, quod significat id quod clarus, a, um: fiet, _àqiracàsa_,
quod significabit claritatem.
_Aliquando ex duobus substantiuis simul sumptis, & præcipuè si aliquod
illorum aliquam literam in principio feu in fine in aliã mutet, resultat
tertium nomen quasi connotatiuum, & quasi adiectiuum seu genitiu[~u]
includens: v.g. ex, _qi_, quod significat, lignum, &, _fotoqe_, quod
significat idolum: fit, _q[~i] botòqe_ mutato, _f_, in, _p_, quod
significat idolum ligneum. Si verò nomina quæ præponuntur, finiuntur in,
_e_, ipsum mutant in _a_, ad prædictam compositionem nominis
connotatiui: v.g. _tçumà sàqi_, extremitates unguium, _càna c[~u]gui_,
clauus ferreus. Si uerò nomina, quæ postponuntur ad eamdem formationem,
primam literam debeant mutare, si sit, _f_, mutabunt in, _b_, uel, _p_,
si, _s_, mutabunt in, _z_, si _c_, mutabunt in, _g_, si, _tç_, mutabunt
in, _zz_, si, _x_, mutabunt in, _j_, u.g. _càri bunè_, _bùppô_,
_n[~i]gori zàqe sorá goto_, _qizzumári_, _sòra jèi mòn_. Vide in
dictionario._
_De pronomine._
Non sunt in lingua Iaponica pronomina deriuatiua u.g. meus, a, um. &c.
sed utuntur primitiuis, scilicet mei, tui, &c. Hæc autem primitiua non
habent declinationes per casus; sed hæ differentiæ casuum fiunt per
particulas supra positas quæ omnibus sunt communes, tam nominibus; quàm
pronominibus.
Particulæ aliquæ (de quibus infra) quæ adiunctæ uocabulis honorem
indicant, faciunt pronomen, uel illius uim habent secundum occasionem &
circumstantias in quibus illis utuntur: si enim ego dicam, _von fùmi_;
loquendo cum alio: ipso facto intelligitur me de eius epistola: & non de
mea loqui: si enim de mea loquerer; non dicerem, _von fùmi_, sed, _fumi_
tantum: unde, _von fumi_, ratione particulæ, _von_, quæ est honoris,
significat uestram epistolam. Et idem est de particula, _mi_, & alijs
quæ honorem indicant in significatis nominum quibus adijciuntur.
_De pronomine secundæ personæ scilicet ego &c._
Octo sunt particulæ significantes idem quod Ego, mei, mihi, &c.
_vátacuxi_, _sòr[~e]gaxi_, _váre_, _mi_, _várerá_, _mìdòmo_, _midòmo
rá_, _váre_. Quatuor primæ denotant aliquam superioritatem in eo qui
illis utitur, reliquæ uero sunt humiliores. Mulieres utuntur tribus
alijs particulis aliquando quaæ sunt, _m[~i]zzu cára_, _vãrauá vãgami_,
& his non utuntur uiri: rustici solent uti duabus uidelicet, _vára
vòrará_, religiosus uero quando de se loquitur solet dicere, _gusô_, ac
si diceret: ego uilis religiosus; senex uerò de se loqu[~e]s: dicit,
_gur[vo]_, ego uilis & despectibilis senex. Rex uerò, dicet, _chin_,
uel, _máru_, quod significat: ego Rex.
Ad facienda autem pluralia ista pronomina, postponuntur illis particulæ
supra positæ constituentes pluralia, scilicet, _dòmo_, _ra_, v.g.
_midòmõ ga máitta tòqi_, quando nos iuimus: ad casuum verò differentiã
postponuntur illis iam formatis pluralibus, particulæ constituentes
casus vt supra.
_De pronomine secundæ person[e,]: scilicet Tu, tui, tibi, &c._
Multæ sunt particulæ, quæ constituunt pronomen secundæ personæ secundum
differentiam personarum, quæ vel nullum vel aliqualem, aut mediocrem,
magnum, aut maximum merentur honorem & reuerentiam: ad loquendum enim
cum inferiori, sunt tres particulæ quæ faciunt pronomen tu: scilicet,
_váre_, _vonòre_, _sòchi_, si àutem illis superaddatur, _me_, vel,
_m[~e]gá_, & dicatur, _váremè_, vel, _várem[~e]gá_, personam cum qua,
loquimur ampliùs deijcimus. Si autem loquamur cum æqualibus vel
aliquantulum inferioribus, vtemur vna ex tribus particulis videlicet,
_sònata_, _sòno fò_, _váre sama_. Si verò sit persona superior vel
omnino æqualis cum qua vrbanè debemus loqui vtemur vna ex septem
particulis scilicet, _cònatá_, _qixò_, _qifó_, _gòfen_, _q[~i]den_,
_cònatá sama_, _sònata sáma_. Si autem loquamur cum personis in
dignitatibus constitutis, nomen dignitatis, si illi super addatur
particula, _sama_, supplet vicem pronominis: v.g. _Padre samã gozare_,
veniat vestra paternitas. Aliquando etiam particulæ quæ nomina honorant,
supplent vicem pronominis: v.g. _vòn qirumòno_, vestræ dominationis
vestis.
_Cònata_, _cõchi_, _cõnofo_, significant idem quod ego, mei, &c. sed in
modo loquendi quasi distributiuo: ex parte mea, vel quantum ad me
attinet, quibus correspondent, _sõchi_, _sonofó_, _sõnatá_ quæ
significant, tu &c. & ex parte tua, seu, quod ad te pertinet.
Pluralia istorum pronominum fiunt per particulas supra positas secundum
honoris differentiam, _võnór[~e] domo_, _váre ra_, _sóchi ra_,
significant vos loquendo cum vilibus, _vare tachi_, _sonatà domo_,
significat vos cum æqualibus, _qìfótachi_, _vócatãgata_, _vóno vóno_,
significat vos cum honore: declinationes verò horum fiunt etiam per
particulas communes declinationum.
_De pronomine tertiæ personæ, scilicet ille, illa, illud._
Duæ particulæ scilicet, _cáre cáre_, _are are_, significant ille, illa,
illud, loquendo de rebus inferioribus: quatuor uerò uidelicet, _áitçu_,
_áitçumè_, _áremè_, _cáitçume_, significant ille, illa, illud,
humiliando & despiciendo res de quibus loquimur, & quæ præcipuæ
finiuntur in, _me_, sunt deiectiuæ, maxime si illis superaddatur, _ga_,
u.g. _áitç[~u]ga_, _áitçum[~e]gá_, ille uilis: _cóno_, significat hic,
hæc, hoc, _sóno_ significat, iste, ista, istud, _áno_, significat ille,
illa, illud; sed necessario requirunt post se substantiuum ut illis
utamur: u.g. _cóno fito_, iste homo: idem significat, _cóno mono_, sed
non est uerbum honorificum, _sóno cóto_, ista res, _ano fito_, ille
homo, _cónátá_, uel _cónofó_, significant hic, _sónata_, vel, _sono fó_,
isthic, _ánatá_, uel, _ánofó_, illic. _córe_, significat hoc, _sóre_,
significat istud, _áre_ significat illud, sed neutraliter, ita quod
substantiuis, seu suppositis non iunguntur: horum pluralia sunt,
_córerá_, _sorerá_, _arerá_, cæterorum uerò pluralia sunt per regulas
communes _cáno_, significat rem de qua facta fuit mentio: u.g. _cano
fito_, ille homo &c. Pronomen quidam, facit particula, _àru_, u.g. _aru
fito_, quidam homo, _áru tocóro ni_, in quodam loco.
Pronomen unusquisque faciunt particulæ, _mèn mèn_, _sóre sóre_.
Pronomen uniuersi & singuli &c. facit particula, _tare mo mina_.
Pronomen quicumque &c faciunt particulæ, _Tare nite mõ_, _tare
nitemoare_, _tare nari tómó_.
Ante posita particula, _tare mo_, negatiuis facit pronomen nemo uel
nullus: u.g. _tare mó mairananda_, nemo iuit. Particula _nani taru cóto
nari tómo_, significat: quidquid sit, vel quæcumque res sit. Particula,
_mèi mèi_, significat: singuli, uel unusquisque in particulari.
Particula, _góto_, facit pronomen seu signum distributiuum omnis, e. Si
postponatur substantiuis ex proprijs uocabulis linguæ Iaponicæ quæ
uocantur, _iomis_: idem etiam facit particula, _mai_, anteposita
substantiuis linguaæ Chinæ, quæ uocantur, _coies_, u.g. _fi_, significat
diem: &, _f[~i]gótoni_, significat quotidie, seu omnibus diebus, _nen_,
in lingua Iaponica mendicata à Chinensi, significat annum: &, _mainen_,
significabit singulis annis uel omnibus annis; idem ferè facit
reduplicatio aliquorum nominum, uel saltim facit illa pluralia: u.g.
_fito_, significat hominem: &, _fitõbito_, significabit omnes homines,
uel multos homines, _fi_, significat diem: & _f[~i]bi ni_, significabit,
omnibus, uel multis diebus.
Pronomen diuisiuum, aliqui &c. facit particula, _niiótte_, u.g. _tóqi
niiotte_, aliquibus temporibus, _fito niiotte_, aliqui homines.
Pronomen, idem &c. facit particula, _vonaji_, u.g. _vonaji tocóro cara_,
ex eodem loco. Particula uerò, _dôjen_, significat idem, sed
neutraliter: v.g., _dôjen degozàru_, idem est: & hoc uerbo respondent
quando gratulantur; absque eo quod rem accipiant: ac si dicant, gratulor
ac si accepissem: uel idem est, ac si accepissem.
Pronomen ipse &c. faciunt particulæ, _nùxi_, _sóno mi_, _vãga_,
particulæ uero, _vareto mi_, faciunt pronomen ipsemet &c. u.g. _vareto
mi ni ata vo nasu_, ipsemet sibimet damnum infert, _mi vo vasurète; ta
vo tasùqùru_, sui met oblitus, alios saluos facit. Particula,
_vatacùxi_, significat rem propriam in particulari: u.g. _vatacuxi no
còto_, res propria, _vatacùxi ni iuar[~e]ta_, pro se loquutus est.
Pronomen aliquis &c. faciunt particulæ, _tare zo_, _taso_, u.g. _tare zo
maittaraba_, si aliquis iuisset, _taso sacanãga aruca tói ni iqe_, eat
aliquis interrogatum si sit aliquid cibi.
Aliquid neutraliter faciunt particulæ, _nan zo_, _nanica_, u.g. _nanzõga
arãba cùuózu_, comedam aliquid si sit, _ima faia t[~e] ga jiiú n[~i]
gozaru fõdoni nanica caqi maraxô_, scribam aliquid, si quidem habeo
manus iam solutas seu liberas.
Quis? fit tribus particulis scilicet, _Tare_, _Tãga_ _Taso_, particulæ
_tãga_, uel, _tare nõ_, utuntur etiam pro genitiuo cuius: u.g. _Tãga
móno ca?_ cuius est res? Et quando aliquis ad ostium uocat, & pulsat
dicit: _móno mó_, qui intus respondent, _taso_, uel, _tagá_, uel,
_tare_, quis es? Particula _nani_, significat quid &c. u.g. _nani vo
sùru cá_, uel, _nan[~i]goto vosùru ca?_ quid facis? _nani ni sòre vo
tòtte [~i]quca?_ ad quid hoc portas tecum?
_De pronominibus relatiuis._
Pronomen relatiuum fit postpon[~e]do verbo nomen de quo fit relatio:
v.g. _tèn ni màximàsu vàrerága vòn vòia_, Pater noster qui est in cælis,
_dèta tocòro va_, locus ex quo exiuit, _tèni sùmi no tçuíta fito_, homo
cuius manui adhæsit atramentum. Si oratio petit nominatiuum ante verbum,
tale nominatiuum debet esse cum aliqua ex particulis nominatiui, _ga_,
_no_, uel, _iòri_, v.g. _vatacùx[~i]ga càita fùmi_, epistola, quam ego
scripsi, _cònàtà no vôxerarèta coto_, res quam uestra dominatio dixit.
Tertia verò particula scilicet, _iori_, vtimur quando est actio in
oratione, v.g. _Deus iòri atàie cudasarèta gracia_, gratia, quam Deus
contulit seu donauit, _àno tocòro ni amàta no qió àtta vò torarèta_,
tulit multos libros, qui erant in illo loco. Si concurrant verò duæ
orationes relatiuum continentes, prima erit secundum positam regulam;
secunda verò per participium præsens, præteritum, seu futurum,
sec[~u]dum quod sensus orationis postulauerit: v.g. _qèsa Oracio vo
móxita qióga tçucuie no vie ni àru vo mòtte coi_, affer librum illum qui
est supra sedile, in quo isto mane recitaui vel dixi officium diuinum.
