1 Sic hi quidem ingemiscebant per urbem: at Achivi
postquam ad-navesque et Hellespontum pervenerant,
alii quidem dispersi-ibant suam ad navem quisque:
Myrmidones vero non sinebat dispersos-abire Achilles,
5 sed is inter-suos socios bellicosos dixit:
Myrmidones pernicibus-equis, mei cari socii,
ne jam sub curribus solvamus solidis-ungulis equos,
sed cum-ipsis equis et curribus proprius accedentes,
Patroclum defleamus: hic enim honor est mortuorum.
10 At postquam tristi satiati-fuerimus ploratu,
equis solutis cœnabimus hic omnes.
Sic dixit: illi autem ejulabantur frequentes: præibat vero
Achilles.
Hi ter circa mortuum pulcre-jubatos egerunt equos
lugentes; interque ipsos Thetis fletus desiderium excitavit.
15 Rigabantur arenæ, rigabantur et arma virorum
lacrimis: talem enim desiderabant artificem fugæ _hostium._
Illis-autem Pelides densum-suspiriis exorsus-est planctum,
manibus homicidis impositis pectori sodalis:
Salvete mihi, o Patrocle, etiam in Orci domo:
20 omnia enim jam tibi perficiam, quæ antea pollicitus-sum:
_me_ Hectorem huc tractum daturum canibus, crudum ut-discerpant,
duodecim autem ante pyram cervices-abscissurum
Trojanorum claris filiis, de-te interfecto iratum.
Dixit, et in Hectorem divinum indigna moliebatur opera,
25 pronum ad feretrum Menœtiadæ extendens
in pulveribus: illi vero arma sibi-exuebant quisque
ærea, coruscantia; solvebantque altisonos equos;
ac consederunt juxta navem pedibus-velocis Æacidæ
frequentissimi; at is eis epulum-funebre lautum præbebat.
30 Multi quidem boves candidi palpitabant circa ferrum,
dum-jugulabantur, multæque oves et balantes capræ:
multique albis-dentibus sues, florentes pinguedine,
torrendi extendebantur per flammam Vulcani:
undique autem circum cadaver plurimus fluebat sanguis.
35 Ac regem quidem, pedibus-celerem Peliden,
ad Agamemnonem divinum ducebant reges Achivorum,
ægre persuadentes ob-sodalem irato corde.
Illi vero quum jam ad tentorium Agamemnonis venisset euntes,
statim _is_ præconibus argutis-voce imperavit,
40 in igne ponerent tripodem magnum; si persuadere-possent
Pelidæ, ut-ablueret-sibi tabum cruentum.
At is recusabat constanter, insuper et jusjurandum juravit:
Non per Jovem, qui deorum summus _est_ et optimus,
non fas est lavacra ad-caput prope accedere,
45 antequam Patroclum imposuero igni, tumulumque injecero,
totonderoque comam: quippe haud mihi posthac iterum sic
invadet dolor cor, quamdiu vivis interero.
At tamen nunc quidem inviso pareamus epulo, _ad id vocati:_
mane vero _eos_ excita, rex virorum Agamemno,
50 lignaque comportent, apponantque, uti (_qualia_) par _est_
mortuum habere, ut-subeat tenebras obscuras:
ut hunc quidem comburat indefessus ignis
ocyus ab oculis, copiæque ad _sua_ opera revertantur.
Sic dixit: illi autem ei maxime auscultarunt ac paruerunt.
55 Sedulo vero cœna parata, singuli
convivabantur; nec quicquam animus indigebat epuli æqui.
Sed postquam potus et cibi desiderium exemerant,
alii quidem decubituri iverunt ad tentorium quisque.
Pelides vero in litore multo-strepitu-resonantis maris
60 Jacebat graviter-gemens, multos inter Myrmidonas,
in _loco_ puro, ubi fluctus litus alluebant:
quando eum somnus cepit, solvens curas animi,
suavis circumfusus: valde enim lassatus-erat pulcris membris
Hectorem persequendo ad Ilium ventosum.
65 Supervenit vero anima Patrocli miseri,
in-omnibus ipsi, magnitudineque et oculis pulcris, similis,
et voce; et tales corpore vestes induta-erat:
constitit autem super capite, et eum sermone allocutus-est:
Dormis, et mei oblitus es, Achille?
70 non quidem me viventem negligebas, sed mortuum _negligis:_
sepeli me quam citissime, portas Orci _ut_ intrem.
Procul me arcent animæ, simulacra defunctorum,
nec me omnino se-adire trans flumen sinunt:
sed sic erro circum instructam-latis-portis Orci domum.
75 Et mihi da tuam manum, obtestor: non enim amplius posthac
redibo ex Orco, postquam me ignis participem-feceritis.
Haudquaquam enim vivi dilectis seorsum a-sociis
consilia sedentes meditabimur; sed me quidem Fatum
absorbuit invisum, quod sortito-obvenit etiam nascenti.
80 Et vero tibi ipsi fatum _est,_ diis similis Achille,
muro sub Trojanorum nobilium perire.
Aliud autem tibi dicam et mandabo, si obsequi velis.
Ne mea a-tuis seorsum condas ossa, Achille;
sed simul, sicut nutriti-fuimus in vestris ædibus,
85 quando me, parvulus quum-essem, Menœtius ex Opunte
duxit ad-vestram _domum,_ homicidium propter triste,
die illo, quando filium interfeci Amphidamantis,
imprudens, invitus, de talis iratus;
tum me exceptum in ædibus eques Peleus
90 nutrivitque diligenter, et tuum famulum nominavit:
sic vero et ossa nobis idem loculus contegat,
aurea amphora, quam tibi dedit veneranda mater.
Illum vero respondens allocutus-est pedibus velox Achilles:
cur mihi, venerandum caput, huc venisti,
95 et mihi hæc singula mandas? atqui ego tibi
omnia maxime perficiam, et obsequar, ut tu jubes.
