1 Trojanorum inde destituta-est et Achivorum acies gravis:
sæpe autem huc et illuc ruerat pugna per-campum,
_viris_ in-se-invicem dirigentibus æratas hastas,
inter Simœentis et Xanthi fluenta.
5 Ajax autem primus Telamonius, murus Achivorum,
Trojanorum rupit phalangem, lucemque sociis attulit,
virum percutiens, qui fortissimus inter Thraces erat,
filium Eüssori, Acamantem strenuumque magnumque.
Hunc percussit primus in-galeæ cono setis-equinis-densæ,
10 inque fronte fixit _hastam;_ penetravitque intra os
cuspis ærea: ei vero tenebræ oculos cooperuerunt.
Axylum porro interfecit pugna strenuus Diomedes,
Teuthraniden, qui habitabat bene-structa in Arisba,
dives victus (_opum_), dilectusque erat hominibus:
15 omnes enim excipiebat-benigne, ad viam _sitas_ ædes habitans.
Sed ab-eo nullus horum tunc arcuit[TR1] tristem interitum,
ante subveniens: sed ambos anima privavit _Diomedes,_
ipsum et famulum Calesium, qui tunc equorum
erat auriga: hique ambo terram subierunt.
20 Dresum autem Euryalus et Opheltium interfecit;
ivitque in Æsepum et Pedasum, quos quondam nympha
Naias Abarbarea peperit eximio Bucolioni;
Bucolion autem erat filius nobilis Laomedontis,
maximus natu, clandestinum vero ipsum peperit mater:
25 pastor autem, ad oves _cum ea_ coiit amore et cubili:
hæc vero gravida-facta gemellos peperit filios:
et horum quidem solvit robur et splendida membra
Mecistiades _Euryalus,_ et ab humeris arma detraxit.
Astyalum inde occidit bellicosus Polypœtes;
30 Pyditen vero Ulysses Percosium interfecit
hasta ærea; Teucerque Aretaonem divinum.
Antilochus autem Ablerum interemit hasta splendenti
Nestorides; Elatum vero rex virorum Agamemno:
incolebat autem, Satnioentis pulcre-fluentis ad ripas,
35 Pedasum altam. Phylacum autem occidit Leitus heros
fugientem; Eurypylus vero Melanthium interfecit.
Adrastum vero deinde pugna strenuus Menelaus
vivum cepit: equi enim ei pavore-attoniti _fugientes_ per-campum,
ramo impediti myricino, curvo curru
40 fracto ad primum temonem (_ubi e curru exit_), ipsi quidem
iverunt
ad urbem, quo ceteri pavore-attoniti fugiebant;
ipse autem _Adrastus_ de curru juxta rotam devolutus-est
pronus in pulvere os: prope autem ipsum stetit
Atrides Menelaus, tenens longæ-umbræ hastam.
45 Adrastus vero deinde complexus, supplex-orabat, genua:
Vivum-cape, Atrei-fili, tuque dignum accipe liberationis-
pretium.
Multæ autem in divitis patris _domo_ res-pretiosæ repositæ-sunt,
æsque, aurumque, elaboratumque ferrum:
e-quibus tibi largietur pater infinitum redemtionis-pretium
50 si me vivum _esse_ audiverit ad naves Achivorum.
Sic dixit: huic autem animum in pectoribus concitabat.
Ac sane ipsum statim erat veloces ad naves Achivorum
daturus suo famulo deducendum: verum Agamemno
obvius venit currens, et minaciter-clamans verba dixit:
55 O mollis, o Menelae, cur-nam vero tu curam-agis ita
hominum _servandorum?_ profecto tibi præclare res-gesta-est domi
per Trojanos: quorum nemo effugiat grave exitium,
manusque nostras: ne-_is_-quidem quem in-sinu mater
infantem gestet, ne hic-quidem effugiat: sed simul omnes
60 ex-Ilio funditus-pereant, inhumati et prorsus-sine-vestigio.
Sic locutus mutavit fratris mentem heros,
decentia admonens. Ille vero a se depulit manu
heroem Adrastum; eumque rex Agamemno
vulneravit ad ile: hic autem resupinatus-est. Atridesque
65 pede pectoribus imposito extraxit fraxineam hastam.
