770 Exaudi, dea, propitia mihi auxiliatrix veni pedibus.

Sic dixit precans: illum autem exaudivit Pallas Minerva;

membraque reddidit levia, pedes, et manus superne.

Sed quum jamjam essent involaturi in-præmium,

tunc Ajax quidem lapsus-est in-cursu (læsit enim _eum_ Minerva),

775 ubi boum fusum-erat stercus interfectorum, late-mugientium,

quos super Patroclo mactarat pedibus velox Achilles:

ac stercore bubulo impletum-est _ei_ osque naresque.

Craterem vero sustulit audens divinus Ulysses,

ut venit præcurrens; at bovem accepit splendidus Ajax.

780 Stetit autem cornu manibus tenens bovis agrestis,

stercus exspuens, interque Argivos dixit:

Dii boni, certe mihi læsit dea pedes, quæ et olim,

tanquam mater, Ulyssi astat, atque auxilio-est.

Sic dixit: illi autem omnes super ipso suaviter risere.

785 Antilochus vero jam extremum abstulit præmium,

subridens, et verba inter Argivos fecit:

Scientibus vobis dicam omnibus, amici, quod etiam nunc

immortales honorant ætate-provectiores homines.

Ajax enim me paullo natu-grandior est:

790 hic vero prioris ævi priorumque hominum;

crudæ autem senectæ ipsum dicunt esse; difficile vero

pedibus _cum eo_ contendere Achivis, nisi Achilli.

Sic dixit: laudeque-extulit pedibus-velocem Peliden.

Eum vero Achilles _his_ verbis respondens allocutus-est:

795 Antiloche, non quidem tibi inanis dicta-erit laus,

sed tibi semitalentum ego auri addam.

Sic fatus, _ei_ in manibus posuit: is autem accepit gaudens.

At Pelides quidem longæ-umbræ hastam

deposuit in circo afferens, deposuitque clypeum et galeam,

800 arma Sarpedonis, quæ ei Patroclus abstulerant.

Stetit autem se-erigens, et verba inter Argivos fecit:

Viros duos de his jubemus, qui _sint_ fortissimi,

armis indutos, corpus-secante ære sumto,

alterum-aterius ante consessum facere-periculum.

805 Uter prior attigerit _alterius_ corpus pulcrum,

tetigeritque intestina, perque arma et nigrum sanguinem,

huic quidem ego dabo hunc ensem argenteis-clavis-distinctum,

pulcrum, Thracium, quem quidem Asteropæo abstuli.

Arma autem utrique communia hæc ferant:

810 et eis convivium lautum apponemus in tentoriis.

Sic dixit: surrexit autem deinde magnus Telamonius Ajax,

surrexit et Tydides, fortis Diomedes.

Illi vero postquam hinc-inde-seorsum a-turba se-armaverant,

in medium utrique congrediebantur, promti pugnare,

815 horrendu obtutu; stupor autem tenebat omnes Achivos.

Sed quum jam prope essent in alterum-alter vadentes,

ter quidem irruerunt, terque cominus impetum-fecere.

Tum deinde Ajax quidem _illum_ per clypeum undique-æqualem

percussit, nec ad-corpus pervenit; tuebatur enim intus lorica.

820 Tydides vero deinde supra scutum magnum

usque cervicem assequi-conabatur fulgidæ hastæ cuspide.

Et tum quidem de-Ajace metuentes Achivi,

fine-imposito _certamini eos_ jussere præmia paria referre.

At Tydidæ dedit magnum ensem heros,

825 cum vaginaque proferens et scite-secto balteo.

Ceterum Pelides posuit orbem (_discum_) a-fornace-rudem,

quem prius quidem mittebat magnum robur Eetionis;

sed illum quidem interfecerat pedibus-velox divinus Achilles,

hunc autem advexerat in navibus cum aliis possessionibus.

830 Stetit[TR4] autem se-erigens, et verba in Argivos fecit:

Surgite, qui et hujus certaminis periculum-facietis!

Si ei etiam perquam in-longinquum patentes _sunt_ pingues agri,

habebit ipsum etiam quinque volventes in-annos

ad-usum: non enim illi indigens quidem ferro

835 pastor vel arator, ibit in urbem _emturus,_ sed _ipse ei_

præbebit.