In ista oratione _qióga_, quod est vnum relatiuum, est post verbum,
_móxita_, & _vo_, quod agit vices secundi relatiui, est post verbum,
_àru_. Quando verò volumus ampliùs specificare rem quæ refertur, ponimus
inter rem ipsam & verbum, particulam _tocòro no_, v.g. _vàreto dôxin
xìta tocòro no mònõ dòmo va mina buguèn ni nàtta_, omnes quotquot mecum
consenserunt, diuites facti sunt. Aliquando oratio relatiui propter suam
difficultatem explicatur per exponentes: v.g. loco huius, _ima
còrosarèta Pedro nò cò và sonàta nó chijn gia_, quæ significat, filius
Petri, qui modo fuit occisus, est tuus amicus: dicimus, _ìma Pedro
corosarèta sonó co va sonatà no chijn de gozàru_.
Aliquando solent simul poni duæ particulæ ex casus consitu[~e]tibus, &
faciunt quasi relatiuum cui anteponuntur: v.g. _sòno_ _tocòró deno
dancó_, istius locis consultatio. _Marsella ieno fùne_, nauigium quod
tendit Marsiliam: _màire to no móxi gòtó dearu_ est dicere, quòd eam.
_Màiru mai to no dancó ni qivamatta_, habita est resolutio quod non
pergat, _màitte nòchi no dancó_, consultatio postea quam perrexit facta,
_varambe càra no catãgui_, est consuetudo ab infantia, _xô tameno chôgui
gia_, est ars ad illud faciendum: _àno fito no vo toró_, accipiam id,
quod est illius hominis: nota hæc de relatiuo valde.
_De formatione verborum, & coniugationibus._
Verba in lingua Iaponica neque habent numeros, neque personas; faciunt
tamen has differentias particulæ suprapositæ ad pluralia &
declinationes. Coniugationes sunt tres affirmatiuæ, & totidem negatiuæ.
Radices verborum, de se non dicunt tempus: vnde vt illud dicant debent
formari verba & coniugari.
Omnes radices verborum secundæ coniugationis finiuntur in _e_, _gi_,
vel, _ji_, præter _xi_, &, _maraxì_, quæ etsi finiãtur in, _i_, sunt
tamen primæ coniugationis. Si verò radices finiuntur in, _de_, vel,
_gi_, fit verbum præsentis temporis conuertendo prædictas in, _zzuru_,
v.g. _fãgi_, facit præsens, _fãzzuru_, & significat erubesco: _de
zzuru_, quod significat exeo, is: si radices finiuntur in, _je_, vel,
_ji_, mutantur ad præsens in, _zuru_, v.g. _màje_: _mãzuru_, idem quod
misceo, es, _anji anzuru_, quod est considero, as, si finiuntur in,
_xe_, illud mutant in, _suru_, v.g. _a vaxe: auasùru_, idem quod
coniungo, is: _xi_, verò, & _maraxi_, quæ (vt dictum est) sunt secundæ
coniugationis, etiam mutant, _xi_, in _suru_, v.g. _xi sùru_, idem quod
facio, is, _maraxi marasuru_, etiam est, facio facis. Si radices
finiuntur in, _te_, convertunt illud in _tçuru_, v.g. _sodàte;
sodàtçùru_, idem quod alo, is, vel sustento, as: reliqua quæ tantum
finiuntur in, _e_, alio modo; illud ad præsens conuertunt in, _uru_,
v.g. _ãgue_: _ãgùru_, offero, rs, _n[~i]gue, n[~i]gùru_, fugio, is.
Aliqua sunt præterita verborum, quæ faciunt sensum præsentis, & sunt
illa quorum fieri consistit in facto esse: v.g. _cocòroièta_ intelligo,
is, _qìcoieta_, audio, is, _voboièta_, recordor, aris, _qi qi ièta_,
intelligo, is, _zonjita_, scio, is, & alia præter ista forsan erunt:
verba quæ sequ[~u]tur sunt primæ cõiugationis etiam si eorum radices non
finiantur modo antea dicto. Si præsens alicuius ex illis non fuerit
mutato, _i_, in _uru_, explicabitur in particulari, _àbi_, _uru_, aquæ
balneo se, abluo, is, _fotòbi_, _uru_, mollificor, aris: _focoròbi_,
_uru_, dissuor, eris: _càbi_, fucore afficior, eris, _sàbi_, rubiginor,
aris, _deqi_, finior, ris, vel perficior, ris: _cùchi_, _cutçuru_,
putresco, is: _mìchi_, _mitçuru_, mare adimpleor, ris, _ini_, _uru_,
abeo, is: _nòbi_, _nobiru_, vel _noburu_, dilator, aris, _tçuqi_, _uru_,
consumor, eris, _vòri_, _uru_, ab alto descendo, is: _xij_, _xijru_, ad
prandium vel cibum compellendo, inuito, as, _nì niru_, assimilor, aris:
_mochij: mochi iùru_, æstimo, as:_ni_, _niru_, ad ignem coquo, is:
_mi_,_miru_, aspicio, is: _còri_, _uru_, corrigor, eris, _vochi
vòtçuru_, cado, is: _i_, _iru_ sum, es, fui: vel adsum, es, _f[~u]gui_,
_uru_, transeo, is, sicut tempus transit: _vàbi_, _uru_, misericordiam
peto, is, _carabi_,_uru_, siccor, aris, _iqi iqùru_, viuo, is, _fi
firu_, aresco, is, _qi qùra_, venio, is, _qi qùru_, vestio, is, _vòqi
uru_, è lecto surgo: quatuor verò verba quæ sequ[~u]tur habent præter
præsentia ordinaria, alia etiam extraordinaria, _atàie_, habet _atóru_,
pro dono, as: _vàqimaie_, _vaqimòru_, discerno, is, _tonàie tonóru_,
benedico, is, _sonaie sonóru_ in loco sublimi colloco, as.
_De Pr[e,]terito imperfecto, perfecto, & plusquam perfecto._
Non est in lingua ista Iaponica præteritum imperfectum: Vnde loco illius
vtuntur perfecto, quod fit duobus modis: prim[~u] est addendo, _ta_,
radicibus verborum: v.g. _ãguèta_, est praeteritum verbi, _ãgue_, _uru_,
quod est offero, rs; secundo modo fit præteritum perfectum postponendo,
_te_, radicibus, & addendo postea verbum, _gozari_, _u_, vel _ari_, _u_,
in præsenti vel in præterito de quo in secunda coniugatione, v.g.
_ãguete gozàru_, vel _aguèt[~e] gozàtta_, vel _ãguete aru_, vel _ãguete
atta_, obtuli, uel obtuleram, as, &c. si autem ad prædicta anteponatur
particula _fãia_, explicatur magis: u.g. _faia ãguètè gozàtta_, iam
obtulerã, quando postponitur uerbum, _ari_, _u_, ad præteritum, non est
modus loquendi ita nobilis sicut quando postponitur, _gozari_, _u_, unde
ad hoc debemus aduertere quando loquimur, ut notemus de quo loquimur, &
coram quibus, ut cui honorem, honorem debitum in modo loquendi
tribuamus.
_De futuro primæ coniugationis._
Si radix uerborum finitur in, _te_, fit futurum conuertendo istam
syllabam in _teô_, uel _chô_: u.g. _tàte_, _uru_, eius futurum est
_tàteô_, uel _tàchô_, erigam. Si radix finitur in, _ji_, fit futurum
mutato in _jô_: u.g. _xenji_, _xenjô_, medicinas condiam uel coquam. Si
radix finiatur in _xe_, mutatur in _xô_, u.g. _xi_, _xô_: _maraxi_,
_maraxô_, faciam. Si finiatur in, _ie_, mutatur in, _io_ ut, _voxiie_,
_vòxiio_, docebo. Reliquis uerò radicibus quæ finiuntur in _e_,
postponuntur ad futurum faciendum, _ô ôzu_, uel _ôzuru_ u.g. _ãgueô_,
uel, _ãgueôzu_, uel _ãgueôzurù_, offeram. Hæ etiam particulæ
postponuntur ad facienda futura uerborum de quibus supra diximus esse
secundæ coniugationis, etiam si eorum radices finiantur in, _i_, u.g.
_dequiôzu_, finietur.
Fit etiam futurum, tollendo à præsenti negatiuo (de quo infra) syllaba
_nu_, in qua finitur, & loco eius ponendo particulam _bàià_, u.g.
tollendo, _nu_, ab _ãguènu_, & loco eius addendo, _baià_, fit,
_ãguèbaià_, offeram, _m[~i]nu_, si auferas, _nu_, & loco eius ponas,
_baia_, fiet, _m[~i]baia_, uidebo uel aspiciam.
Futurum perfectum fit postpositis particulis, _tearózu_, uel _tarózu_,
eisdem: u.g. _ãguète arózu_, uel, _ãguetárózu_, iam obtulero. Etiam fit
anteposito _fàia_, futuro ordinario: u.g. _fàia ãgueôzu_.
_Imperatiuum primæ coniugationis._
Imperatiuum primæ coniugationis est ipsa sola radix verbi, vel
postposita particula _io_, v.g. _ãgue_, vel _ãgueio_, offer: futurum
autem imperatiui est futurum absolutum, _ãgueô_, vel _ãgueôzu_, & est
honoratior modus loquendi & vrbanior ad imperandum in omni coniugatione,
quàm per imperatiuum absolutum. Fit etiam imperatiuum, si auferas, _nu_,
à præsenti negatiuo (de quo postea) & loco eius ponas _sai_, v.g. si ab
_ãgue nu_, tollas _nu_, & addas, _sai_, fit _ãgue sai_, quod est, offer:
non tamen dicit tantum imperium sicut absolutum. Postposita etiam
particula, _tai_, radicibus, fit quodã genus futuri seu optatiui quo
desiderium loquentis explicatur, & est imperatiuum; vrbanum tamen,
_mizzu fitòtçu nomi tai_, vellem parum aquæ bibere: est idem quod da
mihi bibere. Quando verò fit relatio alicuius præcepti, legis, consilij,
ordinis, aut prohibitionis, in omni verbo cuiuscumque coniugationis siue
affirmatiuæ, siue negatiuæ: tale præceptum ponitur ad literam: v.g.
_chr[~i]stiani naru nà to no xõgun no fattõga àru_, est lex Imperatoris,
quòd non fiat quis Christianus, _Padre core vo còxiraièio to voxerarèta
niiòtte_, quia pater præcipit mihi vt hoc componerem.
_Optatiuum primæ coniugationis._
Præsens & futurum optatiui est præsens imperatiui, antepositis
particulis, _n[~e]gauacu uà_, vel, _auare_ & postposita, _gàna_, vel
_cax[~i]_, fit etiam postposita particula, _gàna_, absque aliqua
anteposita: v.g. _n[~e]gavàcu va ãgueio càxi?_ vel _auàre agueigàna_, si
offeres? _auàre icanaru tèngu, bangue mòno nari tomò, vare vo tòtte,
fiie no iama ni noboxèio caxi!_ o si esset aliquis vel diabolus vel
aruspex qui me ascendere faceret ad montem qui vocatur, _fiie!_
postposita particula _gana_, nominibus, significatur desiderium rei
significatæ per nomen: v.g. _saq[~e] gana_, ò vinum! ac si diceret: quis
illud haberet ad bibendum! _nan[~i] gana!_ si aliquid haberem!
Præteritum optatiui est secunda vox futuri postposita particula _mono
vo!_ v.g. _n[~i]gueo zu mono vo!_ o si fugissem! idem fit hoc modo
_n[~i]gu[~e]ta raba iocaró mòno vo_, aliquando solum dicunt, _n[~i]guè
taróni va!_ etiam dicunt, _n[~i]guete aró ni ua iocarómòno vo!_
_Subiunctiuum primæ coniugationis affirmatiuæ._
Præsens subiunctiui fit ex præsenti indicatiui mutato, _u_, in quo
finitur in _[~e]ba_, v.g. ex, _ãguru_, fit _ãgur[~e]ba_ cum offerem: fit
etiam ex præsenti addita particula, _tocoro_, super addita _ni_, _de_,
_uo_, vel, _ua_, secundum exigentiam declinationis verbi quod sequitur;
primum enim subit munus nominis: v.g. _arutoqi Pedro chinsui xitè
iraruru tocoro ie fitõ gaqìte_, cum venisset quidã homo ad locum vbi
erat Petrus quando erat ebrius _nhõbõ ni tachi vacarète iru tocòro ni_,
cum essent divisi, & diuortium fecissent coniugati, _có aru tòcorõ de_,
cum hæc ita sint, _iòto ie zzuru tocòrouà fito ni corosarèta_, occisus
est a quodam homine cum exiret foras, _go misa vo asobasarùru tocò ro vo
uchi coroita_, occidit ill[~u] cum actualiter missam celebraret, & est
regula generalis in omni coniugatione.