Sed mihi propius asta: paululum saltem complexi
nos-invicem, tristi satiemur fletu.
Sic igitur fatus, captavit-protensis manibus caris,
100 nec prehendit; anima enim sub terram, tanquam fumus,
abiit stridens. Attonitus vero exsurrexit Achilles,
manibusque complosit, verbumque lugubre dixit:
Dii boni, certe aliqua est et in Orci ædibus
anima et simulacrum: sed præcordia non insunt omnino.
105 Pernox enim mihi Patrocli miseri
anima superstitit ploransque, lugensque,
et mihi singula præcepit: similis autem erat mirifice ipsi.
Sic dixit: illis vero omnibus desiderium excitavit fletus;
lugentibus autem illis apparuit roseis-digitis Aurora
110 circa mortuum miserandum. At rex Agamemno
mulosque excivit et viros, qui-conveherent ligna,
undique e tentoriis; insuperque vir strenuus exortus-est,
Meriones, famulus virtutem-amantis Idomenei.
Hi vero ibant materiæ-cædendæ secures in manibus ferentes,
115 funeque bene-tortos; ac muli præibant ipsos:
multa vero ardua, declivia, accliviaque, transversaque
transierunt.
Sed quum jam ad-saltus venerunt irriguæ-fontibus-Idæ,
protinus quercus alte-comantes longa-acie-munito ære
cædebant festinantes; eæ vero magnum sonitum-edentes
120 cadebant: has quidem deinde diffindentes Achivi,
alligabant mulis; hi vero terram pedibus carpebant,
cupientes campum, per senticeta densa.
Omnes autem lignatores stipites ferebant: sic enim jusserat
Meriones, famulus amantis-virtutem Idomenei.
125 Atque in litore _eos_ dejecerunt ordine, ubi Achilles
designaverat Patroclo magnum sepulcrum, ac sibi ipsi.
At postquam undique apposuerant immensam materiem,
considebant ibidem manentes conferti: atque Achilles
confestim Myrmidonas bellicosos jussit
130 ære cingi, jungereque sub curribus quemque
equos: hi vero festini-surrexerunt, et arma induerunt.
Conscenderunt autem currus propugnatores, aurigæque:
ante quidem curribus-vecti, pone vero nubes sequebatur peditum,
frequentissimi: in mediis autem ferebant Patroclum socii.
135 Capillis vero totum mortuum-tegebant, quos injiciebant
tondentes: pone autem caput _ejus_ tenebat divinus Achilles
mœstus: sodalem enim eximium efferebat ad-Orcum.
Illi vero ut ad-locum pervenerant, ubi ipsis indicarat
Achilles,
_eum_ deposuere; statimque ei affatim accumularunt materiam.
140 Tum rursus aliud cogitavit pedibus-velox divinus Achilles:
stans seorsum a-pyra, flavam sibi-abscidit comam,
quam Sperchio fluvio alebat florescentem:
ingemiscens autem dixit, spectans in nigrum pontem:
Sperchie, frustra tibi-utqieu pater vovit Peleus,
145 illuc me reversum dilectam in patriam terram,
tibique comam abscisurum, mactaturumque scaram hecatomben;
quinquaginta insuper masculas ibidem oves sacrificaturum
ad fontes, ubi tibi ager-sacer altareque odoratum.
Sic vovit senex, tu vero ei mentem non perfecisti.
150 Nunc autem quia non redibo dilectam in patriam terram,
Patroclo heroi comam dedero secum-ferendam.
Sic fatus, in manibus dilecti sodalis comam
posuit: his autem omnibus desiderium excitavit fletus.
Et certe lamentantibus occidisset lumen Solis,
155 nisi Achilles statim Agamemnoni dixisset astans:
Atride: tibi enim maxime certe populus Achivorum
parebunt dictis: fletu quidem licet etiam _alias_ satiari.
Nunc autem a pyra dimitte, et cœnam jube
parari: hæc vero curabimus, ad-quos maxime
160 cura-justorum pertinet mortui: sed duces nobiscum maneant.
Atque ut hoc audivit rex virorum Agamemno,
confestim populum quidem dimisit per naves æquales;
funeratores autem ibidem manserunt, et accumularunt ligna;
struxerunt vero pyram centum-pedum quaquaversus;
165 et in pyra summa cadaver posuerunt, dolentes corde.
Multas autem pingues oves et pedes-trahentes camuros boves
ante pyram excoriarunt et curarunt; at ex omnibus
adipe sumta, obtexit cadaver magnanimus Achilles
ad pedes a capite, circumque excoriata corpora accumulabat;
170 imposuit et mellis et olei amphoras,
ad feretrum acclinans: quatuorque arduis-cervicibus equos
festinanter injecit pyræ, magnos edens-gemitus.
Novem huic regi (_Patroclo_) mensarii canes erant:
horum etiam injecit pyræ duos obtruncatos:
175 duodecim et Troum magnanimorum filios strenuos,
ære cædens: mala vero animo struebat opera:
immisit denique ignis vim invictam, ut depasceret.
Ejulavitque deinde, carumque nomine-ciebat sodalem:
Salve mihi, o Patrocle, etiam in Orci domo:
180 omnia enim jam tibi perficio, quæ antea pollicitus-sum.
Duodecim quidem Troum magnanimorum filios strenuos,
hos una tecum omnes ignis absumit: Hectorem autem neutiquam
dabo Priamiden igni vorandum, sed canibus.
Sic dixit minitans: circa-illum vero canes non occupabantur;
185 sed canes quidem arcebat Jovis filia Venus
per-dies et noctes: rosaceo autem unxit oleo,
divino, ut ne ipsum laceraret raptans.
Huic vero cyaneam nubem induxit Phœbus Apollo
a-cœlo-usque ad-terram, texitque locum totum,
190 quantum obtinebat cadaver; ne prius vis Solis
siccaret circumcirca corpus cum-nervis atque artubus.
Neque pyra Patrocli ardebat mortui.
