1 Aurora croceo-peplo-induta spargebatur totam per terram;
Jupiter autem deorum concionem habuit gaudens-fulmine,
summo _in_ vertice multa-cacumina-habentis Olympi.
Ipse vero illis concionabatur, diique omnes subauscultabant:
5 Audite me, omnesque dii, omnesque deæ,
ut dicam quæ me animus in pectoribus jubet.
Ne qua igitur femina dea hoc, neu quis mas
tentet rescindere meum verbum: sed simul omnes
assentimini, ut celerrime perficiam hæc opera.
10 Quemcunque vero ego seorsum deorum volentem intellexero
profectum, ut-vel Trojanis auxilium-ferat, vel Danais,
sauciatus indecore redibit in-Olympum:
aut ipsum correptum projiciam in Tartarum tenebrosum,
procul valde, ubi profundissimum sub terra est barathrum,
15 ubi ferreæque portæ et æreum limen,
tantum infra Orcum, quantum cœlum est a terra:
cognoscet deinde, quanto sim deorum potentissimus omnium.
Verum age, periculum-facite, dii, ut sciatis omnes:
catenam auream de cœlo suspendite-et
20 omnes prehendentes-ex-ea-pendete dii, omnesque deæ:
at non traxeritis de cœlo in-terram
Jovem, summum ducem, ne si quidem valde multum laboraveritis.
Verum quando jam et ego lubens voluero trahere,
cum-ipsa terra _vos_ traxerim, ipsoque mari;
25 catenam quidem dein circa cacumen Olympi
alligarim: illa autem sublimia omnia fuerint (_pependerint_).
Tantum ego superque sum deos, superque sum homines.
Sic dixit: hi autem omnes obmutuerunt silentio,
orationem admirati; valde enim minaciter concionatus-erat.
30 Tandem vero locuta-est dea cæsiis-oculis Minerva:
O pater noster, Saturnie, summe regnantum,
bene et nos scimus, quod tibi potentia nescia cedere:
attamen Danaos lugemus bellicosos,
qui jam malo fato expleto perierint.
35 Verum enim-vero bello quidem abstinebimus, si tu jubes:
consilium vero Argivis suggeremus, quod proderit:
ut ne omnes pereant, irato te.
Hanc autem subridens allocutus-est nubes-cogens Jupiter:
bono-es-animo, Tritonia, dilecta filia: neutiquam ira
40 benevolæ _tibi_ loquor; volo autem tibi mitis esse.
Sic fatus, sub curru alligavit æripedes equos,
celeriter-volantes, aureis jubis comantes:
aurum-autem ipse induit circa corpus: prehenditque scuticam
auream, scite-factam, suumque conscendit currum.
45 Et scutica-_eos_-percussit, ut-currerent: illi vero non inviti
volabant
in-medio inter-terramque et cœlum stellatum.
Ad-Idam autem venit multis-fontibus-irriguam, matrem ferarum,
ad-Gargarum, ubi ei _sunt_ ager-sacer altareque odoratum:
ibi equos stitit pater hominumque deorumque,
50 solutos de curru, caliginemque multam superfudit.
Ipse autem in verticibus sedit, gloria exsultans,
inspiciens Troumque urbem et naves Achivorum.
Illi vero cibum sumserunt, capite-comantes Achivi,
raptim per tentoria, ex eoque armabantur,
55 Trojani autem ex-altera-parte per urbem armabantur,
pauciores; promti-erant tamen etiam sic pugna contendere,
opera necessaria, proque liberis et pro uxoribus.
Omnes vero aperiebantur portæ, forasque ruebant copiæ,
peditesque equitesque: ingensque tumultus coortus-est.
60 Hi autem quum jam in locum unum congredientes venissent,
commiserunt scuta, commiserunt hastas et robur virorum
æreis-loricis-indutorum: ac clypei umbonibus-muniti
appropinquabant invicem, ingensque tumultus est-ortus.
Tum vero simul ejulatusque et jactantia erat virorum,
65 perdentiumque et pereuntium; fluebatque sanguine terra.
Quamdiu quidem mane erat, eet crescebat sacer dies,
tamdiu valde utrosque tela attingebant, cadebatque populus:
quum vero sol medium cœlum ascendisset,
tunc jam aureas pater tollebat lances;
70 imposuitque duo fata longe-sternentis mortis,
Troumque equûm-domitorum et Achivorum ære-loricatorum:
sustinuitque medias prehensas: inclinata-est autem fatalis dies
Achivorum.