Præteritum perfectum & plusquam perfectum subiunctiui fit ex præterito
perfecto indicatiui postposita particula, _r[~e]ba_, v.g. _ãguèta
r[~e]ba_, cum obtulisset: fit etiam ablato verbo _gozaru_, à præterito
plusquam perfecto; & posito loco eius, _attar[~e]ba_, vel _atta_, quando
vero ponitur, _atta_, debet superaddi vel, _ni_, aut, _uo_, _ua_, vel,
_ie_, secundum quòd petit subsequens verbum; ad modum supra positum de
præsenti subiunctiui cum particula, _tocòro_, v.g. _ãguète atta
r[~e]ba_, vel _ãguete atta_, _ni_, _uo_, _ua_, vel, _ie_, cum iam
obtulisset.
Futurum subiunctiui fit addendo futuro indicatiui particulã, _tòqi_,
v.g. _ãgueô tòqi_, cum postea offerat.
Præteritum plusquam perfectum subiunctiui, vel quomodocumque illud
voces, denique ad significandum hoc quod est, postquam fecissem actionem
verbi, fit postpositis particulis, _cara_, _nòchi_, vel _[~i]go_:
præterito plusquam perfecto; ablato tamen verbo, _gozaru_, v.g. _aguète
cara_, _nohi_, vel, _igo_, _mairó_, postquam obtulerit proficiscar: idem
quasi est, _aguètar[vo] toqi mairó_, proficiscar quando iam obtulerit,
_ãgueôzurù ni_, vel, _ãgueozuru tocoroni_, significat, cum iam esset
paratus ad offerendum: vel vt offerret, _ãgueôzuru còto no saqini_,
significat paululum antequam offeret.
Præsens permissiuum subiunctiui fit duobus modis: primus est
conuertendo, _v_, in quo finitur præsens indicatiui, in, _[~e]domo_,
v.g. _ãgur[~e]dõmò_ etiam si offerat.
Præteritum verò permissiui fit postposito, _redomo_, præterito
indicatiui: v.g. _ãguetar[~e]domo_, quamuis obtulisset: futurum autem
permissiuum est addendo, _redomo_ secundæ voci futuri indicatiui: v.g.
_ãgueôzur[~e]domo_, quamuis offerat. Secundus modus subiunctiui
permissiui est efficacior & fit præsens postposita particula, _tomo_,
præsenti Indicatiui: v.g. _ãguru tomò_, quãuis offerat: solent etiam
præsenti postponi particulæ, _mamaiò_, vel, _madeiò_, v.g. _soreuo
voxiiùru mamaio_, vel, _sòre vo voxiiùru mãdeio_, etiam si hoc doceat.
Præteritum autem huius secundi permissiui fit postposito, _rìtomò_,
præterito indicatiui: v.g. _ãguèta ritomo_, quamuis obtulerit: fit etiam
hoc præteritum postposito, _mamaiò_ vel _madeio_, præterito indicatiui:
u.g. _ãgueta mamaio_, uel, _ãgueta madeio_ idem fit postposito, _tòte_,
præterito subiunctiui: u.g. _ãguetar[~e]ba tòte_.
Futurum permissiuum fit postposito, _tomo_, secundæ uoci futuri
indicatiui: u.g. _ãgucozutomo_, fit etiam postpositis, _mamaio_, uel
_madeio_ eidem futuro: si uerò prædicto permissiuo in omnibus temporibus
anteponatur, _tatòi_, additur magna uis orationi: u.g. _tatoi vôxerarùru
tomo_, quamuis hoc præcipias: eumdem sensum facit præteritum plusquam
perfectum Indicatiui ablato uerbo, _gozaru_, &, _aru_, & constituendo
loco eius particulam, _mo_, u.g. _ãguete mo_, quamuis offerat: eadem
particula, _mo_, postposita præsenti indicatiui facit eumdem sensum:
u.g. _dòcõ de qiqi marasùru mo, sòno sata va mõsanu_, quamuis audiatur
de hoc ubicumque; nihil tale auditur: eumdem sensum solent facere modi
loquendi, qui sequ[~u]tur, _ãguemo xèio caxi?_ _ãguetemo xô madeio_.
_nanto mo ãgue caxi?_ quod fere significat, quamuis offerat: eundem
etiam sensum faciunt prædicta, _ãguruni saxerarei ãgu etani saxerarei_,
uel _ãgueò ni saxerarei_, etiam si offerat, obtulerit, uel etiam si
offeret: ac si dicat: ponamus, uel demus quòd ita sit.
_Infinitiuum._
Præsens infinitiui fit ex præsenti indicatiui, postposito _còto_, uel,
_to_, u.g. _ãgùru còto_, uel _ãguruto_, offerre.
Præteritum infinitiui fit postpositis eisdem particulis præterito
indicatiui, u.g. _ãgueta còto_, uel, _ãguetato_, obtulisse. Futurum
infinitiui fit eisdem postpositis futuro indicatiui: u.g. _ãgueeô còto_,
uel _ãgueôto_, oblaturum. Eundem sensum faciunt præsens, præteritum, &
futurum indicatiui postposita illis particula, _ióni_, u.g. _nai nai
guioi ni caqerareô ióni va vare mo zònzuru fitõ bìto mo zonjita_, sæpe
credidi & alij etiam putarunt me à te beneficijs esse afficiendum,
_qèccu vare ni voxiie marasùru ióni gozaru_, potius ille potest me
docere, _ãgueta ióni gozaru_, dicitur illum obtulisse.
Ad interrogandum & responendum utuntur sæpissime infinitiuo quod est
suppositum uerbi quod subsequitur: u.g. _nhõbõgata ni vòchita cotó gaata
ca?_ incidisti ne in peccatum luxuriæ cum muliere? fuit ne hoc quod est
incidisse &c. & hoc modo loquendi utuntur in omni tempore infinitiui.
Aliquando supplet infinitiuum præteritum plusquam perfect[~u] ablato
uerbo, _gozaru_, & _aru_: u.g. _Deus no minòri vo firomète iòcaró_,
bonum est legem Dei propagari: aliquando supplet præsens & præteritum
infinitui, præsens & præteritum indicatiui postposita, _ga_, u.g. _sore
vo vôxeraruru ga varú gozaró_, malum erit hoc dicere, _maittãgamaxi
gia_, uenisse est melius, aut esset melius.
Quando uerò infinitiuo subsequitur uerbum substantiuum, non indiget
particula, _còto_, u.g. _còsacazzuq[~i] dè và sàqe vo nòmu deuanai_,
bibere uinum calice paruo non est bibere, _còre còso caqu degozare_, hoc
possumus dicere esse uerè scribere, _caqu de gozatte còso_, hoc nullo
modo est scribere, _sòre ua ãgùru deuanai_, istud non est offerre:
aliqua ex exemplis positis sunt ex uerbis aliarum coniugationum; sed
regula est generalis in omnibus: facit etiam sensum quasi infinitiui
modus hic loquendi, _ãgue va_, _ãgur[~e] domò_, quamuis offeram vel etsi
faciam hoc, quod est offerre: est etiam regula generalis in omnibus
coniugationibus: unde dicunt, _qìqi va tçucamatçure dòmò gàtten xenu_,
quamuis audiam uel faciam hoc quod est audire; non intelligo: dicitur
etiam, _ãgùru vomotte_, offerendo, uel cum hoc quod est offerre, _ãgùru
iori_, ex hoc quod est offerre, _ãguru nitçuite_, circa hoc quod est
offerre.
Gerundium in, Di, es præsens uel futurum indicatiui, & præcipue si
adiungatur, _jibùn_, aut aliqua particula significans tempus: u.g.
_ãguru jibùn_, tempus offerendi, _ãgueô ni qiuamàtta_, accepit
resolutionem offerendi, _n[~i]guru jibun gia_, tempus est fugiendi,
_coròsa r[~e]ôzúru ni aisadamàtte arozu_, erit resolutus occisu, aut
quod erit occidendus.
Gerundi[~u] in, Do, fit duobus modis: primus, postponendo, præsenti
indicatiui particulas, _ni_, uel, _tòte_, u.g. _ãguru ni_, uel,
_ãgùrutote iurusareta_, offerendo fui solutus: secundus est auferendo
uerbum, _gozàru_, præterito plusquam perfecto: u.g. _ãguète cutabireta_,
offerendo, vel erigendo sum defessus: idest ex erectione uel actione
offerendi, resultauit esse defessum: est etiam alius modus elegans
gerundij in do, & ualde communis, anteponendo radices uerborum alijs
uerbis compositis: u.g. _fiqi iosùru_, approximare trahendo; radices
autem sic uerbis adiunctæ numquã mutãtur in passiuis, neutris, aut
negatiuis. In isto sensu gerundij in do, uidentur vti his modis loquendi
_taixõ to xite_, cum esset dux: uel ducis munus gerendo, _võn rei to
xitè_, gratias agendo, _ròtai nòmi ni xitè_, cum sit senex, _tçùcài xite
iuaruru_, dicit ut nuncius.
Gerundium in dum, fit postpositis particulis, _tàme_, vel, _tòte_,
præsenti vel futuro indicatiui: v.g. _ãgùru tàme_, vel, _ãgueo tòte_ ad
offerendum, ad eundem sensum reducitur hic modus loqu[~e]di, _ãguru ni
fàttõga àru_, est lex circa offerendum, nisi dicamus hoc vltimum esse
gerundium in ni.
Supinum in Tum, fit duobus modis, primus est postponendo _ni_,
radicibus: secundus postposito, _tameni_, præsenti indicatiui: v.g.
_tàzzunè ni maitta_, vel, _tàzzunùru tameni màittá_, veni oblatum.
Supinum in Tu, est sola radix verbi. in hoc etiam sensu videntur vti
isto modo loquendi, _mósu ni vòiobànu_, non est necessarium dictu.
Participia præsentis, præteriti, & futuri sunt præsens præteritum, &
futurum postpositis particulis, _fito_, vel, _mõno_, sed quando
postponitur, _fito_, est modus loquendi honoratior: v.g. _ãgùru fito_,
vel, _ãgùru mòno_, offer[~e]s, _ãgueta fito_, qui obtulit, _ãgueô mòno_,
qui offeret, _Buppô gacu suru tòmõgara ni voite ua_, vacantes studio
legis idolorum, _von vo xiru vo fito to va i[~u]zo_; _von vo xiranu võba
chicuxõ to còso iie_, in ista oratione particula, _uo_, supplet vocem
participij & dat suppositum verbo significatque: meritò vocant homines
beneficium cognoscentes; ignorantes verò beneficia iure vocant belluas:
est regula generalis in omni coniugatione, vnde exemplum est in verbo
secundæ coniugationis: fit etiam participium postposita _te_, radicibus
verborum: v.g. _ãguete_, offerens.
_Prima coniugatio negatiua._
Radices sunt postposita, _zu_, radicibus affirmatiuis: v.g. _ãguezu_.
Præsens verò est constituendo, _nu_, loco, _zu_, v.g. _ãguènu_, non
offerro, & est regula generalis quomodocumque finiantur eorum radices,
sola, _xi_, &, _maraxi_, faciunt præsentia negatiua, _xènu maraxenu_,
non facio, ea verò quorum radices finiuntur in _ji_, mutant _ji_, in
_je_, & postponitur illis particula, _nu_, ad præsens: v.g. _zonji_, fit
præsens negatiuum, _zoniènu_, nescio: alicubi in Iaponia faciunt
negatiua auferendo vltimum, _v_, à radicibus negatiuis & superaddendo
illis verbum, _ari_, _u_, coniugatum per secundam secundum tempus: v.g.
_ãguezàru_, non offero, _ãgue zàtta_, non obtuli, _ãgue zatta r[~e]ba_,
cum non obtulisset, etiam dicunt, _ãguezu xite_, non offerendo.