Ibi rursus alia excogitavit pedibus-velox divinus Achilles,
stans seorsum a-pyra, duobus vota-fecit Ventis,
195 Boreæ et Zephyro, et pollicitus-est sacra pulcra:
multumque etiam libans aureo poculo, supplicabat,
ut-venirent, quo citissime igne comburerent cadaver,
lignaque properent ardere. Velox autem Iris
vota exaudiens internuntia venit ad-Ventos.
200 Illi quidem Zephyri graviter-spirantis frequentes in-domo
convivium celebrabant; currens autem Iris institit
limini lapideo. Illi vero ut _eam_ viderunt oculis,
omnes propere surrexere, vocabantque eam ad se quisque;
hæc vero sedere quidem recusavit, dixit autem sermonem:
205 Non _est_ sedendum: vadam enim inde super Oceani fluenta,
Æthiopum ad terram, ubi sacrificant hecatombas
immortalibus, ut jam et ego particeps-fiam sacrificiorum.
Sed Achilles Boream et Zephyrum sonorum
venire orat, et pollicetur sacra pulcra,
210 ut pyram suscitetis ad-ardendum, in qua jacet
Patroclus, quem omnes gemunt Achivi.
Hæc quidem sic locuta abiit; illi vero exorti-sunt
sonitu immenso, nubes vi-agentes præ _se._
Confestim vero ad pontum venere flaturi; excitatusque-est fluctus
215 flatu sub stridulo: Trojamque ad-glebosam pervenere,
ac rogo incubuerunt, valdeque sonuit immane-ardens ignis.
Tota-nocte inde hi pyræ simul flammam jactabant,
flantes stridule: ac tota-nocte velox Achilles
aureo ex cratere, tenens poculum duplex,
220 vinum hauriens in-humum fundebat, rigabatque terram,
animam appellans Patrocli miseri.
Ut vero pater sui filii lamentatur ossa cremans
desponsi, qui mortuus miseros dolore-affecit parentes:
sic Achilles sodalis lamentabatur ossa cremans,
225 reptans propter pyram, crebro ingemescens.
Quando vero Lucifer venit lumen nuntians super terram,
post quem croceo-peplo-induta super mare spargitur Aurora,
tunc pyra elanguit, cessavitque flamma.
Ac Venti rursus abiere domum ut-redirent,
230 Thracium per pontum: hic vero gemebat, tumore-fluctuum furens.
Pelides autem a pyra in-alteram-partem quum-discessisset,
procubuit fessus, et dulcis somnus _ei_ cito supervenit.
Illi vero (_reges_) circa Atriden frequentes congregabantur,
quorum adeuntium ipsum tumultus et strepitus excitavit.
235 Resedit vero erectus, et ipsos sermone allocutus-est:
Atrideque, et ceteri principes universorum-Achivorum,
primum quidem pyram exstinguite nigro vino
totam, quantum occupavit ignis vis: ac deinde
ossa Patrocli Menœtiadæ legamus,
240 bene discernentes: cognitu vero facilia sunt:
(in media namque jacebat pyra, ceteri vero seorsum
in-extrema-ora cremabantur promiscue, equique et viri:)
et ea quidem in aurea phiala et duplici adipe
ponamus, donec ipse ego Orco condar.
245 Tumulum autem non admodum magnum ego fieri volo,
sed mediocrem talem: postmodum vero et hunc Achivi
latumque altumque facite, qui quidem post me
in navibus multa-transtra-habentibus relinquemini.
Sic dixit: illi vero obsecuti-sunt pedibus-veloci Pelidæ.
250 Primum quidem pyram exstinxerunt nigro vino,
quantum flamma pervaserat, profundusque corruit cinis:
flentes vero socii mitis ossa alba
collegerunt in auream phialam et duplicem adipem:
in tentoriisque posita tenui linteo texerunt:
255 circuloque-designarunt tumulum, fundamentaque jecerunt
circa pyram: statim autem fusilem terram aggesserunt:
aggesto vero tumulo, redierunt. At Achilles
ibidem populum detinuit, et sedere-fecit, lato-ambitu circum;
e-navibus autem extulit præmia, lebetasque tripodasque,
260 equosque, mulosque, boumque robusta capita,
et feminas pulcre-cinctas, splendidumque ferrum.
Aurigis quidem primum velocibus præclara præmia
posuit, mulierem abducendam, eximia opera scientem,
et tripodem ansatum duarum-et-viginti-mensurarum,
265 primo: sed secundo deinde equam posuit
sexennem, indomitam, fœtum mulum utero-gestantem:
at tertio igni-non-admotum deposuit lebetem,
pulcrum, quatuor mensuras capientem, album adhuc sic (_ut a
fabro_);
quarto vero posuit duo auri talenta:
270 quinto autem duplicem phialam ignem-non-expertam posuit.
Stetit vero se-erigens et verba inter Argivos fecit.
Atrideque et ceteri bene-ocreati Achivi,
aurigas hæc præmia exspectantia jacent in circo.
Si quidem nunc alius _viri_ gratia certaremus Achivi,
275 tum certe ego prima accepta in-tentorium ferrem.
Scitis enim, quantum mei virtute superant equi;
immortales etenim sunt: Neptunus autem dedit ipsos
patri meo Peleo, is vero vicissim mihi tradidit.
Sed certe quidem ego quiescam, et solidis-ungulis equi:
280 talis enim gloriam eximiam amiserunt aurigæ,
benigni, qui ipsis admodum sæpe liquidum oleum
jubis superfundebat, quum-lavisset aqua limpida.
Hunc hi stantes lugent, soloque ipsis
jubæ profusæ-sunt, ipsique stant dolentes corde.
285 _Vos_ vero ceteri accingimini per exercitum, quicunque Achivorum
equisque fidit et curribus coagmentatis.
Sic dixit Pelides; celeres autem aurigæ surrexerunt.