Nestor autem Argivos hortabatur, altum clamans:[TR2]
O amici, heroes Danai, famuli Martis,
ne-quis nunc exuviis instans a-tergo
maneat, ut plurima ferens ad naves redeat;
70 sed viros interficiamus; postea vero et has otiosi
a-corporibus per campum auferetis mortuis.
Sic fatus, concitavit ardorem et animum cujusque.
Tunc autem Trojani Marti-caris ab Achivis _acti_
Ilium se-recepissent, ignavia _sua_ domiti,
75 nisi inde Æneæque et Hectori dixisset astans
Priamides Helenus, augurum longe præstantissimus:
Æneaque et Hector; quoniam labor vobis maxime
Trojanorum et Lyciorum incumbit, quia præstantissimi
omnem ad impetum estis pugnandique consulendique,
80 state hic, et populum continete ante portas,
quoquo-versum discurrentes, priusquam rursus in manus uxorum
fugientes incidant, hostibusque gaudium fiant.
Ac postquam phalanges cohortati-fueritis omnes,
nos quidem cum-Danais pugnabimus, hic manentes,
85 etsi valde afflicti; necessitas enim urget:
Hector, at tu in-urbem proficiscere, dicitoque deinde
matri tuæ et meæ: hæc vero congregans honoratas-matronas
in-templum Minervæ cæsiis-oculis, in arce summa,
aperiens clave valvas sacræ ædis,
90 peplum, qui sibi videatur pulcerrimus et maximus
esse in ædibus, et ei longe carissimus ipsi,
ponat Minervæ ad genua pulcras-comas-habentis:
et ei voveat _se_ duodecim boves in templo
anniculas, jugum-non-passas, sacrificaturam, si miserata-fuerit
95 urbemque et Trojanorum uxores et infantes liberos:
si Tydei filium averterit ab-Ilio sacra,
ferocem bellatorem, violentum auctorem fugæ _hostium;_
quem sane ego fortissimum Achivorum dico esse:
nec Achillem unquam sic timuimus, ducem virorum,
100 quem ajunt e dea _natum_ esse; sed hic (_Diomedes_) nimis
furit, nec quisquam ei potest viribus par-esse.
Sic dixit: Hector vero nequaquam fratri inobsequens-erat.
Statim de curru cum armis desiliit in-terram;
vibransque acutas hastas, per exercitum ibat quoquoversum,
105 concitans ad-pugnandum, suscitavitque pugnam gravem.
Illi autem conversi-sunt _a fuga,_ et adversi stetere Achivis:
Argivi vero recesserunt, desieruntque a-cæde:
existimabantque, aliquem immortalium de cœlo stellato
Trojanis auxiliaturum descendisse: ita conversi-sunt.
110 Hector autem Trojanos exhortabatur, altum inclamans:
Trojani animosi, et e-longinquo-vocati socii,
viri estote, amici, revocate autem strenuam fortitudinem,
_tantisper_ dum ego ivero ad Ilium, et senibus
dixero consiliariis et nostris uxoribus,
115 deos ut-precentur, voveantque hecatombas.
Sic igitur locutus, abiit galeam-motans Hector:
et ei malleolos _pedum_ circumpulsabat et cervicem corium atrum,
ora, quæ extrema ambiebat scutum umbonem-habens.
Glaucus autem, Hippolochi gnatus, et Tydei filius
120 in medium ambarum-partium congrediebantur promti pugnare.
Ac quum jam prope essent, se-invicem invadentes,
illum prior allocutus-est pugna strenuus Diomedes:
Quis vero tu es, præstantissime, mortalium hominum?
non enim unquam vidi _te_ pugna in viros-clarante
125 antehac: atqui nunc longe antecessisti omnes
tua confidentia, quandoquidem meam longam hastam mansisti:
infelicium vero filii meo robori occurrunt.
Sin autem aliquis immortalium de cœlo venisti,
non equidem cum-diis cœlestibus pugnavero.
130 Non enim ne Dryantis-quidem filius, fortis Lycurgus,
diu vixit, qui quidem cum-diis cœlestibus contendebat:
qui olim furentis Bacchi nutrices
persequebatur per sacrum Nyseium; illæ vero simul omnes
thyrsos humi projecerunt, ab homicida Lycurgo
135 percussæ stimulo-boario; Bacchus autem fugatus
subiit maris undam, Thetisque excepit sinu
perterritum: vehemens enim _eum_ tenebat tremor viri
comminatione.