Præteritum negatiuum fit ad modum præsentis ponendo loco, _nu_,
particulam _nanda_, v.g. _ãguenànda_, non obtuli, _zonjenanda_, nesciui,
_vori nànda_, non descendi.
Præteritum plusquam perfectum fit mutando vltimam _a_, præteriti in,
_e_, & postponendo verbum, _gozàru_, in præsenti, vel, _gozàtta_, in
præterito: v.g. _ãguenand[~e] gozàru_, vel _ãguenànde_ _gozàtta_, non
obtuleram: fit etiam ponendo, _[~i]d[~e] gozàru_, vel, _id[~e] gozatta_,
loco _nand[~e] gozaru_, v.g. _ãguèi de gozaru_, vel, _ãgueid[~e]
gozàtta_, non obtuleram, _zonze[~i]d[~e] gozaru_, nesciueram,
_vochi[~i]d[~e] gozatta_, non cecideram.
Futurum negatiuum est addendo, _mài_, vel, _màji_, radicibus, vel
præsentibus affirmatiuis: v.g. _ãgue mai_, vel _ãgùru maji_, non
offeres.
Imperatiuum fit postposito, _na_, præsenti indicatiui: v.g. _ãgùruna_,
ne offeras.
Fit etiam anteposito, _na_, & postposito, _so_, radicibus affirmatiuis:
v.g. _na ãgue so_, ne offeras.
Fit etiam postposito, _na_, radicibus: v.g. _ãgue na_, ne offeras, _mixè
na_, ne ostendas, _mesare na_, ne faciatis: radices, quæ finiuntur in,
_xi_, vel, _ji_, & sunt secundæ coniugationis mutant illud in, _e_, ad
istud imperatiuum: v.g. _so xè na_, vel _só maraxe na_, ne facias istud,
_so zonzena_, ne istud cogites.
Optatiuum fit anteponendo, _negauacùua_, vel _auare_, & postponendo,
_caxi_, _gana_, imperatiuo negatiuo: v.g. _auare ãguru nacaxi_, o si non
offerres: vel, _n[~e]gauacù ua na ãgue sõ gana_, idem.
Præteritum optatiui fit postposito, _mòno vò_, futuro negatiuo: v.g.
_ãguru mai mono vo!_ o si non obtulisset!
Subiunctiuum verò negatiuum est conuertendo, _v_, in qua finitur præsens
negatiuum in _[~e]ba_, v.g. _ãguen[~e]ba_, cum non offerret.
Præteritum subiunctiui est postposito, _r[~e]ba_, præterito negatiuo
indicatiui: v.g. _ãguenanda r[~e]ba_, cum non obtulisset.
Futurum est postposito, _qer[~e]ba_, futuro negatiuo: v.g. _niguru mai
qer[~e]ba_, cum non sit fugiturus.
Subiunctiuum permissiuum fit postposita particula, _dòmò_, præsenti
negatiuo, sed mutato _u_, in quo finitur in, _e_, v.g. _ãguen[~e] dòmò_,
quamuis non offerat: dicunt etiam & melius _ãguena[~i]demo_, vel,
_ãgue[~i]demo_.
Præteritum permissiuum est postposito, _redomo_, præterito negatiuo:
v.g. _ãguenanda r[~e]domò_, quamuis non obtulerat, dicunt etiam,
_ãguena[~i]demo_, vel, _agùe[~i]demo_, & si non obtulerit.
Futurum permissiuum est postposito, _qer[~e]dòmò_, futuro negatiuo: v.g.
_ãgùru mai qer[~e]dòmò_, & si non offeret.
Aliud autem permissiuum cum particula, _tomò_, fit postposita prædicta
particula radicibus negatiuis: v.g. _ãguèzutomò_, & si non offert. Fit
etiam postposito, _tote_, præsenti subiunctiui: v.g. _ãguen[~e]ba tote_,
tertio modo etiam fit postposito, _mamaio_, vel, _madeiò_, præsenti
negatiuo: v.g. _ãguènú mamaio_, vel, _ãguenu madeio_, quamuis non
offerat.
Præteritum fit postposito, _ritomò_, præterito negatiuo: v.g.
_ãguenandari tomò_, & si non obtulerit. Fit etiam postposito, _tote_,
præterito negatiuo subiunctiui: v.g. _aguenanda r[~e]ba tote_ & melius,
_ãguena[~i]demo_, vel, _ãguè[~i]demo_, quamuis non offerat, vel
obtulerit.
_Futurum est postposito, _tomò_, futuro negatiuo: v.g. _ãgue mai tomò_,
&si non sit oblaturus, _vochi[~i]demo_, &si non ceciderit._
Infinitiuum præsens, præteritum, & futurum, est ipsum præsens,
præteritum, & futurum negatiuum indicatiui, postpositis _còto_, vel,
_to_, v.g. _ãguenu còto_, non offerre, _ãguenanda còto_ non obtulisse,
_ãgùru mai còto_, non esse oblaturum.
Aliquando vtuntur præsenti negatiuo pro præterito in omnibus
coniugationibus: v.g. _mi maraxènu_, non vidi.
Gerundium in, Di, negatiuum, est præsens vel futurum negatiuum,
_ãguenu_, vel, _ãgùru mai_, non offerendi.
Gerundium in, Do, fit postposito, _ni_, radicibus negatiuis vel
præsentibus: v.g. _ãguèzuni_, vel, _ãguenuni_, non offerendo, idem quasi
est: _ãgue[~i]de_, vel, _ãguena[~i]de_, vel, _ãguèzu xitè_.
Gerundium in, Dum, est postposito, _tote_, vel _tame_, præsenti aut
futuro negatiuo indicatiui: v.g. _ãguenu tame_, vel, _ãgùru mai tòte_,
ad non offerendum.
Participia negatiua præsentis, præteriti & futuri, sunt præsens
præteritum, & futurum negatiuum postposito, _fito_, vel, _mòno_ v.g.
_ãguenu fito_, non offerens, _ãguenanda mòno_, qui non obtulit, _ãguru
mai mòno_, qui non offeret, _ãguena [~i]de cara_, vel, _ãgue[~i]de
nòchi_, post non obtulisse: vel postquam non obtulerunt, aut postquam
non est oblatum.
_Secunda coniugatio affirmatiua._
Omnes radices verborum secundæ coniugationis finiuntur in, _i_, fitque
præsens mutato, _i_, in, _u_, v.g. _iòmi_: _iomu_, lego. Si radices
finiuntur in, _chi_, mutant istam dictionem in, _tçu_ v.g. _machi_:
_matçu_, expecto. Si finiuntur in, _xi_: mutatur in _su_: v.g. _coròxi_:
_corosu_, occido.
Præteritum fit. Si radices finiuntur in, _ami_, conuertitur in, _óda_,
v.g. _cami_: _códa_, mandi vel masticaui. Si finiuntur in, _ebi_, vel,
_emi_, mutantur in, _eôda_, v.g. _saqèbi_: _saqeôda_, vociferatus sum,
_sonèmi, soneoda_, inuidi seu habui inuidiam. Si finiuntur in, _òbi_,
vel, _òmi_, conuertuntur in, _ôda_, v.g. _coròbi: corôda_, cecidit:
_còmi, côda_, se inclusit. Si finiuntur in _umi_, conuertitur in,
_únda_, v.g. _casùmi_: _casunda_, obtenebratus est, in idem conuertuntur
quæ finiuntur in, _imi_, v.g. _canaximi, canaxúnda_, tristatus est. Si
finiuntur in, _gui_, illud conuertunt in, _[~i]da_, v.g. _f[~e]gui,
fe[~i]da_, discissum est: _xini, uru_, facit præteritum, _xinda_,
mortuus est: &, _ini, uru_, facit præteritum, _inda_, abiuit: & quantum
ad hoc sunt sicut secundæ coniugationis; quo ad alia verò tempora sunt
primæ. Radices quæ finiuntur in, _chi_, vel, _ri_, illud conuertunt ad
præteritum in, _tta_, v.g. _mòchi_: _mòtçu_, facit præteritum, _mòtta_,
accepit, _chiri, u: chitta_, sparsum est, quæ verò finiuntur in, _xi_,
vel, _qi_, illud conuertunt in, _ita_, v.g. _coròxi, u_: _coròita_,
occidit, _qiqi, u_, _qijta_, audiuit, _xiqi, u_, _xiita_, extendit.
Futurum fit conuertendo, _i_, in quo radices finiuntur in, _ó_, _ozu_,
vel _ózuru_, v.g. _iomó_, _iomozu_, vel, _iomózuru_, leges. Si verò
radices finiuntur in, _chi_, mutatur ista dictio in, _tó_, v.g. _machi_:
_mató_, expectabo, quæ finiuntur autem in, _xi_, illud conuertunt in,
_só_, v.g. _móxi: u_: _mósó_, dicam, aut loquar.
Imperatiuum fit conuertendo, _i_, in quo radices finiuntur in, _e_, v.g.
_iomi_: _ióme_, lege vel legas. Si vero radices finiantur in, _chi_,
conuertitur in, _te_, v.g. _machi_: _mate_, expecta. Fit etiam
imperatiuum conuertendo, _nu_, in quo præsens negatiuum finitur in,
_ai_, v.g. ex, _iomanu_, constituendo, _ai_, loco, _nu_, fit, _iomai_,
lege, & est modus communis etiam tertiæ coniugationis; sed isto
imperatiuo vtuntur solum loquendo cum inferioribus.
Futurum imperatiui est futurum absolutum: v.g. _iòmõ_, leges, & illo
vtuntur loquendo cum abiectis personis.
Reliqua tempora optatiui, subiunctiui, gerundij, infinitiui &c. fiunt
eodem modo & eisdem particulis quibus in prima coniugatione applicando
singula singulis etiam in modis loquendi.
_Secunda coniugatio negatiua._
Radix negatiua secundæ coniugationis est conuerso, _i_, in quo radix
absoluta finitur, in _azu_, v.g. _iòmi_: _iomazu_, radix, non legendi.
Præsens fit, si radix affirmatiua finitur in, _chi_, illud conuertendo
in, _tanu_, vt, _machi_: _matanu_, non expecto. Si finitur in, _xi_,
mutatur in, _sanu_, vt _coròxi_: _corosanu_, non occido. Si alio quouis
modo finiuntur in, _i_, illud conuertunt in, _anu_, v.g. _coròbi_:
_corobanu_, non cado.
Præteritum est conuertendo, _nu_, præsentis in, _nanda_, v.g.
_corobanu_: _corobananda_, non cecidi, _iomananda_, non legi, reliqua
verò tempora proportionaliter sicut in prima coniugatione negatiua.
_Tertia coniugatio affirmatiua._
Radices verborum tertiæ coniugationis finiuntur in, _ai_, _oi_, vel,
_vi_, quæ finiuntur in, _ai_, conuertunt illud in, _ó_, ad faciendum
præsens: v.g. _narai_: _naró_, disco: quæ finiuntur in, _oi_, vertunt
illud in, _ô_, v.g. _vomoi_, _vomô_, cogito, quæ verò finiuntur in,
_vi_, illud mutant in, _ú_, v.g. _cui_: _cú_, comedo.
Præteritum fit postposito, _ta_, præsenti: v.g. _naróta_, didici,
_vomôta_, cogitaui, _cúta_, manducaui.
Præteritum plusquam perfectum fit conuertendo vltimum, _a_, præteriti
perfecti in _e_, & addito verbo, _gozaru_, in præsenti vel, _gozatta_,
in præterito, vt supra dictum est in prima coniugatione: v.g. _naró
t[~e] gozaru_, vel, _narot[~e] gozatta_, iam didiceram.
Futurum fit conuertendo, _i_, in quo radix finitur in, _vó_, _vózu_,
vel: _vózuru_, v.g. _narauó narauozu_, vel, _narauózuru_ discam. Si verò
radix finiatur in, _oi_: conuertitur in, _vô_, _vôzu_, vel, _vô_,
_zuru_, v.g. _vomoi_, _vomouô_: _vomouozu_, vel, _vomouôzuru_ cogitabo.
Imperatiuum fit postponendo radicibus, _e_, v.g. _naraie_, disce,
_tòie_, interroga, _cùie_, comede. Fit etiam auferendo à præsenti
negatiuo, de quo statim, dictionem, _nu_, & constituendo loco eius
literam, _i_, v.g. _narauai_, disce, _touai_, interroga, _cuvai_,
comede, hoc modo vtimur cum inferioribus, cætera sicut in alijs
coniugationibus.
