DISCEPTATIO SYNOPTICA.

_Quoad missae iterationem._――Ex officio, haec praecipua capita iuris

proponebantur S. Congregationi. Praemissa nempe notione historica

disciplinae quae successive hanc missarum iterationem moderata est,

allegabatur caput 3 _de celebrat. missar._ in quo ita sanxit

Innocentius III. “Excepto die Nativitatis Dominicae nisi causa

necessitatis suadeat, sufficit Sacerdoti semel in die unam Missam

solummodo celebrare”. Ubi verbum sufficit, non convenientiam aliquam

commendat, sed veram praeceptum continet, ceu etiam docuit Benedict.

XIV. in _Const. Declarasti nobis_. Quaenam porro debeat esse

necessitas ab Innocentio indicata, licet disputaverint de ea Doctores,

hodie, praesertim post hanc Benedicti XIV. Constitutionem, illa est

(subiungebatur) qua reperitur presbiter qui duas habeat paroecias, et

in alterutram nequeat Populus convenire, nec alius habeatur presbiter

praeter Parochum, qui missam possit celebrare. Et similis reputatur

etiam casus quo Parochus etsi non praesit duabus paroeciis, tamen vel

duos regat inter se dissitos populos, quorum unus ob magnam locorum

distantiam, assistere non possit Parocho celebranti, vel etiam si una

sit Ecclesia, quae universum Populum simul capere non possit. Extra

huiusmodi necessitatis casus, neque consuetudo, etsi vetustissima

suffragari potest Missarum iterationi, ut S. C. C. in _Dertusen 20

Augusti 1768_, et alibi censuit. Adnotabatur vero _in facto_ quod

licet haberetur generica presbiterorum deficientia, tamen ex ea argui

non poterat vera necessitas in qualibet paroecia.

Caeterum observabatur, distantiam Ecclesiarum quae filiales

nuncupabantur, a Parochiali Ecclesia, ab uno circiter lapide, usque ad

tria et quatuor passuum millia protendi: et fideles in multis

Ecclesiis usque ad biscentum et sexcentum ascendere, quamvis in

nonnullis, non nisi quinque vel decem tantum, reperiantur. Ob quas

peculiares circumstantias, exponebatur responsio S. C. in casu non

absimili, proposito per _Summaria precum die 12 Ianuarii 1847 in

Lingonen_. In eo enim pariter agebatur I. de consuetudine qua nonnulli

animarum Pastores, Missam iterabant eodem die; et aderat II. quaedam

Communitas, uno circiter lapide, a Parochiali Ecclesia separata,

constans viginti circiter personis. Et S. C. respondit: “Scribatur

Episcopo ut concedat bis Missam celebrandi licentiam, quatenus eae

circumstantiae, et praecisae necessitatis casus concurrant, quos

Benedict. XIV. in sua Const. _Declarasti nobis_ requirit; in casu vero

quem idem orator proponit, (seu in secundo casu) licentiam esse

concedendam”.

_Quando applicanda non est secunda missa pro populo._――Quod attinet

vero ad applicationem secundae Missae pro populo, afferebatur

Resolutio S. C. C. in _Lucen. applicationis Missarum 12 Martii 1774_

in qua proposito dubio: “An Parochi duabus Ecclesiis parochialibus

praepositi, teneantur Dominicis, aliisque Festis diebus, Missam in

unaquaque Ecclesia sive per se sive per alios applicare pro populo in

casu” responsum prodiit: _Affirmative, exceptis tantum parochiis

unitis, unione plenaria et extinctiva, et scribatur Episcopo iuxta

instructionem._ Instructio vero continebat: S. Congregationem _nunquam

dubitasse, quod Parochi teneantur applicationi supradictae Missae pro

populo singulis diebus Dominicis, et Festis in unaquaque ex Ecclesiis

Parochialibus quae vel aeque principaliter, vel subiective coniunctae

sunt, atque incorporatae; cum applicatio unius tantummodo Missae pro

populo, locum habeat in iis parochialibus quae invicem adeo unitae et

coniunctae atque incorporatae sunt, ut ex duabus una prorsus cum

extinctione tituli alterius evaserit_.

In praesenti autem facto quamvis ex deductis non poterat certo

determinari natura unionis, animadvertebatur tamen, non deesse indicia

quae videbantur excludere plenariam et extinctivam unionem.