Huic quidem postea irati-sunt dii facile viventes,
et ipsum cæcum reddidit Saturni filius; neque amplius diu
140 vixit, quoniam immortalibus exosus-erat omnibus diis.
Neque ego cum-beatis diis velim pugnare.
Si vero quis es mortalium, qui telluris fructu vescuntur,
propius accede, ut ocyus mortis ad-metas pervenias.
Hunc vicissim Hippolochi allocutus-est splendidus filius:[TR3]
145 Tydide magnanime, cur genus _meum_ percontaris?
qualis foliorum generatio, talis _est_ et hominum.
Folia alia quidem ventus humi fundit, alia vero silva
germinans producit, veris autem _tum_ (_i.e. quando_) succedit
tempus:
sic hominum generatio et nascitur, et desinit.
150 Si vero vis et hæc scire; ut bene cognoscas
nostram stirpem, multi autem ipsam homines norunt:
est urbs Ephyra, in-recessu Argi equos-pascentis,
ibi autem Sisyphus erat, qui maxime-astutus erat hominum,
Sisyphus Æolides: is autem Glaucum genuit filium;
155 ac Glaucus genuit eximium Bellerophontem;
huic autem dii pulcritudinemque et virtutem amabilem
præbuerunt. Sed ei Prœtus mala molitus-est animo,
qui e civitate _eum_ expulit, quoniam supremus erat
Argivorum: Jupiter enim ei _illos_ sub sceptro subdiderat.
160 In-hoc autem uxor Prœti insanierat, divina Antea,
ut-clandestino amore misceretur: sed huic neutiquam
persuasit bona mente-prædito, prudenti Bellerophonti.
Illa vero mentita, Prœtum regem sic allocuta-est:
Morere, o Prœte, vel interfice Bellerophontem,
165 qui mecum voluit amore misceri, nolente.
Sic dixit: at regem ira cepit, quod-talia audierat:
interficere quidem devitavit, religioni enim duxit hoc animo;
misit autem ipsum in-Lyciam, deditque _ei_ notas perniciosas,
scribens in tabella complicata exitialia multa;
170 ostendereque _hæc eum_ jussit suo socero, quo periret.
Atque ille abiit in-Lyciam deorum sub fausto ductu:
sed ubi jam in-Lyciam pervenerat Xanthumque fluentem,
benevole ipsum honoravit rex Lyciæ latæ.
Per-novem-dies _eum_ hospitaliter-excepit, et novem boves
mactavit:
175 sed ut jam decima apparuit roseis-digitis Aurora,
tunc ipsum interrogavit, et petiit notam videre,
qualem sibi genero a Prœto ferret.
Ac postquam notam exitialem acceperat generi,
primum quidem _eum_ Chimæram insuperabilem jussit
180 interficere; hæc autem erat divinum genus, non hominum;
ante leo, pone autem draco, media vero capra;
terribilem exhalans ignis vim ardentis:
et hanc quidem interfecit, deorum signis fretus.
Secundo autem cum-Solymis pugnavit inclytis:
185 acerrimam vero hanc pugnam dicebat _se_ iniisse virorum.
Tertio autem interfecit Amazones viragines.
Huic vero redeunti callidam fraudem aliam struxit _rex:_
quum-delegisset e Lycia lata viros fortissimos,
collocavit insidias: ii vero nequaquam rursus domum redierunt;
190 omnes enim interfecit eximius Bellerophontes.
Sed ut jam cognovit _rex, hunc_ dei sobolem præclaram esse,
illic ipsum detinebat, dabatque _ei_ filiam suam;
dedit etiam ei honoris regii dimidium totius:
atque ei Lycii portionem-agri demensi-sunt, præstantem ceteris,
195 pulcram hortensi-cultura et arvis, ut coleret.
Illa vero peperit tres liberos bellicoso Bellerophonti,
Isandrumque et Hippolochum et Laodamiam.
Cum-Laodamia quidem concubuit providus Jupiter,
hæcque peperit similem-deo Sarpedonem ære-galeatum.