_Tertia coniugatio negatiua._
Radix negatiua tertiæ coniugationis est conuertendo, _i_, in quo radix
affirmatiua finitur, in _vazu_, v.g. _narauazu_, _touazu_, _cuvazu_, fit
vero præsens conuertendo, _i_, in, _vanu_: v.g. _narauanu_, non disco,
_touanù_, non interrogo, _cuvanu_, non comedo.
Præteritum fit conuertendo, _i_, radicis, in, _vananda_, v.g.
_narauananda_, non didici, _tòuananda_, non interrogaui, _cuuananda_,
non comedi.
Præteritum plusquam perfectum est conuertendo, _a_, vltimum perfecti in,
_e_, & addito verbo, _gozaru_, vel, _gozatta_, v.g. _cù uanand[~e]
gozatta_, vel _narauana d[~e] gozaru_, non comederam, vel non didiceram,
cætera vt in alijs coniugationibus.
Postpositis verbis substantiuis gerundijs in, _Do_, omnium coniugationum
tam affirmatiuarum; quam negatiuarum: fit sensus, est, vel non est
factum, quod per gerundium significatur: v.g. _ãguete aró_, iam erit
oblatum, _còno qiõga cait[~e] gozaranu_, hic liber non est scriptus,
_ãgue[~i]de arõzu_, nondum obtulerit. Verba verò substantiua sunt,
_gozaru_, _gozaranu_, _voru_, _uori nai_, _dea_ vel _gia_: _deuanai_,
_aru_: _aranu_, vel, _gozaranu uoru ùòrinai_, & vnumquodque, ex illis
sequitur regulas communes suæ coniugationis.
Postpositis etiam verbis substantiuis infinitiuis omnium coniugationum
fit sensus quòd est, fuit, erit; vel non, id quod per infinitiuum
significatur: v.g. _ãguru còto arõ_, erit hoc quod est offerre: idest
offeret, _naróta còto gozarumai_, non addiscet, & dicta verba
substantiua habent omnia sua tempora iuxta secundam coniugationem ad
quam pertinent, quia eorum radices finiuntur in _i_, _ari_, _u_:
_gozari, u._
_Coniugatio verbi substantiui negatiui._
Verbum substantiuum negatiuum est, _nai_, vel, _gozanai_, vel,
_uorinai_, quod significat non esse, eius radix est, _naqu_ vel,
_gozanaqu_, aut, _uorinaqu._
Præteritum est conuertendo, _i_, in quo præsens finitur, in, _c_, &
postponendo illi præteritum, _ari_, _u_, quod est, _atta_, v.g.
_nacatta_, vel, _gozanacatta_, non fuit, cætera tempora sunt coniugando,
_ari_, _u_, per secundam secundum temporum exigentiam.
Imperatiuum est, _nacare_, vel, _nanaiso_, vel, _naina_, ne sis.
Subiunctiuum est conuertendo, _i_, præsentis in, _qer[~e]ba_, v.g.
_naqer[~e]ba_, vel, _gozana qer[~e]ba_, cum non esset vel sit.
Subiunctiuum permissiuum est conuertendo, _i_, præsens in,
_qer[~e]dòmò_, v.g. _gozana qer[~e]dòmò_, etiam si non sit.
Præteritum huius subiunctiui est postposito, _r[~e]domo_, præterito
indicatiui: v.g. _nacatta r[~e]domo_, quamuis non fuit.
Substantiuum cum particula, _tomo_, est illam potponendo radici: v.g.
_naqutomo_, etiam si non sit. Gerundium est, _nó_, _nóte_, vel, _naqu
xitè_, vel, _nacatte_, cum non sit. Cætera vt supra cum verbo, _ari_,
_u_: superaddito, & coniugato per secundam.
Nomina adiectiua quando non antecedunt verbis, coniugantur per se sicut
verbum substantiuum negatiuum: illa inquam nomina adiectiua, quaæ supra
dictum est finiri in, _ai_, _ei_, _oi_, _ui_, _ij_, eorum radices sunt
conuersa, _i_, vltima in, _qu_, v.g. _fucacu_, radix profundi, æ,
_iòqu_, radix boni, æ, _x[~i]guequ_: radix densi, æ, _uarùqu_, radix
mali, æ, mali, _uonajiqu_: radix eiusdem &c.
Præsens est ipsa vox adiectiui: v.g. _ioi_, bonus, a, um, _fucai_,
profundus, a, um, _uarui_, malus, a, um, _uonaji_, idem, eadem, idem.
Præteritum est conuertendo, _i_, adiectiui in, _c_, vel, _q_, &
postposito verbo, _ari_, _u_, illud coniugando secundum exigentiam
orationis in omnibus temporibus.
Permissiuum cum, _tomò fucàqu tomò_, vel, _fucài tomò_, quamuis
profundum.
Gerundium in, do, _fucóte_, cum esset profundum, _ióte_, cum sit bonum,
_varúte_, cum sit malum, _càna xiúte_, cum sit triste, _xingueo te_, cum
sit densum. Sunt etiam, _fucó xite fucaqu xite_, vel, _fucacàtte_, & sic
in alijs: v.g. _iôxite_, _iòqu xite_, _iocatte_.
Adiectiua finita in na, non coniugantur; gerundia tamen in do, solent
habere: v.g. _aqiracana_, pro gerundio, _aqirãcani xite_, cùm esset
clarum; idem, _aqiraca de_, _arisóna_, habet _arisoni xite_, cum sit
apparens vel verisimile, _iónà_, habet, _ìóni_, v.g. _iòi yóni xitè_,
cum sit boni modi, vel habeat bonum modum, _càvãga fucóte vatarananda_,
quia stauius erat profundus non transuadaui, _xebòte irarènu_, quia
strictum, non est intrabile, _varúte cu varenu_, non est comestibile vel
non potest comedi, quia malum. Cætera tempora adiectiuorum sunt vt
dictum est, cum verbo, _ari_, _u_, coniugato secundum exigentiam
orationis. Coniugatio etiam negatiua est cum eodem, _ari_, _u_, v.g.
radix est, _fucàcaràzu_, præsens verò est, _fucàcarà nu_, non est
profundum. Præteritum, _fucacarananda_, non fuit &c.
_De Particulis conditionalibus._
Quinque sunt particulæ facientes orationem conditionalem, _naraba_, _ni
vòite va_, _ràba_, _va_, _ba_, duæ secundæ postponuntur omni verbo tam
affirmatiuo, quàm negatiuo in præsenti, præterito, & futuro, & cum illis
remanet verbum conditionale: v.g. _n[~i]gùru naraba_, si fugis, _iôda ni
uòite va_, si legistis, _nara võ naraba_, si disces, _cu vazu ni vòite
va_, si non comedis, aliquando tollitur _voi_, à, _ni voite_, v.g.
_ãgueô ni va_, si offeres, _ãgueta ró ni va_, si obtuleris. Tollitur
etiam aliquando, _voite_, & remanet solum, _ni_, v.g. _mairó ni còso_,
_nèn gòrò ni mòsõzure_, si ibo vel ierim significabo illi amicabiliter,
_xitaró ni còso_, _faisòcu tçùqu maji qerè_, si fecissem; non habuisset
effectum, diligentia & persuasio.
Particula, _raba_, postponitur præteritis: v.g. _nar[vo]ta raba_, si
didicissem, _narauananda raba_, si non didicissem.
Particula, _va_, postponitur radicibus negatiuis omnium trium
coniugationum; v.g. _ãguèzu va_, si non offero, _iomazu va_, si non
lego, _narauazu va_, si non disco, _naqu va_, si non est, _fucacarazu
va_, si non esset profundum.
Particula verò, _ba_, habet eumdem effectum & iungitur etiam radicibus,
quibus, _va ãguez[~u]ba_, _iomaz[~u]ba_ _narauaz[~u]ba_, si vero dicta
particula, _ba_, ponatur loco, _zu_, radicibus negatiuis, fit
conditionalis affirmatiua oratio: v.g. _ãgu[~e]ba_, si offero, _iomãba_
si lego, _narauãba_, si disco, _iocaraba_, si est bonum: particula verò,
_ua_, non solum postponitur radicibus negatiuis adiectiuorum: sed etiam
affirmatiuis: v.g. _fucaqu ua_, si es profundum, _uonajiqu ua_, si est
idem: aliquando hoc verbo vtuntur ac si dicant: si non est valde
molestum: facias hoc: dicunt etiam, _ãgue majiqù ua_, si non offeres.
Particula, _ni uòite ua_, supra posita iungitur etiam aliquando
nominibus, & quasi supplet verbum substantiuum: v.g. _jó jó nì uoite ua
uqe toró_, accipiam si est valde bonum vel optimum, _curùxicarazaru guì
ni uòite ua_, si non fuerit molestum vel res molesta.
Particula, _saie_, posita in oratione, vbi est aliqua particula ex
conditionalibus sensui orationis addit virtutem: v.g. _fune saie mairu
naraba_, si venerit aliquod nauigium, _sonata saie uocutabire naqu ua_,
si non est defessus, ac si diceret: ex mea parte, vel quod ad me attinet
ego non sum defessus.
Supplet etiam aliquando particula, _saie_, conditionalem: v.g. _Niffon
no xôco cu ni saie caióna còtò gozaru fõdonì_, si ergo in regno paruo
Iaponiæ inueniuntur & sunt res huiusmodi, ac si dicat; quanto magis
erunt in magnis, _còco mòto no tocai nì saie mei uacu itasu ión[~i]
gozaru fõdoni &c._ si ergo in nauigationibus, quæ hic fiunt, valde
patior &c. _fito saie côquai suru mòno uò iurusu ni iuan ia, Deus ni
uoite uoia?_ si ergo homo ingnoscit homini p[oe]nitenti, quanto magis
Deus? _còre fõdo xei uo iru ru saie còto naricanùru ni; ucato xite ua,
icãdeca banji canauozo?_ si tot adhibendo vires vix potui fieri; si
leuiter fuisset factum quomodo potuisset fieri seu finiri? _còre saie
xinicui ni_, si ergo hoc est difficile, _fune de saie ioio tçuita ni_,
_cachi ua nananaca naru mai_, si nauigio vix perueni; pedes absque dubio
non potuissem.
_De verbo potentiali._
Postposita particula, _ro_, præsentibus & futuris verborum illa facit
potentialia: v.g. _ãguru ro_, forsan offert, _n[~i]gueozuru_, fortassis
fugiet.
Præterita fiunt conuertendo, _ta_, in, _tçu_, & addito, _ro_, v.g.
_ãguetçuro_, fortassis obtulit. Si verò postponatur præteritis
negatiuis, _da_, in quo finiuntur, debet mutari in, _zzu_, v.g.
_ãguenanzzuro_, possibile est non obtulisse, vel quod non obtulerit, vel
obtulit.
Fit etiam potentiale præsens postposito, _arozu_, vel alio futuro,
infinitiuo: v.g. _ãgùru còto mò aròzu_, vel, _ãgue mò xôzu_, forsan
offert.
Præteritum est postposito futuro præterito: v.g. _ãgueta còto mo arozu_,
forsitan obtulit.
Futurum, _ãgueô còto mo arozu_, forsan offeret, idem etiam est in
negatiuis: v.g. _ãguenu_, vel, _ãguenanda_, vel, _ãguru mai còto mo
arozu_, possibile est quod non offert, obtulit, vel offeret, & quando
volumus dicere, ita erit: loco, _còto_, ponimus, _mono_, v.g. _noxenanda
mono dearózu_, fortassis non introduxerunt in nauigium, _iqi ch[~i]gota
mono dearozu_, non se obuiauerunt in via, _moreqicoieta mono de gozaro
ca to zonzurù_, credo si forsan est diuulgatum.
Ad significandum fieri significatum nominum adiectiuorum postponitur
verbum, _nari_, _u_, coniugatum secundum exigentiam temporis ipsis
adiectiuis aduerbialiter sumptis: v.g. _fuco naru_, fit profundum, _uaru
natta_, factum est malum: dicitur etiam _fuco aru_, est profundum,
aliquando etiam dicunt, _fuco nai_, non est profundum, & hoc modo
loquendi vtuntur etiam coniugando _nai_, modo supra dicto secundum
exigentiam temporis, iuxta sensum orationis: etiam dicunt potentialiter,
_fuco nai coto mo arozu_, forsan erit hoc, quod est, non esse profundum.