Sic dixit: surrexit autem inde bellicosus Polypœtes,

surrexit et Leontei validum robur deo-paris,

surrexit et Ajax Telamonius, et divinus Epeus.

Ordine autem steterunt: orbem vero prehendit divinus Epeus,

840 misitque rotatum: riserunt autem omnes Achivi.

Secundus vero _eum_ emisit Leonteus, soboles Martis;

tertio vero projecit magnus Telamonius Ajax.

[manu e robusta, et jecit-ultra signa omnium.]

Sed quum jam orbem prehendit firmus-bellator Polypœtes,

845 quantum quis projicit pedum bubulcus vir;

id autem rotatum volat per boves armentales:

tantum super-totum circi-spatium jecit; illi vero exclamarunt.

Surgentes autem socii Polypœtæ fortis

naves ad cavas retulerunt regis præmium.

850 At ille sagittariis posuit nigrum ferrum,

ac deposuit decem quidem bipennes, decemque securiculas:

malumque erexit navis prora-cærulea,

procul in arenis; indeque pavidam columbam

tenui funiculo ligavit pede, in-quam jussit _eos_

855 sagittari: qui quidem percusserit pavidam columbam,

omnes auferens bipennes, domum ferat:

qui vero funiculum attigerit, ab-ave aberrans

(inferior etenim is), hic ferat securiculas.

Sic dixit: surrexit autem inde vis Teucri regis;

860 surrexit et Meriones, famulus strenuus Idomenei.

Sortes autem in galea ærea concussere sumtas.

Teucer vero primus sorte sortitus-est. Statim autem sagittam

misit vi-valida, nec-tamen _se_ vovit deo _Apollini_

agnorum primigenûm sacrificaturum inclytam hecatomben.

865 Ab-ave quidem aberravit; invidit enim ei hoc Apollo;

sed is funiculum percussit ad pedem, quo ligata-erat avis:

prorsus autem funiculum abscidit amara sagitta.

Illa quidem deinde evolans-fugit ad cœlum, at demissus-est

funiculus terram versus; et plausum-dederunt Achivi.

870 Festinans autem Meriones extraxit manu _Teucri_

arcum; at jam sagittam tenebat dudum, quasi dirigeret.

Statim autem _se_ vovit longe-jaculanti Apollini

agnorum primigenûm sacrificaturum inclytam hecatomben.

Alte vero sub nubibus speculatus-est pavidam columbam:

875 hanc is in-gyrum-se-flectentem sub ala feriit mediam:

penitus autem transiit telum: id quidem rursus in terram

ante Merionæ fixum-est pedem: at avis

malo insidens navis prora-cærulea,

collum demisit, simul et alæ densæ solvebantur.

880 Velox autem e membris anima avolavit, longeque ab illo

(_malo_) decidit: populi vero admirabundi-spectabant

stupebantque.

Inde Meriones bipennes decem omnes sustulit,

Teucer vero securiculas portavit cavas ad naves.

At Pelides deposuit quidem longæ-umbræ hastam,

885 et lebetem igne-non-admotum, bovis pretio, floribus-varium

deposuit in circum ferens; atque jaculatores viri surrexerunt:

surrexit quidem Atrides late-dominans Agamemno,

surrexit et Meriones, famulus strenuus Idomenei.

Inter-eos autem dixit pedibus-velox divinus Achilles:

890 Atride: scimus enim, quantum antecellas omnibus,

et quantum viribusque et jaculationibus sis præstantissimus:

quare tu quidem hoc præmium habens cavas ad naves

vade, at hastam Merionæ heroi demus,

si tu quidem tuo animo velis: hortor enim equidem.

895 Sic dixit: nec non-obsecutus-est rex virorum Agamemno.

Dedit autem Merionæ hastam æream: sed ille heros

Talthybio præconi dabat perpulcrum præmium.

[TR1] Unclear why double "firmiter equos-regebat". The Greek column of

the book also features this duplication.

[TR2] "sollertia--pollens" -> "sollertia-pollens."

[TR3] "pedidus" -> "pedibus"

[TR4] "Setit" -> "Stetit"

Iliadis XXIV.—Hectoris redemtio.

Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias · 第 52 / 56 题