200 Sed quando etiam ille (_Bellerophontes_) exosus-erat omnibus
diis,
jam is per campum Aleium solus errabat,
suum animum excedens, vestigia hominum vitans:
Isandrum vero ejus filium Mars insatiabilis bello
pugnantem cum-Solymis interfecit inclytis;
205 hanc autem irata aureas-habenas-tractans Diana occidit,
Hippolochus vero me genuit et ex hoc dico _me_ natum-esse;
misit autem me ad Trojam, et mihi valde multum injunxit,
ut-semper fortissime-rem-gererem, et superior essem aliis,
nec genus patrum dedecorarem, qui multo fortissimi
210 inque Ephyra exstiterunt et in Lycia lata.
Hoc tibi ex-genereque et sanguine _me_ profiteor esse.
Sic dixit; lætatus-est autem pugna strenuus Diomedes;
hastam quidem defixit in terra alma,
atque ipse blandis _verbis_ allocutus-est pastorem virorum:
215 Profecto mihi hospes paternus es vetus:
Œneus enim olim divinus eximium Bellerophontem
hospitio excepit in ædibus, viginti dies retinens;
hi autem et sibi-mutuo dedere munera-hospitalia pulcra:
Œneus quidem balteum dedit puniceo-colore fulgentem,
220 Bellerophontes autem aureum poculum duplex:
et id ego reliqui, _huc_ proficiscens, in ædibus meis.
Tydeum vero non memini, quoniam me adhuc parvulum
reliquit, quando ad Thebas perierunt copiæ Achivorum.
Quare nunc tibi quidem ego hospes carus Argo in-medio
225 sum, tu autem in Lycia, si-quando horum ad-gentem venero.
Hastas vero alter-alterius vitemus etiam in turba.
Multi quidem enim mihi sunt Trojani inclytique socii,
_quorum_ occidam quemcunque deus obtulerit et pedibus assecutus-
fuero;
multique vicissim tibi Achivi, _quorum_ interficias quemcunque
possis;
230 arma vero inter-nos permutemus, ut et hi
norint, quod hospites paternos profitemur _nos_ esse.
Sic igitur locuti, de curribus desilientes,
manus mutuo prehenderunt et fidem-dederunt.
Tum vero Glauco Saturnius mentem ademit Jupiter,
235 qui cum Tydide Diomede arma permutavit,
aurea æneis, centum-boves-valentia novem-boves-valentibus.
Hector autem ut ad-Scæasque portas et fagum pervenit,
circa ipsum Trojanorum uxores currebant et filiæ,
percontantes de-filiisque fratribusque amicisque
240 et maritis; ille vero deinceps diis supplicare jussit
omnes ordine: multis autem mala immissa-erant.
Sed quando jam ad-Priami domum præpulcram pervenerat,
fabrefactis porticibus instructam: (atque in ea
quinquaginta inerant thalami e-polito lapide,
245 prope se-invicem ædificati: ibi vero filii
cubabant Priami propter legitimas uxores;
filiarum autem e-regione oppositi intra atrium
duodecim erant sub-eodem-tecto thalami e-polito lapide,
prope se-invicem ædificati: ibi vero generi
250 cubabant Priami propter pudicas uxores;)
ibi ei alma obvia venit mater,
ad-Laodicen vadens, filiarum forma præstantissimam;
inque ejus hæsit manu, verbumque dixit et locuta est:
Fili, cur relinquens bellum asperum venisti?
255 certe valde jam premunt abominandi filii Achivorum,
pugnantes circa urbem; te autem huc animus impulit
profectum, ex summa arce Jovi ut-manus attolleres.
Sed mane, donec tibi mellea-dulcitate vinum attulero,
ut libes Jovi patri et ceteris immortalibus
260 primum; deinde et ipse reficiaris, si biberis;
viro autem defatigato robur valde vinum auget,
sicut tu defatigatus-es, pugnans-pro tuis civibus.
Huic autem respondit deinde magnus galeam-motans Hector:
ne mihi vinum tolle dulce-animo, veneranda mater,
265 ne me enerves, roboris autem viriumque obliviscar:
manibus vero illotis Jovi libare nigrum vinum
vereor: nec ullo-modo licet atras-nubes-cogenti Saturnio
sanguine et tabo inquinatum vota-facere.