_Verba irregularia quo ad coniugationes._
Verbum, _qi_, _uru_, quod est venio, is: habet præsens, _qùru_, venio,
_qita_, veni, _côzu_, veniam, _coi_, vel, _coio_, veni, _qitar[~e]ba_,
cum venerit, vel si venisset, _qitar[~e]domo_, quãuis venit, & radicem
negatiuam, _côzu_, & præsens negatiuum, _conu_, non venio, _mède_ radix
verbi delector, aris, habet præsens _m[~e]zzùru_, & gerundium in do,
_medete_, delectando se, _cui_, radix verbi p[oe]niteo, es, vel tristor,
aris, habet præsens, _cuiuru_, & gerundium in do, _cuite_, p[oe]nitendo,
& radicem negatiuam, _cuizu_, & præsens negatiuum, _cuinu_, non
p[oe]nitet, _araie_, radix verbi sum, est, fui: habet præsens,
_araiùru_, siue, _aroru_, est: _furi_ radix verbi veterasco: habet
præteritum, _furita_, inueteratus est, & gerundium in do, _fùrite_,
inueterando, _fe_, radix verbi transeo, is, habet præsens, _furu_,
transit; & præteritum, _feta_, transit, _Tari_, _u_, est verbum
significans rem esse completam & integram: habet præsens, _taru_,
sufficit, præteritum, _tatta_, completum fuit, & futurum, _tari maraxo_,
erit perfectum vel sufficiet: & radicem negatiuam, _tarazu_, præsens
negatiuum, _taranu_, præteritum, _tarananda_, non fuit sufficiens,
futurum, _taru mai_, non erit sufficiens, imperfectum subiunctiui
_taran[~e]ba_, cum non sufficeret.
Permissiuum, _taran[~e] domo_, infinitiuum negatiuum, _taranu coto_,
gerundium verò in do, _tara[~i]de_, vel, _Tarazu xite_, verbum _taxi_,
_tasu_, quod significat adimplere, seu perficere, habet futurum, _taxi
marãxô_, perficiam, _tasanu_, vero est eius præsens negatiuum. _Tari_,
autem radix verbi, _taro_, quod significat esse perfectum, habet
præteritum negatiuum, _tara uananda_, non fuit perfectum, &
subi[~u]ctiuum, _tara uan[~e]ba_, cum non esset perfectum, &
permissiuum, _tara uan[~e] domo_, & infinitiuum, _tarauanu còto_, &
gerundium in do, _Taraua[~i]de_, vel _Tarauaxu xitè_: _uocotari_, vero
est radix verbi, _uocotaru_, pro eo quod est deficere: habet
infinitiuum, _uòcotaru coto_, & radicem negatiuam, _uocotarazu_, &
præsens negatiuum, _vo cotaranu_, _voi_, est radix verbi quod habet
præteritum, _uoita_, inueteratus est: &, _uoitaru_, quod est idem. Et
præsens negatiuum quod est, _uoinu_, & gerundium in do, _uoite_: _urei_,
radix verbi tristor, aris, habet præsens, _vreô_, & imperatiuum,
_vreio_, & infinitiuum, _vreoru coto_, & gerundium in do, _vreite_:
_Tomi_, radix verbi, _tomu_, vel, _tomeru_ quod est ditor, aris, vel
diues fieri, habet præteritum, _tonda_, gerundium in do, _tonde_, &
radicem negatiuam, _tomàzú_, _sa[~i] guiri_, _u_, significat idem quod
præeo, is, vel anticipor, aris, habet præteritum, _sa[~i] guitta_, &
gerundium in do, _sa[~i] guitte_.
_De verbo adhuc, & de eius formatione & differentijs._
In ista lingua sunt verba actiua simplicia; & actiua etiam faciendi
facere, passiua etiam, neutra, & impersonalia. Omnia verò coniugantur
per tres coniugationes supra positas secundum quod eorum radices iam
dispositæ & ex illis verba formata, terminantur.
Ex aliquibus nominibus adiectiuis aliqua procedunt verba: v.g. _catài_,
est durus, a, um, ex quo exeunt, _catàme_, _uru_, induro, as, actiuum,
_catamari_, _u_, induresco, is, neutrum, & _catameràre_, _uru_, induror,
aris, passiuum, ex _canaxij_, adiectiuo quod est tristis, e, exit,
_canaximi_, _u_, quod est tristor, aris.
Verba faciendi facere, formantur istis particulis, _sàxe_, vel, _xe_,
prima postponitur radicibus secundæ coniugationis; secunda verò
radicibus secundæ, & tertiæ, fiunt autem postpositis præsentibus
negatiuis, auferendo _nu_, in quo finiuntur & ponendo loco eius
prædictas particulas: v.g. _ãguesaxe_, _uru_, offere facio, is,
_iomaxe_, _uru_, legere facio, is: _narauàxe_, _uru_, discere facio, is,
& omnia remanent secundæ cõiugationis quia particulæ finiuntur in, _e_;
aliquando etiam, &si raro, solet postponi particula, _saxe_, verbis
secundæ, & tertiæ coniugationis, sed tunc ornantur seu honorantur
prædicta verba cum particula, _rare_, v.g. _iomasàxe rare_, _uru_,
_Padre ua dòjucùni cathecismo vo narauasaxeraruru_, Pater iubet suo
ministro vt discat catechismum, _mòno no fòn vo fito ni iòmasaxerarùru_,
facit legere originale.
Verba passiua fiunt particulis, _rare_, & _re_, particula, _rare_,
iungitur actiuis secundæ coniugationis modo iam dicto tollendo scilicet,
_nu_, a negatiuo: v.g. _ãguerare_, _uru_, offeror, eris, _iomare_,
_uru_, legor, eris, _naravare_, _uru_, discor, eris, his vtuntur in
sensu passiuo legi ab alio, vel esse, aut non esse legibile: v.g. sunt
etiam alia passiua quæ procedunt ex neutris vel ex habentibus
significationem neutralem, quæ quidem formantur cum particulis, _rare_,
&, _re_, formata tamen non regunt casus cõmunes passiuorum (de quibus
infra) sed verborum ex quibus procedunt: v.g. ex, _ãgari_, _u_,
procedit, _ãgarare_, _uru_, & quia, _ãgari_, _u_, quod significat
ascendo, is, regit accusatiuum, etiam illum regit, _ãgarare_, _uru_,
v.g. _còno iamaie ãgararenu_, non potest ascendi ad istum montem vel
iste mons non est ascendibilis, _xiròcara derarenu_, non potest exiri ex
castello, _Xebóte irarènu_, nõ potest intrari quia strictum seu
angustum, _còno michi va arucarenu_, non potest ambulari hæc via, _natçu
vacòco ni irare mai_, non erit hoc habitabile tempore veris, _còno
f[~u]d[~e] de va cacarenu_, non potest scribi isto calamo, _fimãga nóte
cacarenanda_, non potuit scribi ex defectu temporis, _cònobùn ni còso
cacaruru mòno de gozare_, hoc sane modo bene scribitur, _ax[~i]ga itóte
aru carenu_, non potest ambulari dolentibus pedibus: omnia ergo verba
passiua sunt secundæ: verba neutra sunt quæ habent significationem
neutralem: v.g. aperiri per se & non ab alio: v.g. _ivõgatoruru_, pisces
capiuntur, _caj[~e]ga torùru_, ventus cessat, _itõga qiruru_, filum
rumpitur, _j[~i]ga iomùru_, litera benè legitur, _aqi_, _u_, aperior,
iris, _qiri_, _u_, est scindo, is, actiuum, _qirare_, _uru_, est
scindor, eris, passiuum, _qire_, _uru_, est scindor, eris, neutraliter
est etiam quando gladius bene scindit quia est acutus, _qiraxe_, _uru_,
est verbum faciendi facere quod significat scindere facio, is, _ãgue_,
_uru_, est leuo, as, _ãguerare_, _uru_, leuor, aris, passiuum, _ãgue
saxe_, _uru_, leuare facio, is, _ãgari_, _u_, leuor, aris, neutrum,
_ãgarare_, _uru_, esse ascendibile, _ãgaraxe_, _uru_, leuari facio, is,
vel quod se leuet facio, facis: si verò illis adiungantur particulæ
honoris (de quibus infra) faciunt alias combinationes: adiectiua verò
quando coniungantur habent significationem neutralem: v.g. _fidarui_,
esurio, is, _fucacatta_, fuit profundum.
Verba impersonalia non nominant, neque exprimunt personam: v.g. _mi uo
fatasu tomò itçuvari vo iuanu mono gia_, etiam si quis moriatur non
debet mendacium dicere, _mòno mò tabezu saqe mo noma[~i]de ichinichi
fataraqu mòno ca?_ potest ne laborari per totum diem integrum nihil
comedendo & non bibendo vinum? _Xujin nò mai[~e] de sòno ióna còto vò iú
mono ca?_ possunt ne dici huiusmodi coram Domino? Quoad coniugationes
verò sequuntur regulas radicum quibus efficiuntur.
Radices omnium verborum cuiuscumque sint coniugationis, possunt adhuc
extrahi & deduci ad alias coniugationes si illis superaddantur particulæ
honoris, secundum literas, in quibus prædictæ particulæ honoris
finiuntur, particulæ verò sunt _maraxi_, _uru ari_, _u saxerare uru_,
_xerare uru_, _nasare uru_, _saxemaxi u_, _tamai ó_, _rare_, _re_.
Particula, _maraxi_, non addit honorem rei de qua loquimur; sed loquimur
honorate attendendo ad personam coram qua loquimur: v.g. _cui_ _ú_,
significat id quod comedo, is, seruus autem coram Domino non dicet,
_nèzumi gacúta_, mures comederunt caseum: v.g. sed, _nèzum[~i]ga cùi
maraxita_, notandum etiam quod _cui_ _ú_, secundum se est tertiæ
coniugationis quia finitur radix in, _vi_, addito verò, _maraxi_,
redditur primæ: quando referimus aliquid de aliqua natione verbum non
honoramus; sed solùm attendimus ad personam cum qua loquimur ad addendum
illi vel non particulam seu verbum, _maraxi_, _uru_, v.g. coram
inferiori dicemus, _Nan ban jin va còre vo cuvanu_, coram persona verò
nobili dicemus, _Nan ban jin va core vo cui maraxenu_, Europei hoc non
manducant, _Ari_, _u_, postponitur radicibus omnium verborum; & illa
honore afficit mediocri: v.g. _mõdorarió ca?_ reuerteris ne? Si verò
anteponatur illis sic constitutis, _vo_, honorantur verba satis: v.g.
_vomõdori arõca?_ reuertetur ne vestra dominatio? _Tono sama vo xini
atta toqi_, quando dominus mortuus est, _Deus cono xecai uo gosacu
atta_, Deus creauit hunc mundum, his particulis vtimur loquendo cum
personis honoratis quas diligimus, & cum quibus habemus amicitiam.
Particula, _nasare uru_, honorem supremum, aut satis magn[~u] dat
verbis; postponitur verò eorum radicibus: v.g. _Deus cono xecai uo go
sacu nasareta_, Deus creauit hunc mundum.
Particulæ, _rare_, & _re_, honorem quidem præstant significatis,
verborum, quibus adduntur; sed mediocrem; & non magnum: postponitur
autem, _rare_, & præcipuè si loquamur de absentibus, præsentibus
negatiuis ablato, _nu_, & constituendo particulam prædictam eius loco:
v.g. _ãgue rare_, _uru_, est offero, rs, quando offerens est persona
mediocris honoris & reuerentiæ coincid[~u]t cum passiuis in literis; sed
casibus quos regunt, distinguuntur: particula, _re_, postponitur verbis
secundæ & tertiæ eodem modo: v.g. _iomàre_, _uru_, _naravàre_, _uru_,
legere & discere personam boni nominis, hoc modo loquimur de æqualibus &
seruus etiam de domino suo, non cum conseruis; sed cum gente nobili.
Particulæ, _sàxe maxi_, &, _xemaxi_, eundem tribuunt honorem quem,
_àri_, _u_, & quem, _rare_, & _re_, postponitur, _saxe màxi_, _u_,
radicibus secundæ, vel præsenti negatiuo, ablato _nu_, & constituto,
_saxe màxi_, _u_, loco eius: v.g. _ãguesaxe màsu_, offert, _maxi_, _u_,
vero postponitur negatiuis secundæ & tertiæ, ablato, _nu_, v.g.
_iomaxemàsu_, legit, _naravaxe màsu_, discit.