Surrexit multo primus quidem rex virorum Eumelus,
Admeti dilectus filius, qui aurigandi-peritia eximie-ornatus-
erat:
290 post hunc autem Tydides surrexit fortis Diomedes,
equosque Troicos duxit-sub jugum, quos quondam abstulit
Æneæ; at ipsum _Æneam_ subripuerat Apollo.
Post hunc autem Atrides surrexit flavus Menelaus,
nobilissimus, sub jugumque duxit veloces equos,
295 Æthen Agamemnoniam, suumque Podargum;
illam Agamemnoni dedit Anchisiades Echepolus
donum, ut ne ipsum sequeretur ad Ilium ventosam,
sed domi oblectaretur manens; magnas enim ei dederat
Jupiter opes, habitabat autem hic in spatiosa Sicyone:
300 hanc iste sub jugum duxit, admodum cursus cupidam.
Antilochus autem quartus pulcris-jubis instruxit equos,
Nestoris præclarus filius, magnanimi regis,
Neleidæ; Pylo autem nati ei equi
pedibus-velocibus agebant currum. Pater vero ipsi prope astans
305 dixit in bonum monens, intelligentem etiam per-se:
Antiloche, certe quidem te, juvenem licet, dilexerunt
Jupiterque Neptunusque, et aurigandi-artes docuerunt
omnigenas: ideoque te docere nequaquam multum opus _est._
Nosti enim recte circa metas _equos_ flectere; sed tibi equi
310 _sunt_ tardissimi cursu; ideoque puto damnosa eventura.
Horum vero equi quidem sunt perniciores, nec tamen ipsi
plura sciunt te ipso sollerter-machinari.
Sed agedum tu, dilecte, sollertiam reconde animo
omnigenam, ut ne tibi effugiant præmia.
315 Arte etenim faber-lignarius longe præstantior, quam viribus;
arte vero rursus gubernator in nigro ponto
navem celerem dirigit, jactatam ventis:
arte et auriga superat aurigam.
Sed qui quidem equis et curribus suis fretus
320 imprudenter _eos_ in latum flectit huc et illuc,
_huic_ equi vagantur per stadium, neque _eos_ continet:
qui vero utilia noverit, agens deteriores equos,
semper metam spectans flectit prope, neque eum latet,
quo-pacto primum _eos_ agitet-laxatis bubulis loris:
325 sed continet perpetuo, et præcedentem observat.
Metam autem tibi indicabo cognitu-perfacilem, nec te latebit.
Stat lignum aridum, quantum ulna, super terram,
vel quercus, vel laricis, quod quidem non putrescit imbre:
lapides vero ejus ex-utraque-parte positi-sunt duo albi,
330 in concursu viæ: planum autem curriculum-equorum hinc-inde:
seu alicujus monumentum hominis jam-pridem defuncti,
sive hoc meta fuit tempore priscorum hominum;
ac nunc terminum fecit pedibus-velox divinus Achilles.
Huic tu proxime admotos agita juxtà currum et equos:
335 ipse vero inclinator bene-concinnata in sella-currus,
paullulum ad sinistram eorum; at dextrum equum
stimula minaciter-inclamans, laxaque ei habenas manibus.
Ad metam autem tibi equus sinister admoveatur,
ita-ut tibi modiolus utique videatur summum strinxisse
340 rotæ affabre-factæ: in-lapidem vero vites impingere,
ne qua equosque vulneres, et currus confringas:
gaudium vero _hoc_ aliis, opprobrium tamen tibi ipsi
erit. Sed, dilecte, si-sapis, cautus esto.
Si enim ad metam prætervectus-fueris urgens,
345 non erit, qui te assequatur perniciter-insecutus, nec
prætervehatur,
ne si a-tergo quidem Arionem divinum ageret,
Adrasti velocem equum, qui ex deo genere erat,
aut illos Laomedontis, qui hic nutriti-sunt eximii.
Sic locutus Nestor Neleius iterum in loco
350 resedit, postquam suo filio cujusque _rei_ summam dixerat.
Meriones autem quintus pulcris-jubis instruxit equos.
Ascenderunt vero in sellas _curruum,_ et sortes injecere _galeæ;_
concutiebat Achilles, et sors exsiliit Nestoridæ
Antilochi: post hunc sortitus-est rex Eumelus;
355 post illum autem Atrides, inclytus-hasta Menelaus:
post eum vero Meriones sortitus-est agere: postremus autem
Tydides, longe fortissimus, sortitus-est agere equos.
Steterunt jam ordine: monstravit autem metas Achilles,
procul in plano campo, juxtàque speculatorem collocavit
360 deo-parem Phœnicem, armigerum patris sui,
ut memor-inspectet cursum, et veritatem referret.
Illi vero simul omnes in equos scuticas sustulerunt,
percusseruntque loris, exhortatique-sunt verbis,
magno-ardore: ii autem ocyus percurrebant campum,
365 procul a-navibus, celeriter: sub pectoribus vero pulvis
surgebat excitatus, tanquam nubes, vel procella:
jubæ autem agitabantur cum flatibus venti.
Currus vero modo quidem terræ appropinquabant almæ,
modo autem sussultabant sublimes: at aurigæ
370 stabant in sellis: palpitabat autem animus cujusque,
victoriæ cupidorum; et hortabatur suos quisque
equos: hi vero volabant pulverem-excitantes per-campum.
Sed quum jam extremum peragerent cursum veloces equi
retro mare versus canum, tum demum virtus cujusque
375 apparuit, statimque equis extendebatur cursus: celeriter vero
inde
Pheretiadæ pedibus-veloces eminebant equæ.
Post eas autem eminebant Diomedis masculi equi,
Troici, neque multum aberant, sed admodum prope:
semper enim currum ascensuris similes-erant,
380 flatu vero _narium_ Eumeli dorsum, latique humeri,
calefiebant: super ipsum enim capitibus repositis volabant.
Et certe vel prævertisset, vel dubiam _victoriam_ fecisset,
nisi Tydei filio iratus-fuisset Phœbus Apollo,
qui ei e manibus excussit scuticam splendidam.