Sed tu quidem ad templum Minervæ prædatricis
270 vade cum suffimentis, congregans honoratas-matronas;
peplum autem, qui tibi pulcerrimus et maximus
est in domo, et tibi longe carissimus ipsi,
hunc pone Minervæ in genibus pulcras-comas-habentis,
et ei vove _te_ duodecim boves in templo,
275 anniculas, jugum-non-passas, sacrificaturam, si miserata-fuerit
urbemque et Trojanorum uxores et infantes liberos;
si Tydei filium averterit ab-Ilio sacra,
ferocem bellatorem, fortem auctorem fugæ _hostium._
Sed tu quidem ad templum Minervæ prædatricis
280 vade; ego vero Paridem adibo, ut _eum_ vocem,
si velit dicentem audire: utinam ei ilico
terra dehiscat! magnum enim ipsum Olympius nutrivit detrimentum
Trojanisque et Priamo magnanimo ejusque filiis.
Si illum viderem descendentem in Orcum,
285 existimarem animum _meum_ ingratæ ærumnæ esse-oblitum.
Sic dixit; hæc autem profecta ad ædes, ancillas
vocavit: illæque congregarunt per urbem matronas-honoratas.
Ipsa vero in conclave descendit odoribus-fragrans,
ubi erant ei pepla varia, opera mulierum
290 Sidoniarum, quas ipse Alexander divina-forma-præditus
abduxerat a-Sidone, navigando-permensus latum pontum,
ea via, qua Helenem abduxerat nobili-patre-ortam.
Horum unum promens Hecuba, tulit donum Minervæ,
qui pulcerrimus erat ornatu-vario, et maximus,
295 stellæque instar resplendebat; jacebat autem ultimus omnium.
Profecta-est autem ire, multæque propere-sequebantur matronæ.
Illæ vero ut ad-templum venerunt Minervæ, in arce summa,
eis fores aperuit Theano pulcris-genis,
Cisseis, uxor Antenoris equûm-domitoris;
300 eam enim Trojani fecerant Minervæ sacerdotem.
Illæ autem cum-ululatu omnes Minervæ manus sustulere;
hæc vero peplum prehendens, Theano pulcris-genis,
posuit Minervæ in genibus pulcas-comas-habentis;
vovensque imploravit Jovis filiam magni:
305 Veneranda Minerva, custos-urbis, excellentissima dearum,
frange jam hastam Diomedis, atque etiam ipsum
pronum da cadere Scæas ante portas,
ut tibi statim nunc duodecim boves in templo,
anniculas, jugum-nondum-passas, sacrificemus, si miserata-fueris
310 urbemque et Trojanorum uxores et infantes liberos.
Sic dixit vovens; abnuit autem Pallas Minerva.
Ita illæ quidem vota-faciebant Jovis filiæ magni:
Hector vero ad ædes Alexandri ivit
pulcras, quas ipse ædificarat cum viris, qui tunc optimi
315 erant in Troja glebosa architecti viri,
qui ei fecerunt thalamum et tectum et atrium,
prope _ædes_ Priamique et Hectoris, in arce summa.
Illuc Hector intravit Jovi carus; inque manu
hastam tenebat undecim-cubitorum; præmicabat vero hastæ
320 cuspis ærea, circumque aureus ambibat annulus.
Illum autem invenit in thalamo perpulcra arma parantem,
clypeum et loricam et curvos arcus tractantem;
Argiva autem Helena inter famulas mulieres
sedebat, et ancillis insignia opera imperabat.
325 Eum vero Hector objurgavit conspicatus probrosis verbis:
Mirifice, non _sane_ decenter iram hanc concepisti animo.
Viri quidem pereunt, circa urbem altumque murum
pugnantes, tui autem gratia pugnaque bellumque
urbem hanc circum-arsit: tu vero objurgares etiam alium,
330 si quem usquam detrectantem videres horrendam pugnam.
Verum surge, ne brevi urbs igne hostili deflagret.