Particulæ, _saxe rare_, _uru_, _xeràre_, _uru_, magnum tribuunt honorem,
prima postponitur præsenti negatiuo verborum secundæ coniugationis,
ablato, _nu_, secunda verò postponitur negatiuis secundæ & tertiae eodem
modo: v.g. _ãgue saxe raruru_, offero, rs, _iomaxe rarùru_, lego, is,
_naravaxe rarùru_, disco, is, quia vero hæc coincidunt in literis cum
verbis faciendi facere honoratis; ad tollendam æquiuocationem, vtimur
particula, _ari_, _u_, anteposita, _vo_, verbis: v.g. _yomaxe aru_,
lego, is, _nara vaxe aru_, disco.
Verba passiua, de quibus infra, possunt admittere particulam, _saxe
rare_, _uru_, v.g. _via mavare saxe raruru_, honoror, aris.
Particula, _tamai_, _ó_, tribuit supremum honorem: illa vtimur loquendo
de Deo, sanctis, regibus, & imperatoribus: postponitur vero radicibus
verborum, quæ efficit tertiæ coniugationis: postponitur etiam radicibus
passiuorum loquendo de Deo: v.g. _Deus filio, vmare tamò tòqi_, quando
Dei filius natus est, _Deus ãgamerare tamo_, Deus honoratur.
Particula, _tate matçuri_, _u_, humiliat significatum verbi cui
adiungitur: postponitur autem radicibus verborum affirmatiuorum: v.g.
_Deus vo gotaixetni zonji tate matçuru còtova ichi s[~u]gureta jèn gia_,
amare Deum est suprema virtus: admittit tamen hæc particula honorem à
particula, _re_, mutato _e_, in quo finitur in, _a_, v.g. loquendo de
sanctis respectu Dei dicemus _Sancto_ _Domingo, Deus vo gotaixèt ni
zonji tatematçurareta_, Sanctus Dominicus dilexit Deum.
Particula etiam, _màráxi_, potest ad honorem eleuari particula, _rare_,
v.g. _tòno iòri cònó còto vo Padre ni vatàxi mai raxerareta_, Dominus
tradidit hanc rem patri.
_De aliquibus verbis quæ de se habent honorem determinatum._
_Mesare_, _uru_, significat facere quamcumque actionem quam potest, &
est decens facere personam nobilem, vt est comedere, bibere, nauigare,
equum ascendere &c. _vôxerare_, _uru_, significat loqui personam
nobilem, _uomaraxi_, _uru_, _vomaraxi_, _ari_, _u_, significat dare
personam nobilem, _uoxe_, _uru_, &, _uôxe ar[~i]_, _u_, significat loqui
vel præcipere personam mediocrem.
Verba quibus anteponuntur, _uôxe_, vel, _mexi_, eundem habent honorem
cum illis; & absque illis: v.g. _uôxe tçuqerare_, _uru_, quod est
præcipio, is, &, _mèxi tçuca uare_, _uru_, quod est seruio, is, est idem
quod, _tçuqerare_, _uru_, &, _tçuca uare_, _uru_, ad vocandum imperatiue
dicimus, _coi_, seruo vel inferiori, _iòrài_, dicitur non tam inferiori,
_uaxèi_, est aliquantulum melius, _úogiare_, est superior modus vocandi,
_gòzare_, veniat vestra dominatio, _gozaro_, vero in tempore futuri est
honorabilior modus quia est sine imperio, _uo[~i]de nasarei_, vel,
_uo[~i]de nasareô_, vel, _uo[~i]de nasarei caxi!_ est veniat vestra
dominatio: vel, ò si veniat vestra dominatio! _cudasare_, _uru_,
significat dare personam nobilem, _tamauari_, _u_, dare personam nobilem
inferiori, _tamóri_, _u_, dare personam mediocrem, _mizzu uo nomaxète
tamore_, da mihi bibere aquam, _cudasare_, _uru_, & _tamóri_, _u_,
significat comedere personam humilem cibum honorando: _còxi mexi_, _u_,
&, _qicoximexi_, _u_, est comedere, vel audire personam nobilem, _uoboxi
mexi_, _u_, &, _uoboxi mesare_, _uru_, cogitare personam nobilem,
_saxerare_, _uru_, facere personam nobilem & idem _nasare_, _uru_,
_asobaxi_, _u_, &, _asobasare_, _[~i]uru_, significat facere personam
nobilem quidquid illi est decens: v.g. venari, scribere legere,
recitare, _ii_, _ú_, est loqui humiliando loquentem, & rem de qua
loquitur, &, _mexi_, _u_, significat etiam loqui honorando personam, &
rem de qua: vnde non recte dicam _mi ni móxe_, dic mihi; sed, _mi ni
iie_, neque dicam, _tono ni iie_ dic domino, sed, _tòno ni mòxe_:
_mairi_, _u_, significat ire ad locum cui honor debetur: v.g. _iglesia
ie maire_, eas Ecclesiam, _cùre_, _uru_, &, _toràxe_, _uru_, significat
dare, humiliando personam cui datur, _cui_, _[vu]_, est comedere sine
aliquo respectu, _mexi_, _u_, est etiam comedere; sed est vrbanum: v.g.
coram honestis non dicam, _mèxi uo cùi maraxita_; sed, _mèxi uo tabe
maraxità_, comedi, _mairi_, _u_, vel, _uomairari_ _u_, est comedere
personam nobilem vel mediocrem, _ãgara xerare_, _uru_, &, _uoãgari ari_,
_u_, est modus nobilior, _qiqi_, _u_, est audire vt cumque; _uqe tama
uari_, _u_, vero &, _uqetamóri_, _u_, est audire honorando personam à
qua auditur: v.g. _goiqen uo uqetamòtta_, vestra consilia audiui, _móxi
ãgue_, _uru_, est loqui humiliando se loquentem, & honorando personam
cui dicitur, _móxi ire_, _uru_, loqui inter æquales, _chómon xi_, _uru_,
audire sermones Dei, _gorànji_, _zuru_: vel, _goranjerare_, _uru_, est
aspicere rem nobilem, _xi_, _uru_, est facere in communi, _itaxi_, _u_,
est facere; sed dicitur modo vrbano, _tçucamatçuri_, _u_, est facere,
humiliando se qui facit.
_Aduertentiæ circa coniugationes verborum._
Anteposita particula, _nama_, omnibus verbis inquocumque tempore;
significant actionem màle & non perfectè: v.g. _nàma aró_, màle lauo,
_namaiaqu_, male asso.
Antepositis particulis, _tçui_, _cai_, _uchi_, _fàxe_, _uoi_, _ai_,
_tòri_, verbis; non mutant significationem; aliquam tamen energiam, &
efficaciam significatis tribuunt: v.g. idem est, _uchi còbosu_, quod,
_cõbòsu_, effundo, _faxe noboru_, quod, _noboru_, ascendo, is, _uòxi
còmi_, _u_: quod, _còmi_, _u_, includo, is, _ai ca uari_, _u_, id[~e]
est, quod, _cauaru_, transmutor, aris, _tçuimauari_, _u_, idem est quod,
_ma uari_, _u_, circuo, is, &, _tòri firõgue_, _uru_, idem quod
_firõgue_, _uru_, extendo, is.
Particula, _qitte_, est gerundium in, _do_, verbi, _qiri_, _u_, &
postposita aliquibus radicibus verborum, magnam efficaciam illis
tribuit: v.g. _tanomiqitte_, magnis præcibus obsecrando, _uomòi qìtte_,
magnam assumendo resolution[~e]: vtimur etiam verbis, _tanomi qiri_,
_u_, &, _uomoiqiri_, _u_.
Anteposita particula, _ma_, aliquibus nominibus seu verbis dat
significato vigorem: v.g. _mamucài_, valde præsens, _macuròi_, valde
nigrum.
Particula seu radix verbi, _macàri_, _u_, anteposita verbis
significantibus motum facit verba modesta, & vrbana satis: v.g. _macari
noboru_, ascendo, is, _macari c[~u]dari_, _u_, descendo, is, _macari i_,
_iru_, ad sum: es.
Postposita particula _va_, in oratione confirmat id quod antea dixerat
quasi gloriando se illud prædixisse: v.g. _fune ua cuchi notçu ie iru
uà_, nauigium intrat, _cuchinotçu_, ac si dicat, nonne ego bene dicebam?
_aru ua_, vide si est sicut ego dixi!
Particula, _a[~i]dani_, significat inter, idest tempus quod in aliqua
actione consumitur: v.g. _ãgura a[~i]dani_, inter offerendum, vel dum
offert, _iôda a[~i]dani_, dum legit, _narauózuru a[~i]dani_, dum discet.
Particula, _ga_, significat, sed: v.g. _sóiú ga; nanto aró ca?_ sic
dicunt; sed quomodo erit vel si erit nescio certe, _fùri ua fùru
ma[~i]ga, fune uo dasu còto naró ca xiranu_, profecto non pluet; sed
nescio vtrum poterit extrahi nauigium, _sono qinpenni ua gozaru
ma[~i]ga; dòco cara toraxerarùru zo?_ non erunt apud vicinos vel in
circuitu, vnde ergo afferunt?
Particula, _gotòqu_, postposita præsentibus, præteritis & futuris
significat, eo modo quo: v.g. _coxiraiùr[~u] gotòqu_, sicut, vel eo
modo, quo ornas vel perficis, _qiita gotòqu_, sicut audiui, aliquando
est, _gã gotòqu_, v.g. _móxitã gã gotoqu_, sicut dixit, _caraca uózú
gotòqu_, comodo quo contendam vel rixabor idem facit particula, _ioni_,
v.g. _Nifon no catãgui uo xirareta ioni, uôxerarùru_, loquitur sicut qui
scit consuetudines Iaponiæ, _mósu ióni_, sicut dico, vtuntur etiam
particula, _furi_, ad eundem finem v.g. _Toza no chijòcu uo nogareô zuru
tameni catana uo saita fùri uo mixerareta_, ostendit se accinctum
gladio, vt euaderet imminens infamiæ periculum, _minu furi uo
saxerareta_, ostendit se non vidisse.
Particula, _saie_, vtuntur ad significandum nec dum: v.g. _mma saie
nacatta_, equi nec dum fuer[~u]t, _cotõba saie xiranu mòno_, neque loqui
scit, _ji saie mixiranu mòno_, nec dum literas cognoscit vtuntur etiam
eadem particula ad exaggerandum aliquid v.g. _q[~i]den to saie
mox[~e]ba_, sufficeret si diceres te esse, _Padre no tçucauarùru to
saie, móx[~e]ba_, si dixisset solùm quod patri seruiebat: ac si diceret:
hoc sufficeret vt &c.
Particula, _qere_, est confirmatio & terminatio orationis, & significat;
itaque: v.g. _maitta qere_, venit itaque, _sate sóáru qere_, res denique
sic se habet.
Particula, _còso_, est magni momenti inter Iapones vtuntur enim illa in
primis in sensu aduersatiuo: v.g. _còre còso ió gozare_, hoc est verè
bonum: si oratio inqua inuenitur prædicta particula finiatur in verbo,
tale verbum finitur in, _e_, vt in oratione posita: si autem verbum sit
in tempore præterito additur illi, _re_, v.g. _iô còso gozatta re!_ bene
veneris! deficit hæc regula vel quando oratio non finitur in verbo aut
adiectiuo: v.g. _còre còso xixó yô_, hic est verus magister: vel quando
post particulam, _còso_, est in oratione gerundium finitum in, _te_, vel
permissiuum cum particula, _tomò_, aut præterita potentialia finita in,
_tçur[vo]_, vel, _zzuró_, v.g. _uare coso iro iro xinro tçùcamatçùtte
cutatireba tòxiiórini nari maraxita_, patiendo multos & diuersos labores
vere factus sum senex defessus, & lassus, _uare còso corosarùru tomo_,
ego enim & si occidar &c. _fara còso tattçuro_ forsan fuit iratus, _sato
chicaqer[~e]ba coso f[~i]ga miiure_, videtur iam ignis quia prope est
vicus: hæc oratio finitur in _e_, quia non est in ea regulæ exceptio,
_uôxerarèta coto domo uo go côqua[~i] de cosõ gozarózure_, absque dubio
facietis p[oe]nitentiam de ijs quæ dixistis, _cataji qenò cosõ gozare_,
tibi valde congratulor & gratias ago: quando aliquis interrogat quis
fecit hoc? respondent: v.g. _Patre coso_, Pater fecit: ac si dicant:
videte si est persona quæcumque, quæ illud fecit? & quando quis
responsum non audiuit aut percepit, & iterum interrogat, dicit qui
loquutus est, _juan coso_, iam dixi, quod Ioannes &c.