[Achivorum quidem fata in terra alma
desidebant; Troum vero, ad cœlum latum sublata-sunt.]
75 Ipse autem ex Ida magnum tonabat, ardensque
misit fulgur in exercitum Achivorum: illi autem conspicati
obstupuerunt, et omnes pallidus timor cepit.
Tum nec Idomeneus ausus-est manere, nec Agamemno,
nec duo Ajaces manserunt, ministri Martis:
80 Nestor autem solus mansit Gerenius, custos Achivorum,
minime volens, sed equus debilitatus-erat; quem percusserat
sagitta
divinus Alexander, Helenæ vir pulcræ-comis,
summo in vertice, ubi quidem primi crines equorum
cranio innati-sunt: maxime vero letalis locus est.
85 Dolore-correptus autem se-erexit, sagitta vero in cerebrum
pentrarat:
conturbabatque equos, volutans-se circa ferrum.
Dum senex equi funalis-lora abscindebat
gladio insurgens, interim Hectoris veloces equi
venerunt per turbam, audacem aurigam ferentes,
90 Hectorem: atque tunc ibi senex animam perdidisset,
nisi[TR1] ilico animadvertisset pugna strenuus Diomedes:
horrendum autem clamavit, adhortans Ulyssem:
Nobilissime Laertiade, sollertissime Ulysse,
quo fugis, tergo obverso, ignavi instar in turba?
95 _cave_ ne-quis tibi fugienti tergo hastam infigat:
verum mane, ut a-sene propellamus ferocem virum.
Sic dixit: non tamen auscultavit multum-sustinens divinus
Ulysses,
sed raptim-præteriit cavas ad naves Achivorum.
Tydides autem, solus licet esset, primis-pugnatoribus mixtus-est:
100 stetique ante equos Nelidæ senis,
et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:
O senex, profecto valde jam te juvenes premunt bellatores;
tua autem vis soluta-est, gravisque te senecta persequitur:
debilisque tibi _est_ famulus, segnesque tibi equi.
105 Verum age, meos currus conscende, ut videas,
quales Trojani equi, periti per-campum
rapide valde huc et illuc insequi et fugere,
quos nuper ab Ænea cepi, artifices fugandi _hostes._
Istos quidem _tuos_ famuli curent: hos vero nos
110 Trojanos in equûm-domitores dirigamus, ut et Hector
sciat, an et mea hasta insanit in manibus.
Sic dixit: nec non-obsecutus-est Gerenius eques Nestor.
Nestoreas quidem inde equas famuli curabant
fortes, Stheneleusque et Eurymedon fortitudinis-amans.
115 Hi autem ambo Diomedis currum conscenderunt:
Nestor vero in manus sumsit habenas splendidas,
percussitque-scutica equos; celeriterque Hectorem prope fuerunt.
Hunc autem recta irruentem telo-petiit Tydei filius:
et ab-equo quidem aberravit; sed aurigam famulum,
120 filium magnanimi Thebæi, Eniopeum,
equorum habenas tenentem, percussit in-pectus juxta mammam:
decidid autem e curru, retrocesseruntque ejus equi
veloces: ipsius autem ibi soluta-est animaque roburque.
Hectori vero gravis dolor operuit animum propter-aurigam:
125 hunc quidem dein sivit, dolens licet de-sodale,
jacere: ipse autem aurigam quærebat audacem; nec amplius diu
equi indigebant rectore: statim enim invenit
Iphitiden Archeptolemum audacem, quem tunc equos
veloces conscendere-jussit, deditque ei habenas in manus.
130 Tunc interitus accidisset, et exitialia facinora edita-essent
et jam inclusi-fuissent _Trojani_ in Ilio, velut agni,
nisi cito animadvertisset pater hominumque deorumque.
Tonans autem graviter, emisit candens fulmen,
et ante equos Diomedis dejecit in-terram:
135 terribilisque flamma exorta-est sulphuris ardentis;
atque equi territi consternabantur sub curru;
Nestori autem e manibus fugerunt habenæ splendidæ;
timuitque ille in animo, Diomedemque allocutus-est:
Tydide, age vero rursus, in-fugam dirige solidis-ungulis equos.
140 An non sentis, quod te a Jove non sequitur victoria?
nunc quidem enim huic Saturnius Jupiter gloriam præbet,
hodie; postea rursus etiam nobis, si voluerit,
dabit: homo autem nequaquam Jovis mentem impedierit,
ne valde quidem fortis; quoniam _ille_ longe potentior est.