Hunc autem vicissim allocutus-est Alexander divinæ-formæ:
Hector, quoniam me secundum quod-fas-est increpasti, nec ultra
fas,
propterea tibi dicam; tu vero attende, et me audi:
335 non ego tam præ-ira in-Trojanos, nec præ-indignatione,
sedebam in thalamo; sed volebam dolori indulgere.
Nunc vero me uxor suadens mollibus verbis
impulit ad bellum; videturque mihi sic et ipsi
melius fore: victoria mutat (_alternis-vicibus sequitur_) viros.
340 Verum age, nunc exspecta, Martia arma _jam_ induero:
vel præi, ego autem sequar; assecuturumque _me_ te puto.
Sic dixit; ei autem non respondit galeam-motans Hector.
Hunc vero Helena verbis allocuta-est blandis:
Levir mei, canis (_impudentissimæ_) malorum-auctoris, horrendæ;
345 utinam me die illo, quo me primum peperit mater,
abiisset auferens mala venti procella
in montem, vel in undam multo-strepitu-resonantis maris:
ubi me fluctus obrutam-perdidissset, antequam hæc facinora
fierent.
Sed quoniam hæc ita dii mala statuerunt,
350 viri inde debebam fortioris esse uxor,
qui sentiret indignationemque et probra multa hominum.
Huic autem nec nunc mens _est_ constans, neque in-futurum
erit: idcirco ipsum _sua stultitia_ fruiturum credo.
Verum age nunc intra, et sed hac in sella,
355 levir, quoniam tibi maxime labor mentem invasit,
mei causa impudentissimæ et Alexandri causa noxæ:
quibus Jupiter imposuit malam sortem, ut etiam in-posterum
hominibus simus cantu-celebrati futuris.
Huic autem respondit deinde magnus galeam-motans Hector:
360 ne me sedere-facias, Helena, benigna licet; nec mihi persuadebis:
jam enim mihi animus incitatus-est, ut succurram
Trojanis, qui valde mei desiderium absentis habent.
Verum tu concita hunc, festinatoque et ipse,
ut me intra urbem assequatur _adhuc_ versantem.
365 Etenim ego domum ibo, ut videam
domesticos uxoremque dilectam et infantem filium.
Neque enim scio, si amplius ipsis redux veniam rursus,
an _si_ jam me sub manibus dii domituri-sint Achivorum.
Sic igitur fatus abiit galeam-motans Hector:
370 statimque postea pervenit ad-ædes _suas_ bene-habitatas,
nec invenit Andromachen candidis-ulnis in ædibus;
sed illa cum filio et ancilla pulcro-peplo-induta
in-turri stabat flensque ejulansque.
Hector vero, ut non intus eximiam invenit uxorem,
375 stetit ad limen procedens, et inter ancillas dixit:
Eia, agite mihi, ancillæ, vera dicite:
quo ivit Andromache candidis-ulnis ex ædibus?
an aliquo ad glorum, an _ad_ fratriarum pulcris-peplis-indutarum
_ædes,_
an ad Minervæ _templum_ exiit, ubi quidem aliæ
380 Trojanæ pulcricomam tremendam deam placant?
Hunc autem vicissim sedula œconoma verbis allocuta-est:
Hector, quandoquidem valde _me_ jubes vera loqui:
nec aliquo ad glorum, nec _ad_ fratriarum pulcris-peplis-
indutarum _ædes,_
nec ad Minervæ _templum_ exiit, ubi quidem aliæ
385 Trojanæ pulcricomam tremendam deam placant;
sed ad turrim ivit magnam Ilii, quoniam audivit
premi Trojani, potentemque impetum esse Achivorum.
Ipsa jam ad murum festinans pervenit,
furenti similis; fert autem unà puerum nutrix.
390 Dixit mulier œconoma; concitusque-exiit domo Hector
eadem via retro bene-structos per vicos.
Quum ad-portas venisset, pertransiens magnam urbem,
Scæas (hac enim erat-ei egrediendum in-campum),
tunc uxor, quæ-magnam-attulerat-dotem, obvia venit currens,
395 Andromache, filia magnanimi Eetionis:
Eetion, qui habitabat sub Placo silvosa,
Thebe _in_ Hypoplacia, Cilicibus viris imperans;
hujus vero filia nupserat Hectori ære-armato.
Quæ ipsi jam occurrit, unàque famula ibat cum-ipsa,
400 filium in sinu gestans tenellum, sic infantem,
Hectoriden amatum, similem stellæ pulcræ;
quem quidem Hector vocabat Scamandrium, at ceteri
Astyanactem: solus enim tutabatur Ilium Hector.
Et ille quidem subrisit, intuens filium tacite;
405 Andromache vero ipsi prope astabat lacrimas-fundens,
inque ejus hæsit manu, verbaque fecit et elocuta-est:
Mirifice, perdet te tua virtus; nec misereris
filiique infantis, et mei calamitosæ, quæ mox vidua
tui ero: mox enim te interficient Achivi,
410 omnes _simul_ irruentes: mihi autem satius esset,
a-te destitutæ, terram subire: non enim amplius aliud
erit solatium, postquam tu mortem obieris,
sed mœrores. Nec mihi est pater et veneranda mater.
Etenim patrem meum interfecit divinus Achilles,
415 et urbem devastavit Cilicum bene-habitatam,
Theben portis-altis; interemitque Eetionem;
nec eum spoliavit; religioni enim duxit hoc animo:
sed eum combussit cum armis affabre-factis,
et tumulum super-_eum_-aggessit; circùm autem ulmos plantarunt
420 nymphæ Oreades, filiæ Jovis ægidem-tenentis.
Qui porro mihi septem fratres erant in ædibus,
hi quidem omnes uno migrarunt die in Orcum:
omnes enim interfecit pedibus-celer divinus Achilles,
boves inter pedes-trahentes et candidas oves.
425 Matrem autem, quæ regnabat sub Placo silvosa,
hanc postquam huc duxerat una cum ceteris opibus,
retro ille eam dimisit-liberatam, accepto infinito pretio:
patris autem in ædibus _eam_ percussit Diana sagittis-gaudens.
Hector, at tu mihi es pater et veneranda mater,
430 et frater, tu vero mihi florens _juventa_ maritus.
Sed age nunc miserere, et hic mane in turri,
ne puerum pupillum facias, viduamque uxorem:
exercitum autem siste apud caprificum, ubi potissimum
ascensu-facilis est urbs, et impeti-potest murus.
435 Ter enim hac venientes periculum-fecerunt fortissimi,
cum-copiis Ajaces duo, et percelebris Idomeneus,
et Atridæ, et Tydei fortis filius;
sive quis ipsis dixit vaticiniorum bene sciens,
sive etiam ipsorum animus _eos_ impulit et jussit.
440 Hanc autem vicissim allocutus-est magnus galeam-motans Hector:
certe et mihi hæc omnia curæ-sunt, uxor: sed perquam graviter
verecundor Trojanos et Trojanas longa-pepla-trahentes,
si, ignavi instar, eminus _stans_ devitem prælium:
nec me animus _ita_ jubet, quoniam didici esse fortis
445 semper, et primos inter Trojanos pugnare,
tuens patrisque magnam gloriam, et meam ipsius.
Bene enim ego hoc scio in mente et in animo:
erit dies, quando olim peribit Ilium sacrum
et Priamus, et populus hastæ-fraxineæ-periti Priami.
450 Sed non mihi Trojanorum tantum curæ-est dolor in-posterum,
neque ipsius Hecubæ, nec Priami regis,
nec fratrum, qui multique et fortes
in pulvere ceciderint sub viris infestis,
quantum tui, quando aliquis Achivorum ære-loricatorum
455 lacrimabundam abduxerit, liberam diem eripiens,
atque in Argo vivens ab aliena _imperatam_ telam texas,
atque aquam feras _ex fonte_ Messeide, aut Hyperea,
valde invita: dura autem incumbet necessitas;
et aliquando quis dixerit, conspicatus lacrimas fundentem:
460 Hectoris hæc _est_ uxor, qui præstantissimus-erat pugnando
Trojanorum equûm-domitorum, quando circa-Ilium pugnabant.
Sic aliquando quis dicet; tibi autem novus erit dolor
ex-desiderio talis mariti ad-depellendam servilem diem.
Sed me mortuum aggesta terra obtegat,
465 antequam tuumque clamorem tuamque abreptionem audierim!