385 Ejus vero ex oculis effusæ-sunt lacrimæ, indignantis,
quod illas quidem videret jam etiam multo fortius euntes,
sui vero divinitus affligerentur, sine stimulo currentes.
Nec sane Minervam fraude-lædens latuit Apollo
Tydiden, valde autem celeriter assecuta-est pastorem virorum;
390 reddiditque ei scuticam, vimque equis immisit.
Ipsa vero Admeti filium succensens accessit,
equinumque ei fregit dea jugem: atque ei equæ
utrinque-extra viam currebant, temoque in terram factus-decidit.
Ipse vero e sella juxta rotam provolutus-est,
395 cubitique ei circumcirca-lacerabantur, osque, naresque;
collisaque-est frons ad supercilia: atque ei oculi
lacrimis impleti-sunt, liquidaque ei hæsit vox.
Tydides vero prævertens dirigebat solidis-ungulis equos,
longe præ-ceteris emicans: nam Minerva
400 equis immisit vim, et ei gloriam imposuit.
Post illum Atrides agebat _equos_ flavus Menelaus.
Antilochus vero equos adhortabatur patris sui:
Incumbite, et vos intendite quam celerrime.
Cum-illis quidem _vos_ contendere haudquaquam jubeo,
405 Tydidæ equis bellicosi, quibus Minerva
nunc præbuit celeritatem, et ipsi gloriam apposuit.
Sed equos Atridæ assequimini, neu relinquimini,
rapide, ne vobis dedecus offundat
Æthe, femina quum-sit: curnam deficitis, præstantissimi?
410 Sic enim denuntio, et certe perfectum erit:
non _amplius_ vobis cura apud Nestorem pastorem virorum
erit, statim autem vos interficiet acuto ære,
si remissi referamus vilius præmium:
verum insequimini, et festinate quam citissime.
415 Hæc autem ego ipse machinabor, ac dispiciam,
angusta in via astu-præterire: neque _hoc_ me fallet.
Sic dixit: illi vero domini veriti minas,
acrius cucurrerunt exiguo tempore; statimque inde
angustiam viæ cavæ vidit Antilochus bellicosus:
420 scissura erat terræ, qua hiemalis collecta aqua
eruperat viæ _partem,_ profundumque fecerat locum totum:
hac dirigebat Menelaus, rotarum-concursum vitans.
Antilochus autem deflectens impellebat solidis-ungulis equos
extra viam, parumperque avertens insequebatur.
425 Atrides vero extimuit, et Antilochum inclamavit:
Antiloche, temere equos-agis; sed contine equos:
angusta enim via _est;_ mox vero latiore præterages:
ne qua utrosque lædas, currui _meo_ impingens.
Sic dixit: Antilochus vero adhuc etiam multo magis agebat,
430 stimulo adurgens, tanquam non audienti similis.
Quantus vero disci jactus ab-humero-vibrati est,
quem juvenis emittit vir, tentans vigorem-juvenilem:
tantum cursu-emicarunt: equæ vero cesserunt retro
Atridæ; ipse enim sponte remisit agitare,
435 ne qua colliderentur in via solidis-ungulis equi,
currusque everterent bene-compactos, atque ipsi
in pulveres deciderent, festino-cursu-contendentes de victoria.
Hunc et objurgans allocutus-est flavus Menelaus:
Antiloche, nemo te mortalium perniciosior alius:
440 i-in-malum: quippe non te vere dicebamus sapere Achivi.
Sed certe ne sic quidem sine jurejurando auferes præmium.
Sic locutus, equos exhortatus-est, dixitque:
ne mihi inhibemini neve stetis dolentes corde.
Prius istis pedes et genua lassabuntur,
445 quam vobis; ambo enim privati-sunt juventute.
Sic dixit: illi vero, regis veriti hortatum,
acrius cucurrerunt, statimque ipsis proximi fuerunt.
Argivi vero in circo sedentes spectabant
equos: hi autem volabant pulverem-excitantes per-campum.
450 Primus vero Idomeneus, Cretum dux, visos-agnovit equos;
sedebat enim extra circum ceteris-sublimior in specula.
Illum autem, procul licet-esset, _equos_ increpantem ut-audiit,
agnovit; viditque equum insignem _ceteros_ prævertentem,
qui quidem cetero quanto _corpore_ spadix erat, in fronte vero
455 alba macula erat rotunda, tanquam luna.
Surrexit autem, et sermonem inter Argivos dixit:
O amici, Argivorum ductores atque principes,
solusne ego equos noscito, an et vos?
Alii mihi videntur _nunc_ priores esse equi,
460 alius et auriga videtur: illæ vero _equæ_ alicubi illic
læsæ-sunt in campo, quæ eousque certe præstantiores erant.
Nempe illas primum vidi metam circumflectentes,
nunc vero nequaquam possum videre: undique autem mihi oculi
Troicum per campum lustrant prospectanti.
465 Aut aurigam fugerunt habenæ, nec potuit _equas_
bene continere circa metam, et non feliciter flexit:
illic ipsum excidisse reor, et currus confregisse;
hæ vero extra-viam-cucurrerunt, postquam furor occupavit animum.
Sed intuemini et vos surgentes: non enim equidem
470 bene dignosco; videtur autem mihi esse vir
Ætolus genere, interque Argivos imperat,
Tydei equûm-domitoris filius, fortis Diomedes.
Hunc autem indecore objurgavit Oilei _filius_ velox Ajax:
Idomeneu, cur præmature garris? illæ vero procul
475 equæ pedes-alte-tollentes amplum per-campum currunt.
Nec minimus-natu es inter Argivos tantopere,
nec tibi acutissime ex capite prospiciunt oculi:
sed semper verbis garris. Neutiquam te decet
blateronem esse: adsunt enim et præstantiores alii.
480 Equæ vero eædem sunt priores, quæ et antea,
Eumeli, in _eis_que ipse tenens lora vehitur.