Quando non curat quis de ijs quæ illi dixerunt, vel habet se ac si non
audisset vel iterum interrogat, solent respondere: v.g. _touoru na
toii[~e]ba_, iam dixi tibi ne transeas, _iome to ii[~e]ba_, iam dixi
tibi quòd legas, _Padre coso to iieba_, iam dixi quod pater est qui &c.
_Maieni_, vel, _saqini_, postpositum præsentibus negatiuis, facit illa
affirmatiua: v.g. _iglesiaie mairanu maie ni_, antequam eat Ecclesiam:
etiam solet postponi futuris affirmatiuis: v.g. _maìrozuru tote nosaqi
ni_, tantisper antequam veniret.
Particula, _tocoro_, significat tempus in quo fit actio significata per
uerb[~u] cui postponitur: _taburu tocoro ni_, quãdo comedebã, _tabeta
tocoroni_, post prandium, _tabeôzuru tocorõ ni_, vel, _tabeôzuru ni_,
quando eram comesturus: facit etiam eadem particula reduplicatiua
denotando reduplicationem in quantum: v.g. _jesu christo humanidad no
uon tocoro ua_, Iesus Christus in quantum homo, _uonor[~e]ga foxxezaru
tocoro uo fõdocosu coto nacare_, quod tibi non vis, alteri ne facias,
_f[~u]dai no tocoro uo uo iurùsu_, dono illi libertatem, _fito no acu no
tocoro ni ua dôxin xenu_, non consentio hominum peccatis, _utag[vo]
tocoro mo nai_, non remanet locus dubij vel dubitandi, _nocoru tocoro mo
nai_, nihil amplius restat, _tçuini, sòno tocòro ie mairózu_, denique ad
hoc peruenit, _fùmbet ni voiobanu tocoro gia_, res sunt quæ non
intelliguntur, vel ad quas intellectus non peruenit, _nani mo naì tocoro
vo iô qìcòximexe_, comedat vestra dominatio ex hac paruitate, quæ est
nihil: exemplis cognoscetur vis significationis.
Particulæ, _tocòro_, _Made_, vel, _made de gozaru_, solent postponi ad
cadentiam; absque aliqua significatione, & idem est, _còto de gozaru_,
v.g. _naranu made_, vel _naranu còto de gozaru_, est idem quod,
_naranu_, non est possibile, _guijèt tçucamatçuro to zonzuru còto va
cac[~u]go ita sanu coto gia_, amicitiam frangere neque in mentem mihi
venit, hic, _itasanu coto gia_, est idem quod, _itasanu_, solum.
Particula verò, _madeiò_, vtuntur aliquando ad confirmationem eorum, quæ
dicunt: v.g. _caita madeio_, quod scripsi scripsi.
Particula, _toqi_, postposita præsentibus, illa facit præterita
imperfecta: v.g. _jennìn tachi va sa[~i]go ni voiobi tamó tòqi va buji
n[~i] gozatta_, quando sancti perueniebant ad mortis horam erãt pacifici
& quieti.
Conuertendo, _ta_, præteritorum in, _tçu_; &, _da_, negatiuorum in,
_zzu_, fit sensus; modo facio hoc; modo illud: v.g. _mòno vo caitçu,
iôzzu, nando xite curasu bacari gia_, legendo, & scribendo, & alia
faciendo, transigo vitam, _tattçu itçu vocu iori zaxiqi ie [~i]de zaxiqi
iori vocu ie iri xitten battò xeraruru_, stando & sedendo: intrando, &
exeundo, surgit & cadit: eumdem sensum facit particula, _ri_, postposita
præteritis: v.g. _xeqen nò mòno va netari voqitari nôdari curasu bacari
gia_, homines m[~u]di, vitam agunt dormiendo, surgendo, & bibendo,
_mazzu ite ni ua uo mo facaxetari, cusa vo mo ficaxetari iroiro no
x[~i]goto vo at[~e]gote cosó mairozure_, ibo & atrium verrere faciam, &
herbas euellere, & denique ibo ad multa disponenda, _ima còno io fuqe
iuq[~e]ba nome ia, vtaie ia fitó bìbo mõtçu, vtotçu sacamori suru_, cum
iam sit alta nox prouocando se ad bibendum & cantandum lætantur homines
saltando & cantando &c.
Particula, _ie_, quæ est radix verbi, _ie iuru_, quod est possum, es,
anteposita negatiuis significat non posse facere actionem significatam
per verbum: v.g. _ie iomanu_, non possum legere, infinitiuis vero
postponitur: v.g. _iomu còto voienu_, non possum legere: dicitur etiã
_iomi va ie[~i]de_, vel _iomi mò ie[~i]de_, cum legere non possim aut
legere non valendo. Infinitiuum gerit vices aliquando suppositi verbi:
v.g. _xinuru cotova vosoròxij_, terribile est mori.
Particula, _tai_, quæ significat volo, is, postposita radicibus verborum
significat velle facere actionem significatam per verbum: v.g. _mizzu vo
nòmi tai_, desidero aquam bibere, idem, _mizzu uo nomi tõ gozaru_, vel,
_mizzu uo nomi tõ zonzuru_, sed istæ duæ vltimæ sunt nobiliores, &
quibus coram nobilibus vtimur negatiui exempl[~u] est, _tomo nai_, v.g.
_mizzu uo nòmi tòmo nai_, nolo aquam bibere idem est, _mizzu uo nomi
tomo gozaranu, mairi tó mo zonjenu_, non habeo animum eundi. Si verò
particula, _tai_, postponitur adiectiuis vel verbis significantibus
actionem sensitiuam in secunda persona, conuertit, _i_, in, _c_, &
postponitur verbum, _ari_, _u_, coniugatum secundum orationis
exigentiam: v.g. _cui tacatta_, volui comedere. Si vero verbum loquatur
de secunda, & tertia persona conuertit particula, _i_, in, _g_, &
postponitur etiam, _ari_, _u_, vel cum honore secundum quòd persona
meretur; vel sine particula honoris; sed absolute. Si vero sit persona
inferior etiam si sit secunda vel tertia, _i_, conuertitur in, _c_,
sicut dictum est de prima.
Particula, _de_, aliquando facit subiunctiui sensum adiuncta aliquibus
nominibus substantiuis: v.g. _uarãb[~e] de xinda_, mortuus est puer vel
cum adhuc esset puer, _uar[~e]ga buchó fóde tofo mo gozanai_, cum ego
sim negligens, & non curiosus, nihil erit, eo modo quo conueniebat,
aptatum.
Particula, _i[vo]_, quæ significat modum, potest poni radicibus
verborum, & ipsis etiam verbis: quando radicibus, regit genitiuum;
quando vero verbis regit eorum casus: v.g. _cono qio uo iomi i[vo]v a_,
modus loquendi hunc librum, vel, _cono qió uo iomu io ua_, in prima
oratione, _qio_, est in genitiuo cum particula, _no_, in secunda autem
est in accusatiuo cum, _uo_, quia illud regit, _iomu_: _tei_, significat
modum extraordinarium & admirationem causantem: v.g. _machicanuru tei uo
goron jerarei_, videat vestra dominatio modum expectandi idest quo modo
expectant: _arisama_, significat etiam modum: v.g. _me mo aterare nu
arisama gia_, est modus & figura quæ nec prospici potest.
_Sama_, significat tempus quo fit actio verbi cui postponitur, regitque
casum, quem verbum ex se petit, postponitur verò radicibus: v.g. _saqe
uo nomi sama ni_, quando actualiter bibebat vinum, _iado ie caieri sama
ni_, quando domum reuertebatur, _fùne iori ãgari sama ni_, quando
actualiter exibat e nauigio, _funè ni nori sama ni_, quando actualiter
conscendebat nauim.
Quando in oratione fuerint duo verba quorum actio per modum vnius fit,
primum verbum debet esse in gerundio in do: v.g. _mizzu uo motte coi_,
porta aquam, vel veni aquam portans, _funè uo uoite coi_, affer hic
nauim, vel remis nauim trahendo veni, _core uo totte iqe_, porta hoc,
vel tollendo hoc vade.
Gerundium in, _do_, adiunctum verbis, rogandi, dandi, aut gratiam
faciendi significat rogare, vel petere rem significatam per verba quibus
anteponitur: v.g. _nifon guchi uo uoxiiète cureio_, doce me linguam
Iaponicam, _so uoxerarete cudasaruru na_, ne dicat hoc vestra dominatio,
_Deus no coto uo catatte tamore_, facias mihi gratiam referendi res quæ
ad deum pertinent.
Particula, _mo_, postposita gerundijs in, _do_, quæ in, _te_, vel, _de_,
finiuntur significant, quamuis: v.g. _so moxite mo_, quamuis hoc dicas,
_so iua[~i]de mo_, quamuis hoc non dicas, _ica fõdo susu m[~e]te mo,
corobu mai_, quantumcumque mihi persuadeas; fidem non abnegabo; etiam
vtuntur hoc modo, _so mox[~e]ba attemo_, etiam si hoc dicas, & _doxitemo
co xitemo_, quodcumque facias &c.
Si particula, _coso_, de qua supra, postponatur gerundio in, _do_,
affirmatiuo, & finiatur oratio in prædicta particula fit oratio
negatiua: v.g. _mite coso_, nulla tenus vidi, _atte coso_, nullo modo
est. Si vero oratio non finitur in, _coso_, est affirmatiua & emphatica:
v.g. _mite coso gozare_, vidi profecto: finitur verbum in, _e_, secundum
regulam supra positam quando egimus de particula, _coso_.
Quando verò gerundio in do negatiuo finito in, _e_, subsequuntur vel,
_ua_, vel, _naranu_, aut, _cana uanu_, dicit necessitatem, &
impossibilitatem ad contrarium: v.g. _maira[~i]de cana uanu_, est
necessarium ire, _iua[~i]de uà nò còto nar[~e]domo, nànto xô ca?_ & si
sit res quæ necessario debet dici; quid faciam? _xitãgaua[~i]de naranu_,
est necessarium obedire; eundem etiam sensum, &si non cum tanta vi,
facit futurum infinitiui; tam affirmatiuum: quam negatiuum, adiuncto
tamen illi subiunctiuo permissiuo cum, _dòmo_: v.g. _mairo còto de
gozatta r[~e]domò_, quamuis ire debuissem, _mairu mài quer[~e]domo_,
quãuis non essem iturus, _mairo còto de gozanacattar[~e]domò_, quamuis
non debuissem ire: vtuntur etiam gerundio in do negatiuo ad
significandum, nisi: v.g. _òracio uo mosa[~i]de cúna_, ne comedas nisi
prius orationem feceris.
Gerundium verò finitum in, _e_, significat actionem iam esse factam:
v.g. _mèxi cúte còi_, venias post prandium, _còno qiõga cait[~e]
gozàru_, hic liber est scriptus, _chichi ni fùmi uo caca[~i]de
cuiaxi[~u]gozaru_, p[oe]nitet me non misisse Epistolam patri tuo, _còno
qiõga cait[~e] gozaranu_, non est scriptus hic liber.
Postposita particula, _nagàra_, radicibus verborum, quando subsequitur
verbum significans actionem repugnantem aut aduersatiuam, facit
gerundium in, do: v.g. _Tõganin Deus iòri bàcutài no go uon, ò uqetate
matçuri nagara; caiette somùqi tatematçuru_, peccatores recipiendo vel
etiam si à Deo accipiant benefitia maxima, loco gratitudinis; ipsum
potius offendunt, _jesu Cristo Deus de gozàri nagàrà, fito ni tàixitè
cruzni càcaraxerareta_, Iesus Christus c[~u] esset Deus crucifixus est
propter hominem: postponitur etiam, _nagàrà_, nominibus: v.g. _quantai
nagarà_, quamuis sit inurbanitas, _sannin nagara_, tres simul, vel etiam
si sintres, _aqiraca nagara_, quamuis sit clarum, hic, _aqiracana_
amittit, _na_, & sic in adiectiuis quæ finiuntur in _na_.
Postposita particula, _iàsui_, radicibus verborum tam actiuorum; quam
passiuorum facit illas supinum in, _tu_, v.g. _iòmi iasui_, facile
lectu, _còrosare iasui_, facilis occisu, ad idem tendunt hi modi
loquendi, _iúte uà uosoroxij_, est dictu tremendum, _mite ua
fux[~i]guina_, est res admirabilis visu, _iú uo mò uosoroxij_, est dictu
tremendum.