Sic fatus, suum filium porrectis-manibus-petiit clarus Hector;
retro autem puer ad sinum bene-cinctæ nutricis
inclinatus-est clamans, patris cari aspectum exhorrescens,
timens æsque et cristam setis-equinis-horridam,
470 terribiliter a summa galea nutantem intuitus:
risit vero paterque carus, et veneranda mater.
Statim a capite galeam abstulit splendidus Hector,
et hanc quidem deposuit in terra collucentem:
atque ipse suum carum filium ut osculatus-fuerat, agitaratque
manibus,
475 dixit precans Jovemque ceterosque deos:
Jupiter, ceterique dii, date et hunc fieri
filium meum, ut et ego _sum,_ illustrem inter-Trojanos,
ita viribusque fortem, et Ilio potenter imperantem:
et olim quid _de eo_ dicat: "Patre vero hic multo _est_ fortior!"
480 ex pugna redeunte; referat autem spolia cruenta,
interfecto hoste viro, gaudeatque animo mater.
Sic fatus, uxoris dilectæ in manibus posuit
puerum suum; hæc vero ipsum fragranti excepit sinu,
lacrimabundum ridens: vir autem misertus-est intuitus,
485 manuque ipsam demulsit, verbaque dixit et elocuta-est:
Mira, ne mihi præter-modum tristeris animo!
non enim quis me præter fatum vir Orco demittet:
fatum vero, neminem arbitror, qui-effugerit, esse hominum,
neque ignavum, nec-vero fortem, quum primum natus-fuerit.
490 Sed in domum vadens tua ipsius opera cura,
telamque, columque; er ancillas jube
munus obire: bellum autem viris curæ-erit,
omnibus, mihi-vero præcipue, qui in-Ilio nati-sunt.
Sic igitur fatus, galeam sumsit splendidus Hector,
495 setis-equinis-comantem; uxor autem cara domum abiit
sæpe-respectans, uberem lacrimam defundens.
Statim autem deinde venit ad-ædes bene-habitatas
Hectoris virorum-occisoris, invenitque intus multas
ancillas; his vero fletum omnibus injecit.
500 Hæ quidem adhuc vivum flebant Hectorem sua in domo:
non enim amplius putabant reducem ex pugna
venturum, elapsum robur ac manus Achivorum.
Neque Paris moram-faciebat in altis ædibus:
sed is, postquam induit inclyta arma, varia ære,
505 properabat inde per urbem, pedibus velocibus fretus.
Ut vero quum aliquis stabulans equus, hordeo-pastus ad præsepe,
vinculo rupto currit per-campum _terram_ pulsans,
consuetus lavari _de_ pulcre-fluenti fluvio,
superbiens: alte vero caput fert, et jubæ circum
510 humeros motantur; ipse autem pulcritudine fretus, _quum sit,_
facile ipsum genua ferunt ad loca-consueta et pascua equorum:
sic filius Priami Paris a Pergami arce,
armis collucens, tanquam sol, incedebat
exsultans, veloces autem _eum_ pedes ferebant; statimque post
515 Hectorem divinum invenit fratrem, quando jam erat
digressurus e loco, ubi cum-sua colloquebatur uxore.
Hunc prior allocutus-est Alexander divinæ-formæ:
Bone-frater, profecto valde jam te etiam properantem detineo,
remorans, nec veni tempore, ut jussisti.
520 Hunc autem respondens allocutus-est galeam-motans Hector:
mirifice, non ullus tibi vir qui æquus-justusque sit,
opus vituperarit bellicum, quandoquidem fortis es:
sed sponte remittisque _animum_ et non vis _pugnare:_ at meum cor
tristatur in animo, quando super te probra audio
525 a Trojanis, qui habent multum laborem tui gratia.
Sed eamus: hæc autem postea componemus, si quando Jupiter
dederit, cœlestibus diis sempiternis
craterem statuere liberum (_liberationis_) in ædibus,
Troja quando-expulerimus bene-ocreatos Achivos.
[TR1] "tun rcuit" -> "tunc arcuit" (lacuna in text).
[TR2] "clamans;" -> "clamans:"
[TR3] "filius" -> "filius:"
Iliadis VII.—Hectoris et Ajacis pugna singularis.
Cæsorum sepultura.