PRÆFATIO.

Inceptum nostrum, quo primi in Gallia Græcos scriptores in unius

corporis æquabilitatem redigere aggressi sumus, commendatione et notis

præfationum artibus egere non videtur; sed paucis dicendum est, unde ea

quam elegimus edendi ratio pendeat. Dudum ægre tuleramus quod tot

scriptorum editiones veteribus inquinatæ vitiis vulgo circumferrentur

atque adeo sæpius repeterentur, dum exstarent eorumdem scriptorum

emendatæ et a summis criticis antiquo nitori restitutæ: annon oportuit

illorum ingeniorum, quæ optimi quique nostratium laudibus et imitatione

celebrarunt, opera popularibus nostris exhiberi pura, emendata, quantum

fieri potest libera a depravatione barbariæ quam transierant? Hoc

igitur primum et præcipue curamus, ut non solum ex optimis quæ exstant

editionibus scriptorum quisque exprimatur, sed harum etiam multas

criticis celeberrimis tradidimus denuo examinandas et emendandas;

præterea, ubicumque res videtur postulare, Regiæ Bibliothecæ

manuscriptos imus consultum. Altera cura est, ut ad intelligentiam

quoque scriptorum in Collectione nostra præstemus quod prosit

unicuique: quum enim adnotatio vel præstantissima ex arbitrio denique

pendeat commentatoris, cui plana nonnunquam videbuntur quæ aliis

obscura, _interpretationes latinas_ e regione græcorum ponere

decrevimus, utpote quæ prorsus omnia reddant, non locos selectos

illustrent. Has vero, antequam tradantur typothesis, doctissimi viri

severo examini subjectas accurate corrigunt; nonnullorum scriptorum

plane novæ parantur. Denique multum augeri putavimus editionum

nostrarum utilitatem, si boni _rerum nominumque_ _indices_ adderentur;

nam vel ii qui scriptorem aliquem sæpe legerunt, nonnunquam haud satis

meminere quo in libro ejus quove versu vel capite narretur res qua opus

habent. Ceterum e cura unicuique scriptori impensa referetur in

præfationibus.

Homeri, ut nunc res sunt, _Wolfiana_ dari debebat recensio, quam ex

Gulielmi Dindorfii editione accurate expressimus. Interpretationes

latinæ, bono ut nobis videtur consilio, in hoc antiquissimo poeta

verbum verbo reddunt, nisi quod sæpe comtas posteriorum more periodos

ingerunt, oppositionibus distinentes, causalibus particulis vincientes,

quæ apud illum ingenue et libere procedunt. Præterea ipsis inhærent

veteris textus græci vitia, et alia quædam ex vertentium incuria nata,

plurima denique in iis vocabulis commissa, quæ recentiorum demum

criticorum et interpretum sollertia explicuit. In postremis ita versati

sumus, ut, quæ dubitatione carere et firmis niti testimoniis

viderentur, ea haud cunctanter repræsentaremus; at ubi dubitationis

aliquid superesset, sequeremur potius antiquorum interpretationem eam

quæ sententiæ aptissima esset. Hoc autem præsertim enisi sumus ut quam

proxime posset latina langua Græcorum vestigia legeremus, quo patris

poetarum membra et motus omnes, quantum per latinam vestem licebat,

conspiciendi præberentur; sed in tali incepto non potuit impediri, quin

nonnulla quæ rarissime sibi indulserunt Latini, hæc translatio offerat

frequentissime; nonnulla etiam quæ argenteam ætatem egrediuntur, recipi

necesse erat: a barbaris tamen verbis et locutionibus sedulo cavimus.

Ita, veteribus licet superstructa, hæc interpretatio pro nova esse

possit.

[...]

Reliquum est, ut Tu, benevole Lector, operam huic volumini impensam

æquo animo boni consulas. Vale nobisque fave.

Parisiis, idibus Octobribus MDCCCXXXVII.

Table of Contents.

I. The Contention of Achilles and Agamemnon.

II. The Trial of the Army, and Catalogue of the Forces.

III. The Duel of Menelaus and Paris.

IV. The Breach of the Truce, and the First Battle.

V. The Acts of Diomed.

VI. The Episodes of Glaucus and Diomed, and of Hector and Andromache.

VII. The Single Combat of Hector and Ajax.

VIII. The Second Battle, and the Distress of the Greeks.

IX. The Embassy to Achilles.

X. The Night-Adventure of Diomed and Ulysses.

XI. The Third Battle, and the Acts of Agamemnon.

XII. The Battle at the Grecian Wall.

XIII. The Fourth Battle Continued, in which Neptune Assists the Greeks:

The Acts of Idomeneus.

XIV. Juno deceives Jupiter by the Girdle of Venus.

XV. The Fifth Battle at the Ships; and the Acts of Ajax.

XVI. The Sixth Battle, the Acts and Death of Patroclus.

XVII. The Seventh Battle, for the Body of Patroclus.—The Acts of

Menelaus.

XVIII. The Grief of Achilles, and New Armour Made Him by Vulcan.

XIX. The Reconciliation of Achilles and Agamemnon.

XX. The Battle of the Gods, and the Acts of Achilles.

XXI. The Battle in the River Scamander.

XXII. The Death of Hector.

XXIII. Funeral Games in Honour of Patroclus.

XXIV. The Redemption of the Body of Hector.

Iliadis I.—Pestis. Ira.

Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias · 第 7 / 56 题