Hunc autem iratus Cretum dux contra allocutus-est:
Ajax, rixa optime, maledice! in-ceterisque omnibus
inferior-es Argivis: quod tibi mens est insolens.
485 Age nunc vel tripode deposito-certemus, vel lebete;
arbitrum autem Atriden Agamemnonem faciamus ambo,
utræ anteriores _sint_ equæ: ut sentias persolvens.
Sic dixit: surrexit vero protinus Oilei _filius_ velox Ajax,
iratus, asperis ut-exciperet _eum_ verbis.
490 Et omnino jam ulterius adhuc contentio evasisset utrisque,
nisi Achilles ipse surrexisset, et dixisset sermonem:
Ne amplius nunc asperis altercemini verbis,
Ajax, Idomeneuque, malis; quippe non par-est.
Et vero alii succenseritis, quicunque talia faceret.
495 Sed vos in circo sedentes spectate
equos; hi autem cito ipsi festino-cursu-contendentes de victoria
huc venient: tam vero cognoscetis singuli
equos Argivorum, qui secundi, quique priores.
Sic dixit: Tydides autem valde prope venit urgens _equos,_
500 scutica autem assidue feriebat super-humeros: atque ei equi
in-altum sussultabant cito conficientes viam.
Assidue autem aurigam pulveris guttæ percutiebant:
currusque, auro accurate-elaborati stannoque,
equos veloces pone-currebant; neque profunda
505 fiebat canthorum orbita retro
in tenui pulvere: hi vero festinantes volabant.
Stetit autem medio in circo; multusque exsiliebat sudor
equorum, eque cervicibus et a pectore, in-terram.
Ipse vero e sella in-terram desiliit collucente,
510 acclinavitque scuticam ad jugum. Nec segnis-erat
fortis Sthenelus, sed propere accepit præmium;
deditque abducendam sociis magnanimis mulierem,
et tripodem ansatum asportandum: ipse vero solvit equos.
Post eum autem Antilochus Neleius agebat equos,
515 dolis, haud quidem celeritate, prævertens Menelaum;
sed etiam sic Menelaus agebat prope veloces equos.
Quantum vero a-rota equus distat, qui quidem dominum
trahit per-campum nisu-contento cum curribus;
hujus quidem attingunt canthum pili extremi
520 caudæ; is autem prope admodum currit, nec prorsus magnum
spatium in-medio _est,_ per longum campum _equo_ currente:
tantum jam Menelaus eximio Antilocho
posterior-erat: at prius etiam ad disci-jactum relictus-erat,
sed ipsum statim assecutus-est; augebatur enim vis valida
525 equæ Agamemnoniæ, jubis-pulcris Æthes.
Si vero adhuc ulterius actus-fuisset cursus ambobus,
eo certe eum præteriisset, nec dubiam-victoriam reliquisset.
Sed Meriones, famulus strenuus Idomenei,
posterior-erat inclyto Menelao hastæ jactu:
530 tardissimi enim ei erant pulcris-jubis equi,
minimeque-peritus erat ipse agendi currum in certamine.
Filius vero Admeti omnium-ultimus venit e-ceteris,
trahens currus pulcros, agens ante equos.
Hunc autem ut-vidit, miseratus-est velox divinus Achilles;
535 stansque inter Argivos verba alata dixit:
Ultimus vir præstantissimus agit solidis-ungulis equos:
sed agedum ei demus præmia, ut par _est,_
secunda; at prima ferat Tydei filius.
Sic dixit: illi autem omnes comprobarunt, sicut jubebat.
540 Et sane ei dedisset equam (comprobarant enim Achivi),
si non Antilochus, magnanimi Nestoris filius,
Pelidæ Achilli jure respondisset surgens:
O Achille, valde tibi iratus-fuero, si perfeceris
hoc verbum: es enim ablaturus _mihi_ præmium,
545 hoc cogitans, quod ei divinitus-læsi-sunt currus et veloces equæ,
ipse strenuus quum-sit: sed debuit immortalibus
vota-facere: ita nequaquam ultimus-omnium venisset _equos_
urgens.
Si vero ejus misereris, et tibi gratum est animo,
est tibi in tentorio aurum multum, est vero _et_ æs,
550 et pecora, suntque tibi ancillæ, et solidis-ungulis equi:
ex-his ipsi postea electum dato vel majus præmium,
vel etiam jam nunc, ut te collaudent Achivi.
Hanc vero ego non dabo: de ipsa autem periculum-faciat,
virorum quicunque velit mecum manibus pugnare.
555 Sic dixit: subrisit autem pedibus-velox divinus Achilles
gratulans Antilocho, quod ipsi dilectus erat sodalis:
et eum respondens verbis alatis allocutus-est:
Antiloche, si quidem jam me jubes e-domo aliud
Eumelo dare, ego vero etiam hoc perficiam.
560 Dabo ei loricam, quam Asteropæo abstuli,
æream, quam circum ora fulgidi stanni
circulo-fusa-est: multo autem _pretio_ ei æstimanda erit.
Dixit, et Automedontem carum jussit sodalem
ferre _eam_ e-tentorio: is vero abiit, et ei attulit.
565 [Eumeloque in manibus posuit; is vero accepit gaudens.]
Inter-hos autem et Menelaus surrexit, animo dolens,
Antilocho immensum iratus: atque præco
in-manibus sceptrum posuit, silereque jussit
Argivos: at ille inde inter-_eos_-dixit par-deo vir:
570 Antiloche, antehac prudens, quale fecisti!
dedecorasti quidem meam virtutem, læsisti autem mihi equos,
tuis ante actis, qui multo inferiores erant.
Sed agite, Argivorum ductores ac principes,
in medium utrisque judicate, neu in gratiam:
575 ne-quando quis dicat Achivorum ære-loricatorum:
Antilocho mendaciis oppresso, Menelaus
abiit equam ducens; quoniam ei longe deteriores erant
equi, ipse vero melior armisque viribusque.