Caeterum, subinagebatur, si Parochi iterare Missam deberent, non

ratione duplicis Paroeciae, sed solummodo ratione necessitatis,

quamvis secundam Missam ad libitum applicare possent, nullam tamen pro

hac celebratione recipere possunt eleemosynam; quod dici etiam debet

de quolibet Sacerdote qui nullam habeat animarum curam, ceu omissis

ceteris, definitum fuit in _Cameracen. Missae pro Populo 25 Septemb.

1858_, cuius resoluta dubia videbis inferius.

_Resolutio Dubiorum._――Sacra Congregatio Concilii die 22 Februarii

1862 respondere censuit: ad I. et III. _affirmative iudicio Episcopi,

nulla habita ratione consuetudinis, et quatenus in unoquoque casu

concurrant circumstantiae necessitatis ad formam Constitutionis

Benedectinae et Declarationis sacrae Congregationis diei 14 Octobris

1843 relatae in Cameracen. Missae pro Populo 25 Septembris 1858._

Ad II. _dentur resolutiones in Cameracen. diei 25 Sept. 1858_.

Ad IV. _provisum in praecedentibus_.

Haec porro est indicata declaratio, ipsis verbis quibus in citata

_Cameracen._ reperitur. “De adiunctis Amplitudinis tuae precibus cum

ad SSmum. Dominum Nostrum relatum fuerit placuit cidem Sanctitati

Suae, eadem et tibi dare responsa quae ad alios quoque Antistites, per

hanc Sacram Congregationem Concilii transmissa sunt. Ordinariorum

scilicet esse de re cognoscere et perpendere, num revera necessitas

urgeat ut Sacerdos duas Missas celebrare cogatur, nec aliter utendum

concessa hac iteratione, quam iuxta conditiones ab ipsis apponendas,

habita locorum, populorum, et paucitatis Sacerdotum, ac proinde verae

necessitatis ratione de qua legatur Benedicti XIV. Constitutio

_Declarasti_ … _ad Episcopum Oscensem anni 1746_, et in eius apere _De

sacrificio Missae lib. 3 cap. 5, et 6_. Ipsorum vero conscientia

oneratur stricte, nec permissio concedatur generaliter, quasi

privilegium alicui Sacerdoti; sed ob peculiares casus, et necessitatis

causa, ab ipso examinata, qui praeterea moneat Parochos quibus

facultatem iterum, eadem die, secundam Missam celebrandi concesserit,

ne eleemosynam vel stipendium a quovis et sub quocumque pretextu, pro

ea percipiant, iuxta decreta alias edita a S. Congregatione, sed eam

pro populo sibi commisso gratis applicent”.

Resolutiones vero quae in _Cameracen._ reperiuntur quibus S. C. C.

censuit ad secundum propositum superius dubium respondere, sunt

sequentes. Cum in _Cameracen._ quaereretur. I. “An Parochus qui duas

Parochias regit et ideo bis in die celebrat, utrique Parochiae suam

missam applicare teneatur non obstante redituum exiguitate”.

II. “An Parochus, qui in una eademque Parochia, bis eadem die

celebrat, utramque Missam populo sibi commisso, gratis applicare

omnino teneatur”.

III. “An Vicarii aut alii Sacerdotes curam animarum non habentes, si

quando, bis in die celebrant ut fit quandoque, seu ut numero

sufficienti, Missae in Ecclesia Parochiali celebrentur, seu ut

Hospitalia, Carceres, sanctimonialium Conventus, Missa non careant,

secundum et ipsi Missam pro populo gratis applicare teneantur”.

“Et quatenus affirmative ad I. II. et III.”.

IV. “An et quomodo concedendum sit Parochis, qui diebus dominicis

aliisque festis bis celebrant, ut unius Missae liberam habeant

applicationem, et stipendium pro ea recipere valeant in casu”.

V. “An et quomodo concedendum sit Sacerdotibus curam animarum non

habentibus, quoad utramque Missam in casu”.

Sacra Congregatio Concilii die praedicta respondit: Ad I.

_Affirmative._ Ad II. _Negative firma prohibitione recipiendi

eleemosynam pro secunda Missa._ Ad III. _Negative quatenus curam

animarum non habeant, firma semper prohibitione recipiendi eleemosynam

pro secunda Missa._ Ad IV. _Negative, et Episcopus provideat ad formam

Constitutionis Benedicti XIV._ “Cum semper oblatas §. 8”. Ad V.

_provisum in tertio_.

The Irish ecclesiastical record, Volume 1, September 1865 · 第 12 / 22 题