145 Huic autem respondit deinde pugna strenuus Diomedes:
profecto hæc omnia, senex, e re dixisti;
sed hic gravis dolor _mihi_ cor et animum incessit:
Hector enim aliquando dicet, inter Trojanos concionans,
Tydides a me fugatus venit ad-naves.
150 Sic aliquando gloriabitur; tunc mihi dehiscat lata terra!
Huic autem respondit deinde Gerenius eques Nestor:
hei mihi, Tydei fili bellicosi, quale _hoc_ dixisti!
Etsi enim te Hector ignavum et imbellem dixerit,
attamen non credent Trojani et Dardanidæ,
155 et Trojanorum uxores magnanimorum, clypeatorum,
quarum in pulvere dejecisti florentes-juventa maritos.
Sic igitur locutus in-fugam vertit solidis-ungulis equos,
retro per turbam; in _eos_ autem Trojanique et Hector
_cum_ clamore ingenti tela tristia fundebant.
160 Tum vero altum inclamavit magnus galeam-motans Hector.
Tydide, valde quidem te honorabant Danai celeribus-equis
sedeque, carnibusque, et plenis poculis:
nunc vero te ignominia-afficient; mulieris utique similis es.
Abi-in-malam-rem, timida pupa; quia non, cedente me,
165 turres nostras conscendes, nec mulieres
abduces in navibus: prius tibi dæmonem (_fatum_) dabo.
Sic dixit; Tydides autem in-utramque-partem cogitavit,
equosque convertere et contra pugnare, _an non._
Ter quidem cogitavit in mente et in animo:
170 ter vero ab Idæis montibus intonuit providus Jupiter,
signum dans Trojanis, pugnæ alternantem victoriam _indicans._
Hector autem Trojanos hortabatur, alte vociferans:
Trojani et Lycii et Dardani cominus-pugnantes,
viri estote, amici, mementote autem strenuæ fortitudinis.
175 Sentio vero, quod mihi lubens annuit Saturnius
victoriam et magnam gloriam, at Danais exitium:
stulti, qui quidem hos muros (_valli_) struxerunt,
infirmos, contemnendos, qui non robur meum arcebunt;
equi vero facile fossam transilient, quam-_illi_-foderunt.
180 Verum quando jam naves ad cavas pervenero,
memoria aliqua tum ignis ardentis esto,
ut igne naves incendero, interfecero autem et ipsos.
[Argivos apud naves, attonitos a fumo.]
Sic fatus, equos adhortatus est, dixitque:
185 Xantheque et tu, Podarge, et Æthon, Lampeque divine,
nunc mihi alimentorum-præmia rependite, quæ permulta
Andromache, filia magnanimi Eetionis,
vobis prioribus, suave triticum, apposuit,
[vinumque immiscens bibendum, quando animus jubebat,]
190 quam mihi, qui ei florentem _me_ maritum profiteor esse.
Verum insequimini et festinate, si forte capiamus
clypeum Nestoreum, cujus nunc fama ad-cœlum pervenit,
totum aureum esse, ansasque et ipsum:
atque ab humeris Diomedis equûm-domitoris,
195 affabre-factum thoracem, quem Vulcanus laboravit fabricans.
Si hæc-duo ceperimus, speraverim Achivos
hac-ipsa-nocte naves conscensuros veloces.
Sic dixit glorians. Indignata-est autem veneranda Juno,
commovitque-se in solio, tremefecit latum Olympum:
200 et jam Neptunum, magnum deum, coram allocuta-est:
Dii boni, Terræ-quassator late-potens, nonne tibi quidem
pereuntium Danaorum miserescit in præcordiis animus?
qui tamen tibi ad Helicenque et Ægas dona ferunt
multaque et elegantia: tu vero ipsis cupias victoriam.
205 Siquidem enim velimus, quotquot Danais fautores _sumus,_
Trojanos repellere, et coercere late-sonantem Jovem,
illic sane tunc tristaretur sedens solus in Ida.
Hanc autem valde dolens allocutus-est rex Quassator-terræ:
Juno intrepida-dictis, qualem hunc sermonem dixisti!
210 Non equidem velim cum Jove Saturnio pugnare
nos alios, quoniam longe potentior est.
Sic hi quidem talia ad se-invicem loquebantur.