Eia vero, age, ego ipse judicabo, ac me nullum puto
580 alium increpaturum Danaorum: rectum enim erit _judicium._
Antiloche, eia vero, age huc _ades,_ Jovis-alumne, ut fas est,
stans ante equos et currum, ac flagellum
manibus tenens argutum, quo antea agitabas,
equos tangens, terram-cingentem Neptunum
585 jurato, _te_ non volentem meum dolo currum impedivisse.
Eum vero Antilochus prudens contra allocutus-est:
perfer nunc: multo enim equidem junior sum
te, rex Menelae, tu vero natu-major et præstantior.
Nosti, qualia juvenis viri errata sunt:
590 velocior etenim _ei_ mens est, tenue autem consilium.
Ideo tibi toleret cor: equam vero tibi ipse
dabo, quam accepi: si etiam e meis aliud
majus postulaveris, continuo tibi statim dare
malim, quam tibi, Jovis-alumne, in-dies omnes
595 _me_ animo ejectum-esse, et in-deos fieri sceleratum.
Dixit, et equam ducens magnanimi Nestoris filius
in manus tradidit Menelai: illius autem animus
licuit (_exhilaratus est_), ut-si circa spicas ros _liquescit_
segetis crescentis, quando horrescunt arva:
600 sic et tibi, Menelae, in præcordiis animus licuit.
Et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:
Antiloche, nunc quidem tibi ego cedam ipse,
_qui eram_ iratus: quoniam non mente-vagus nec læsus-animo
eras antea: nunc vero mentem vicerat juventus.
605 In-posterum autem cave præstantiores decipere:
non enim me cito alius vir flexisset Achivorum.
Verum tu jam multa passus-es, et multa molitus,
tuusque pater bonus, et frater, causa mea:
ideo tibi supplicanti obsequar: atque etiam equam
610 dabo, mea licet sit; ut sentiant et hi,
ut meus nunquam _sit_ animus superbus et immitis.
Dixit, et Antilochi Noemoni dedit socio
equam abducendam: ipse vero inde lebetem accepit collucentem.
Meriones autem sustulit duo auri talenta,
615 quartus, ut egerat _currum._ Quintum vero relictum-erat præmium,
duplex phiala: quam Nestori dedit Achilles,
Argivorum per consessum ferens; et dixit astans:
Accipe nunc; et tibi hoc, senex, munus-recondatur,
Patrocli sepulturæ monimentum ut-sit; non enim amplius illum
620 videbis inter Argivos: do autem tibi hoc præmium
sic: nec enim cæstibus certe pugnabis, nec luctaberis,
nec jaculorum-certamen inibis, nec pedibus
curres: jam enim gravis _te_ senectus urget.
Sic fatus, in manibus posuit: ille vero accepit gaudens.
625 Et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:
Certe jam hæc quidem omnia, fili, recte dixisti.
Non enim amplius firma membra, amice, pedes, nec manus
ab-humeris utrinque celeri-impetu-moventur agiles.
Utinam sic pubescerem, roburque mihi firmum esset,
630 ut quando regem Amarynceum sepeliebant Epei
in-Buprasio, filiique posuerunt regis certaminum-præmia:
illic nullus vir mihi similis vir erat, neque Epeorum,
neque ipsorum Pyliorum, neque Ætolorum magnanimorum.
Cæstu quidem vici Clytomedem, Enopis filium:
635 Ancæum vero lucta Pleuronium, qui in-me surrexerat:
Iphiclum autem pedibus prætercurri, strenuus licet-esset;
hasta vero mittenda-superavi Phyleumque et Polydorum.
Solis me equis præteregerunt Actoridæ-duo,
ob-numerum superantes, invidentes _mihi_ victoriam,
640 quod nempe maximi illi _certamini_ relicta-erant præmia.
Hi vero erant gemini: alter quidem firmiter equos-regebat,
firmiter equos-regebat,[TR1] alter vero scutica incitabat.
Sic olim eram: nunc vicissim juniores obeant
opera ejusmodi: me autem oportet senectæ tristi
645 parere; tum vero excellebam-inter heroas.
Sed abi, et tuo sodali certaminibus justa-facito.
Hoc autem _præmium_ ego lubens accipio, gaudetque mihi cor,
quod-ita mei semper memor-es benevoli: nec te lateo,
quo honore me par-est honorari inter Achivos.
650 Tibi autem dii pro his gratiam largam referant.
Sic dixit: Pelides vero magnum per cœtum Achivorum
abiit, postquam omnem laudationem audierat Nelidæ.
Atque ille cæstu-decernentium duro posuit præmia:
mulam laborum-patientem ducens ligavit in circo
655 sexennem, indomitam, quæ difficillima _erat_ domitu;
atque victo posuit poculum duplex.
Stetit autem se-erigens, et verba inter Argivos fecit:
Atridæque et ceteri bene-ocreati Achivi,
viros duos de his jubemus, qui _sint_ præstantissimi,
660 pugnis alte elatis _inter_ se ferire: cui vero Apollo
dederit victoriam, agnoverintque omnes Achivi,
mulam laborum-patientem ducens ad-tentorium eat:
ac victus poculum auferet duplex.
Sic dixit: surrexit autem statim vir fortisque magnusque,
665 peritus cæstus-pugnæ, filius Panopei Epeus:
prehenditque manu mulam laborum-patientem, dixitque:
Prope veniat, quicumque poculum auferet duplex:
mulam autem non puto aliquem abducturum alium Achivorum,
cæstibus vincentem _me:_ nam me profiteor esse optimum.
670 An non satis, quod in-prælio inferior-sum? nec ullo-modo licet
in omnibus operibus peritum virum evadere.
Sic enim denuntio, quod et perfectum erit:
penitus _ei_ corpusque disrumpam, et ossa confringam:
curatores autem ei hic frequentes ibidem maneant,
675 qui ipsum efferent, meis sub manibus domitum.
Sic dixit: illi vero omnes obmutuerunt silentio.
