[234] «_Nos considerantes attentè gratiam et liberalitatem dicti domini
et fratris nostri regis, et amorem specialem quem ad nos in hoc et in
aliis genere precipimus et habemus, insuper quod naturaliter ad ipsum
et ejus regnum, à quibus honores nostros suscepimus, multipliciter
afficimur, impositiones et cetera subsidia quacumque valeant nomine
nuncupari, quæ in regno Franciæ nunc levantur, et quæ ibidem in futurum
per dictum dominum et fratrem nostrum regem, vel successores suos pro
liberatione dicti domini genitoris nostri, pro facto guerrarum et
aliis dicti regni et reipublicæ necessitatibus levabuntur, consentimus
ex nunc pro vobis et vestris heredibus et successoribus, universas
quatenùs nos et successores nostros tangit et tangere poterit, colligi
et levari in toto ducatu prædicto, dùm tamen in his imponendis nos
et successores nostri evocemur, si alios pares Franciæ contigerit
evocari._» (Lettres-patentes de Philippe, duc de Bourgogne, du 2 juin
1364.)