His autem (_Græcis_), quantum _spatii_ inde-a navibus muri fossa
seclusit,
repletum-est pariter equisque et viris scutatis,
215 coactis-in-angustum; cogebat vero eos veloci par Marti
Hector Priamides, quando ei Jupiter gloriam dedit.
Et jam concremasset igne ardenti naves æquales,
nisi in mente posuisset Agamemnoni veneranda Juno
ipsi studiose-properanti ocyus incitare Achivos.
220 Profectus-est autem ire ad tentoriaque et naves Achivorum,
purpureum magnum pallium tenens in manu robusta:
stetit vero in Ulyssis ingenti nave nigra,
quæ in medio erat, ut-exaudiretur-clamans in-utramque-partem,
[et ad Ajacis tentorium Telamonidæ,
225 et ad Achillis, qui quidem ad-extrema naves æquales
subduxerant, virtute freti et robore manuum;]
clamavit autem penetrabili-voce, Danaos vociferans:
_Proh_ pudor, Argivi, turpia probra, facie _tantum_
admirabiles:
quo abierunt gloriationes, quum profitebamur-nos esse
fortissimos,
230 quas, quando in Lemno _eratis,_ vana-jactantes proferebatis,
comedentes carnes multas boum prorsum-cornutorum,
bibentesque crateres coronatos vino,
Trojanorum pro centenisque ducenisque quemque
staturum in pugna? nunc autem ne uni-quidem pares sumus.
235 [Hectori, qui mox naves incendet igne ardenti.]
Jupiter pater, an ullum jam præpotentium regum
tali clade afflixisti, et eum magna gloria privasti?
non vero _me_ unquam dico tuum perpulcrum altare
nave multis-transtris-instructa præteriisse, huc malo-fato-
veniens;
240 sed in omnibus boum adipem et femora combussi,
cupiens Trojam bene-mœnitam exscindere.
At, Jupiter, hoc saltem mihi perfice votum;
_nos_ ipsos saltem permitte effugere et evadere,
neu sic a-Trojanis sine interimi Achivos.
245 Sic dixit: hujus autem _deorum_ pater misertus-est lacrimantis:
annuitque ei exercitum salvum fore, nec periturum.
Statim vero aquilam misit, certissimi-augurii inter volucres,
hinnulum tenentem unguibus, sobolem cervæ velocis;
juxta autem Jovis altare perpulcrum dejecit hinnulum,
250 ubi Panomphæo (_omnis ominis auctori_) Jovi sacrificabant Achivi.
Hi autem ut viderunt, quod a Jove venisset avis,
vehementius in Trojanos irruebant, recordabanturque pugnæ.
Tum nemo prior e-Danais, multi licet essent,
gloriatus-est, Tydiden ante, _se_ agitasse veloces equos,
255 extraque fossam egisse, et contra pugnasse:
sed longe primus _ille_ Trojanorum interemit virum armatum,
Phradmoniden Agelaum: hic quidem in-fugam verterat equos;
ei autem converso, dorso hastam infixit,
humeros inter, perque pectora transegit:
260 decidit autem de curru, sonitumque-dedere arma super ipso.
Post hunc autem Atridæ, Agamemno et Menelaus;
postque hos, Ajaces, strenuam induti fortitudinem;
postque hos Idomeneus, et armiger Idomenei,
Meriones, par Marti homicidæ;
265 postque hos Eurypylus, Evæmonis præclarus filius;
Teucer autem nonus venit, resilientes arcus tendens:
stetitque sub Ajacis scuto Telamonidæ.
Tum Ajax quidem submovebat scutum; atque ille heros
circumspiciens, posteaquam aliquem jaculatus in turba
270 vulneraverat, is quidem ibi cadens animam amittebat,
sed hic (_Teucer_) retro cedens, puer tanquam sub matrem,
condebat-se
ad Ajacem: is vero eum scuto tegebat splendido.
Tum quem primum Trojanorum interfecit Teucer eximius?
Orsilochum quidem primum, et Ormenum et Ophelesten,
275 Dætoremque, Chromiumque, et parem-deo Lycophontem,
et Polyæmoniden Hamapaonem, et Melanippum,
[Omnes alium-super-alium dejecit-in terram almam.]
Eum autem conspicatus lætatus-est rex virorum Agamemno,
arcu a forti Trojanorum perdentem phalanges:
280 stetit autem prope eum vadens, et ipsum allocutus-est:
Teucer, carum caput, Telamonie, princeps virorum,
jaculare sic, si qua forte lux (_salus_) Danais fias,
patrique tuo Telamoni, qui te educavit, parvulus quum-esses,
et te, spurius licet sis, fovit sua in domo:
285 hunc, etiamsi procul absit, in-gloriam evehe.
Tibi autem ego edico, sicut et perfectum erit:
si mihi dederit Jupiterque ægidem-tenens, et Minerva,
Ilii evertere bene-ædificatam urbem,
primo tibi post me præmium-honorarium in manu ponam,
290 vel tripodem, vel duos equos cum-ipsis curribus,
vel mulierem, quæ tecum eumdem lectum conscendat.
Hunc autem respondens allocutus-est Teucer eximius:
Atrida illustrissime, cur me properantem et ipsum
incitas? neque enim certe, quanta potestas in-_me_-est,
295 cesso; sed ex quo Ilium versus repulimus ipsos,
ex eo jam sagittis exceptos viros interficio.
Octo jam emisi longis-hamis-instructas sagittas,
omnes autem in corpore fixæ-sunt Marte-concitatorum juvenum:
hunc vero nequeo percutere canem rabidum.
300 Dixit, et aliam sagittam a nervo misit
Hectorem contra, percutere autem ipsum cupiebat animus.
Et ab-eo quidem aberravit; sed eximium Gorgythionem,
filium fortem Priami, ad pectus percussit sagitta:
quem quidem ex-Æsyma ducta peperit mater,
305 pulcra Castianira, corpore similis deabus.
Papaver autem sicuti in-alteram-partem caput inflexit, in horto,
fructu gravatum humoribusque vernis:
sic _ille_ in-alteram-partem inclinavit caput casside gravatum.
Teucer vero aliam sagittam a nervo misit
310 Hectorem contra, percutere autem ipsum cupiebat animus.
At ista etiam tunc aberravit: avertit enim _eam_ Apollo;
sed Archeptolemum, audacem Hectoris aurigam,
ruentem ad-pugnam, percussit in-pectore juxta mammam:
decidit autem de curru, retrocesseruntque ejus equi
315 veloces: ipsius vero ibi soluta-est animaque roburque.
Hectori autem gravis dolor contexit mentem ob-aurigam:
hunc tamen inde reliquit, dolens licet de-sodali:
Cebrionen vero jussit fratrem, prope stantem,
equorum habenas capere: hic autem non inobsequens-fuit audito.
320 Ipse vero de curru humi desiliit splendente,
horribiliter vociferans; et saxum prehendit manu:
ivitque recta in-Teucrum, ferireque ipsum animus jubebat.
Hic quidem pharetra exemerat amaram sagittam,
posueratque in nervo: eum vero galeam-motans Hector
325 retro-ducentem _nervum,_ ad humerum, ubi jugulum dirimit
cervicemque pectusque, maxime autem letalis-locus est,
ea-parte contra se nitentem percussit lapide aspero:
rupit autem ei nervum, obtorpuitque manus ad carpum:
constititque in-genua lapsus, arcus vero ei excidit manu.
330 Ajax autem non neglexit fratrem collapsum,
sed accurrens protexit, et ei scutum prætendit.
Hunc quidem postea subeuntes duo cari socii,
Mecisteus, Echii filius, et divinus Alastor,
naves ad cavas portarunt graviter gementem.
335 Rursus autem Trojanis Olympius robur excitavit;
illique recta ad-fossam profundam repulerunt Achivos.
Hector autem inter primos ibat, ferocia turgens.
Ut vero quum aliquis canis aprum silvestrem, vel leonem,
prehendat a-tergo, pedibus velocibus persequens,
340 ad-coxasque clunesque, convertentemque se-observat:
sic Hector insequebatur capite-comantes Achivos,
semper occidens eum-qui postremus _erat:_ hi vero fugiebant.
At postquam perque vallos et fossam transierant
fugientes, multique domiti-erant Trojanorum sub manibus,
345 hi quidem jam apud naves continebantur manentes,
invicemque hortantes, et omnibus diis
manus attollentes, alta-voce precabantur unusquisque.
Hector vero undique-circumagebat pulcris-jubis equos,
Gorgonis oculos habens et hominum-perniciei Martis.
350 Hos autem conspicata, miserta-est dea candidis-ulnis Juno,
statimque Minervam verbis alatis allocuta-est:
Dii boni, ægidem-tenentis Jovis filia, nondum nos
pereuntes Danaos curabimus, in-extremo saltem?
qui jam malum fatum explentes perierint
355 viri unius impetu: is vero furit non-amplius tolerabiliter,
Hector Priamides, et sane mala multa fecit.
Hanc autem vicissim allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva:
utique hic quidem ferociam animamque perdidisset,
manibus sub Argivorum confectus in patria terra;
360 sed pater meus animis furit non probis,
durus, semper iniquus, mearum virium impeditor:
nec quicquam horum recordatur, quod ei valde sæpe filium
_Herculem_
fatigatum servavi ab Eurysthei laboribus.
Certe is quidem flebat ad cœlum: sed me Jupiter
365 ei auxiliaturam de cœlo demisit.
Si enim ego hæc scivissem in mente prudenti;
quum eum ad Orcum validas-portas-habentem demisit,
ex Erebo ducturum canem horrendi Plutonis:
non _ille_ effugisset Stygis aquæ ardua fluenta.
370 Nunc autem me quidem odit, Thetidis vero perfecit consilia,
quæ ei genua osculata-est, et prehendit manu mentum,
supplicans ut-honoraret Achillem urbium-eversorem.
Erit tamen, quando iterum dilectam _filiam_-cæsiis-oculis dicat.
Sed tu quidem nunc nobis juga solidis-ungulis equos,
375 dum ego, ingressa Jovis domum ægidem-tenentis,
armis ad bellum instruar, ut videam,
an de-nobis Priami filius, galeam-motans Hector,
gavisurus-sit, quando-apparebimus per belli semitas.
Certe aliquis et Trojanorum saturabit canes et alites
380 pinguedine et carnibus, stratus ad naves Achivorum.
Sic dixit: nec non-obsecuta-est dea candidis-ulnis Juno.
Hæc quidem accedens auro-phaleratos instruebat equos,
Juno, veneranda dea, filia magni Saturni.
Sed Minerva, filia Jovis ægidem-tenentis,
385 peplum laxatum-defluere-sivit pulcrum patris super pavimento,
varium, quem ipsa fecerat et elaborarat manibus;
atque loricam induta Jovis nubes-cogentis,
armis ad bellum armabatur lacrimosum.
Inque currus fulgidos pedibus conscendit, sumsitque hastam
390 gravem, magnam, validam, qua domat ordines virorum
heroum, quibuscunque irascitur præpotenti-patre-nata.
Juno autem scutica velociter urgebat inde equos:
sponte-sua vero portæ crepuerunt cœli, quas tenebant Horæ,
quibus commissum-est magnum cœlum Olympusque,
395 et ut-aperiant densam nubem, et ut-obdant.
Hac igitur _via_ per eas stimulo-parentes dirigebant equos.
Jupiter autem pater ab-Ida ut vidit, iratus-est graviter:
Irimque excitavit, aureas-alas-habentem, nuntiaturam:
Vade, i, Iri velox, retro verte _eas,_ neu sine adversus _me_
400 venire: non enim pulcre conferemur in-prælium.
Sic enim edico, quod et perfectum erit:
claudos-reddam iis sub curribus veloces equos;
ipsas vero de curru dejiciam, et currus confringam:
neque in decem vertentes annos
405 vulnera persanabunt, quæ corripiendo-inflixerit _iis_ fulmen:
ut sciat Minerva, quando cum-suo patre pugnaverit.
Junoni autem non tantopere succenseo, neque irascor;
semper enim mihi solita-est infringere quicquid cogitarim.
Sic dixit: festinavit autem Iris cursu-procellas-æquans,
nuntiatura;
410 ivitque ex Idæis montibus ad magnum Olympum.
Primis autem in-portis multas-convalles-habentis Olympi
occurrens detinuit _eas,_ Jovisque ipsis dixit sermonem:
Quo tenditis? cur vobis in præcordiis furit animus?
non sinit Saturnius auxilium-ferre Argivis.
415 Sic enim minatus-est Saturni filius, si quidem perficiet:
claudos-redditurum se vobis sub curribus veloces equos,
_vos_ ipsas vero de curru dejecturum, et currus confracturum:
neque in decem vertentes annos
vulnera persanabitis, quæ corripiendo-inflixerit _vobis_ fulmen:
420 ut scias, Minerva, quando cum-tuo patre pugnaveris.
Junoni autem non tantopere succenset, neque irascitur:
semper enim ei solita-est infringere quicquid cogitarit.
Sed tu teterrima, canis inverecunda, si revera
audebis, Jovem contra ingentem hastam attollere.
425 Hæc quidem sic locuta abiit, pedibus velox Iris;
ac Minervam Juno _his_ verbis allocuta-est:
Dii boni, ægidem-tenentis Jovis filia, non-amplius ego
nobis permitto, Jovem contra, mortalium causa pugnare:
quorum alius quidem intereat, alius autem vivat,
430 cuicunque contigerit: ille vero quæ sua-sunt cogitans in animo,
Trojanisque et Danais adjudicet, ut æquum _est._
Sic igitur fata retro vertit solidis-ungulis equos.
His vero Horæ solverunt pulcris-jubis equos:
et eos quidem alligarunt ad divina præsepia:
435 currus autem inclinarunt ad parietes splendidos.
Ipsæ autem (_Juno et Minerva_) aureis in sellis-recubitoriis
consederunt,
mixtim cum-aliis diis, suo mœstæ corde.
Jupiter autem pater ab-Ida pulcris-rotis currum et equos
ad-Olympum egit, deorumque pervenit ad-sedes.
440 Huic autem et equos solvit inclytus quassator-terræ (_Neptunus_);
currus vero in suggestibus posuit, linteum super-_eos_ pandens.
Ipse autem aureum in thronum late-sonans Jupiter
consedit: eique sub pedibus magnus concutiebatur Olympus.
At solæ a Jove seorsum Minervaque et Juno
445 sedebant, nec quicquam ipsum alloquebantur, nec interrogabant:
sed ille cognovit sua in mente, dixitque:
Cur ita mœstæ-estis, Minervaque et Juno?
non diu quidem laborastis pugna in gloriosa
ut-perderetis Trojanos, in-quos odium vehemens cepistis.
450 Omnino, quæ _sunt_ meæ vires et manus invictæ,
non me verterint quotquot dii sunt in Olympo.
Vobis autem prius tremor cepit splendidos artus,
quam pugnamque videretis, pugnæque graviora facinora.
Sic enim edico, quod et perfectum fuisset;
455 non in vestris curribus, percussæ fulmine,
retro in Olympum venissetis, ubi immortalium sedes est.
Sic dixit: illæ vero compressis-labris-gemebant, Minervaque et
Juno:
propinquæ quidem _sibi_ sedebant, malaque Trojanis meditabantur.
Ac Minerva tacita erat, nec quicquam dixit,
460 irata Jovi patri, ira autem ipsam atrox tenebat:
Junoni vero non continuit pectus iram, sed _eum_ allocuta-est:
Terribilis Saturnie, quale hoc verbum dixisti!
Bene et nos scimus, quod tibi potentia _est_ non imbecilla:
attamen Danaos lugemus bellicosos,
465 qui jam malum fatum explentes perierint.
[At certe bello quidem abstinebimus, si tu jubes:
consilium vero Argivis suggeremus, quod proderit,
ut ne omnes pereant, irato te.]
Hanc autem respondens allocutus-est nubes-cogens Jupiter:
470 _crastino_ mane etiam magis præpotentem Saturnium
videbis, si volueris, magnis-oculis veneranda Juno,
perdentem Argivorum multum exercitum bellicosorum.
Non enim prius a-bello cessabit fortis Hector,
quam excitatus-fuerit ad naves velox-pedibus Pelides.
475 [die illo, quando hi quidem ad puppes pugnaturi-sunt
angustia in gravissima, de Patroclo occiso.]
Sic enim fatale est: tui vero ego non habeo-rationem
iratæ, nec si ultimos fines adieris
terræ et maris, ubi Iapetusque Saturnusque
480 sedentes, nec radiis supra-gradientis Solis
gaudent, nec ventis: profundus autem Tartarus circum _eos:_
ne-_tunc_-quidem, si illuc perveneris errabunda, (non) tui ego
iratæ ratinem-habeo; quoniam non te impudentius aliud.
Sic dixit: ei autem nihil respondit candidis-ulnis Juno.
485 Occidit vero in Oceanum splendidum lumen solis,
trahens noctem nigram super almam terram.
Trojanis quidem invitis occidit lux: sed Achivis
grata, exoptatissima, supervenit nox tenebrosa.
Trojanorum autem concionem habuit splendidus Hector,
490 seorsum a-navibus _eos_ ducens fluvium ad vorticosum,
in puro, ubi a-cadaveribus _vacuus_ perlucebat locus.
Ex equis vero quum-descendissent in terram, sermonem audiebant,
quem Hector dicebat Jovi carus: in manu autem
hastam tenebat undecim-cubitorum; prænitebat vero hastæ
495 cuspis ærea, _eam_que aureus ambibat annulus:
hac ille nixus verba ad-Trojanos fecit:
Audite me, Trojani et Dardani et socii:
modo credidi, navibusque perditis et omnibus Achivis,
retro _me_ rediturum ad Ilium ventosam:
500 sed prius caligo supervenit, quæ nunc servavit maxime
Argivos et naves in litore maris.
Verum nunc quidem obsequamur nocti nigræ,
cœnasque instruamus: atque pulcris-jubis equos
solvite de curribus, ipsisque apponite pabulum:
505 ex urbe autem ducite boves et pingues oves
propere, vinumque suave advehite,
panemque e domibus; insuperque ligna multa colligite,
ut per-totam-noctem usque-ad auroram mane-genitam
accendamus ignes multos, splendorque ad cœlum perveniat:
510 ne-forte etiam per ncotem capite-comantes Achivi
fugere aggrediantur super lata dorsa maris.
Ne saltem sine-labore naves ascendant quieti:
sed ut aliquis (_quisque_) eorum telum (_vulnus_) etiam domi
curet,
percussus vel sagitta, vel hasta acuta,
515 navem propere-inscendens; ut quis horreat etiam alius
Trojanis equûm-domitoribus inferre lamentabile bellum.
Præcones autem per urbem Jovi cari jubento,
pueros pubescentes, canosque-temporibus senes
congregari circa urbem a-diis-ædificatis in turribus;
520 teneræ autem feminæ in _suis_ ædibus quæque
ignem magnum accendant; custodiaque aliqua firma sit,
ne insidiæ ingrediantur urbem, copiis absentibus.
Sic esto, Trojani magnanimi, ut dico:
sermoque, qui quidem nunc utilissimus, dictus esto;
525 alium mane Trojanos inter equûm-domitores dicam.
Vota-facio sperans Jovique ceterisque diis,
expulsurum _me_ hinc canes funestis-fatis-adductos.
[quos Fata adduxerunt nigris in navibus.]
Verum enim-vero per noctem custodiamus nos ipsos:
530 mane autem sub-auroram cum armis, armati,
naves ad cavas excitemus acrem martem.
Videbo, si me Tydides fortis Diomedes
a navibus ad murum repellat, an ego illum
ære quum-occidero, spolia cruenta auferam.
535 Cras suam virtutem perspectam-dabit, si meam hastam
sustinuerit irruentem: sed in primis, puto,
jacebit vulneratus, multique circa ipsum socii,
sole orto in crastinum. Utinam enim ego ita
sim immortalis et expers-senectutis _per_ dies omnes,
540 honorerque, sicut honoratur Minerva et Apollo,
ut jam dies hæc malum feret Argivis.
Sic Hector concionatus-est: Trojani autem acclamarunt.
Hique equos quidem solvebant sub jugo sudantes,
ligabantque loris apud currus suos unusquisque;
545 ex urbe autem adducebant boves et pingues oves
propere: vinumque suave advehebant,
panemque ex domibus, et insuper ligna multa colligebant.
Fecerunt autem immortalibus perfectas hecatombas.
Nidorem vero e campo venti ferebant ad-cœlum usque
550 dulcem: sed eum neutiquam dii beati acceperunt,
nec voluerunt: valde enim ipsis odio-fuit Ilium sacrum,
et Priamus et populus hastæ-fraxineæ-periti Priami.
Ipsi vero, altum cogitantes, in belli semita
sedebant per-totam-noctem; ignesque eis ardebant multi.
555 Sicut autem quando in cœlo stellæ lucidam circa lunam
apparent perdecoræ, quando utique est sine-vento æther,
[elucentque omnes speculæ, et cacumina summa,
et saltus, cœlitus autem aperitur immensus æther;]
omniaque[TR2] conspiciuntur astra; gaudet autem animo pastor:
560 tot in-medio navium et Xanthi fluentorum,
Trojanis accendentibus, ignes apparebant Ilium ante.
Mille in campo ignes ardebant: ad singulos autem
sedebant quinquaginta _viri,_ ad-splendorem ignis ardentis.
Equi vero hordeum album comedentes et arincam,
565 stantes apud currus, pulcro-sedentem-in-solio Auroram
exspectabant.
[TR1] "Nisi" -> "nisi"
[TR2] "Omniaque" -> "omniaque"
Iliadis IX.—Legatio ad Achillem. Preces.