Euryalus autem contra-eum solus surrexit, par-deo vir,
Mecistei filius Talaionidæ regis,
qui quondam Thebas profectus-est defuncti Œdipi
680 ad funus (_ludos funebres_): ibi vero omnes vicit Cadmeos.
Hunc quidem Tydides hasta-inclytus sectabatur,
confirmans verbis, multum vero ei cupiebat victoriam.
Cingulum autem ei primum projecit, ac deinde
dedit lora scite-secta bovis agrestis.
685 Hi autem quum-se-accinxissent, prodiere in medium circum;
ex-adversoque elevatis manibus robustis simul ambo
in-se-irruerunt, et ipsis graves manus consertæ-sunt.
Vehemens autem crepitus maxillarum ortus-est, fluebatque sudor
undique e membris: irruit vero divinus Epeus,
690 percussitque circumspectantem ad-genam; nec jam _is_ diutius
stetit: ejus enim succiderunt pulcra membra.
Ut vero quum ab inhorrescente Borea exsilit piscis
litore in algoso, nigerque continuo ipsum fluctus operit:
sic percussus exsiliit. At magnanimus Epeus
695 manibus arreptum erexit; dilecti autem circumstetere socii,
qui ipsum ducebant, per circum labantibus pedibus,
cruorem crassum exspuentem, caput jactantem in-alteram-partem;
ac mente-alienatum inter se collocarunt ducentes:
ipsique euntes accepere poculum duplex.
700 Pelides vero statim alia tertia deposuit præmia,
ostentans Danais, luctæ duræ;
victori quidem, magnum tripodem igni-aptum;
eum autem duodecim-boum-pretio inter se æstimabant Achivi:
viro autem victo mulierem in medio posuit:
705 multa autem _ea_ sciebat opera, æstimabantque ipsam quatuor-boum-
pretio.
Stetit autem se-erigens, et verba inter Argivos fecit:
Surgite, qui et hujus certaminis periculum-facietis.
Sic dixit: surrexit vero inde magnus Telamonius Ajax;
surrexit et Ulysses abundans-consiliis, dolos sciens.
710 Accincti autem hi prodierunt in medium circum,
complexuque se-invicem corripuerunt manibus robustis:
ut quum tigna-mutuo-sibi-inserta, quæ inclytus aptat faber,
domus altæ, impetus ventorum vitans, _se complectuntur._
Stridebant autem dorsa, validis a manibus
715 attracta fortiter; atque humidus defluebat sudor;
densæque vibices per lateraque et humeros
sanguine rubentes surrexere: illi autem vehementer usque
victoriam cupiebant, tripodem ob affabre-factum.
Neque Ulysses poterat _Ajacem_ supplantare, soloque affligere,
720 neque Ajax poterat; valida vero _eum_ prohibebat vis Ulyssis.
Sed quum jam tædio-afficerentur bene-ocreati Achivi,
tunc ipsum allocutus-est magnus Telamonius Ajax:
Nobilissime Laertiade, sollertia-pollens[TR2] Ulysse,
aut me tolle, aut ego te; hæc vero Jovi omnia curæ-erunt.
725 Sic fatus, _eum_ sustulit: doli autem non oblitus-est Ulysses:
percussit pone poplitis-flexum assecutus, solvitque membra
subtus;
dejecit autem supinum: in pectora vero Ulysses
decidit: populi autem admirabundi-spectabant, stupebantque.
Secundus vicissim tollebat audens divinus Ulysses,
730 movit autem paullulum a terra, nec levavit;
genu vero implicuit: et in-terram ceciderunt ambo
prope se-invicem, fœdabanturque pulvere.
Et certe jam tertio rursus surgentes luctati-fuissent,
nisi Achilles ipse surrexisset, et cohibuisset:
735 Ne-amplius lucta-obnitimini, neu conterimini malis:
victoria vero _est_ utrisque; præmiis autem æqualibus ablatis
abite, ut et alii certent Achivi.
Sic dixit: illi autem ei maxime auscultarunt, et obsecuti-sunt,
et absterso pulvere, sibi-induerunt vestes.
740 Pelides vero statim alia posuit velocitatis præmia,
argenteum craterem elaboratum; sex autem mensuras
capiebat, et pulcritudine excellebat omnem per terram
multum; quippe Sidonii magni-artifices scite elaborarant,
Phœnices autem vexerant viri super nigrum pontum,
745 collocarantque in portubus, Thoantique dono dederant:
filius autem Priami pro-Lycaone pretium dedit
Patroclo heroi, Iasonides Euneus.
Et hunc Achilles posuit præmium certaminis _in honorem_ sui
sodalis,
_ei_ quicunque levissimus pedibus velocibus esset;
750 secundo autem bovem posuit magnum et pinguem adipe:
semitalentum vero auri ultimo-præmium posuit.
Stetit autem-se-erigens, et verba inter Argivos fecit:
Surgite qui et hujus certaminis periculum-facietis!
Sic dixit; surrexit autem statim Oilei _filius_ velox Ajax,
755 surrexit et Ulysses abundans-consiliis; deinde Nestoris filius
Antilochus; hic enim juvenes pedibus omnes vincebat.
[Steterunt autem ordine; ostenditque metas Achilles.]
Illis autem a carceribus extendebatur cursus. Celeriter inde
emicuit Oiliades: et concitus-sequebatur divinus Ulysses
760 prope admodum, ut quum aliquis mulieris bene-cinctæ
_prope_ pectus est radius, quem scite admodum manibus promittit,
subtemen extrahens per stamen, propeque tenet
pectus: sic Ulysses currebat prope atque a-tergo
vestigia premebat pedibus,[TR3] antequam pulvis circumspargeretur
765 in ejus autem caput fundebat halitum divinus Ulysses,
usque cito currens. Acclamabant vero omnes Achivi
victoriæ cupido, magnoque adnitentem-studio hortabantur.
Sed quum jam extremum peragerent cursum, subito Ulysses
precatus-est Minervam cæsiis-oculis suo in animo: