VISITATIONIS SS. LIMINUM.[19]

_Compendium Facti._――Episcopus A in relatione status suae Dioecesis ad

S. Sedem transmissa, haec exposuit: “Ducentae circiter Paroeciae, in

hac Dioecesi extant, quae aliam filialem sibi adnexam habent, in qua

Parochus diebus dominicis et festis per annum, secundam Missam

celebrat: et circa hanc consuetudinem, diversa dubia, suboriuntur

super quibus declarationem necessariam a S. Congregatione humiliter

expostulo. Et primum animadvertere debeo, quod fidelium numerus iuxta

has ecclesias commorantium, valde varius est: in aliquibus sunt

quinque vel decem, in aliis ducenti, imo et sexcenti. Distantia a

matrice, modo ad milliarium non attingit, modo sunt duo, tria, aut

quatuor milliaria. Valde difficile foret etiam post exquisitam

investigationem definire utrum hae ecclesiae nunc filiales, fuerint

aliquando ecclesiae matrices, seu verae paroeciae”. Quatuor proinde

dubia proponebat S. Concilii Congregationi, quae antequam solverentur,

rogatus est Episcopus, ut magis praecise referret de omnimoda

deficientia Sacerdotum, ac mediorum quibus per alium celebrari posset

in filialibus ecclesiis; et utrum ecclesiae modo filiales nuncupatae,

dotem aliquam seu congruam, distinctam a matrice haberent, perquisitis

actis Curiae, ac SS. Visitationum. At, quae relata sunt, sufficientia

non erant ad integram quaestionem singillatim definiendam, quae

ingentem paroeciarum numerum complectebatur. Relatum enim est de magna

et generica presbiterorum deficientia, eorumque redituum paupertate,

qui dum prius ex decimis alebantur; deinde, his subtractis, assignata

est pro quolibet parocho, certa pensio, independenter omnino a

populorum numero, vel parochiarum quas quilibet regit. Concinnata

itaque hac ratione fuerunt proposita ab Episcopo dubia.

I. “Utrum haec consuetudo secundam Missam celebrandi, toleranda sit in

omnibus praedictis ecclesiis adnexis, ubi hic mos ita invaluit, ut

populus etiam ius ad illam exigendam existimet se habere”.

II. “Utrum Parochus necessario debeat illam secundam Missam applicare

pro Populo sicuti primam, vel liberam retineat illius applicationem

cum stipendio”.

III. “Utrum licentiam dare queat Episcopus ad illam secundam Missam

celebrandam in casibus similibus, et in locis ubi talis consuetudo

usque adhuc non invaluit”.

IV. “Utrum praesertim praedictam licentiam concedere possit tempore

collectionis messium, cum plurimi operarii in uno praedio seu villa

concurrant, qui certe missam non audirent, nisi Parochus secundam in

eo loco diceret, ex eo quod alius Sacerdos ad illam dicendam haberi

non possit”.

The Irish ecclesiastical record, Volume 1, September 1865 · 第 11 / 22 题