(Francesco Foscari, nota 17).
_MCCCCXLVI, die XXI junii_.
Cum per hoc consilium sub die VII mensis maii nuper elapsi facta
fuerit certa provisio super facto parvulorum falsorum presentandorum
et cetera, prout in ea latius continetur, que utilis fuit acque bona.
Sed cum in civitatibus et terris nostris a parte terre propter magnam
moltitudinem parvulorum, et maxime in civitate nostra Padue, sit
exorta maxima confusio in facto ipsorum parvulorum, adeo quod nedum
utile, sed necessarium sit super ipsis parvulis facere talem
provisionem qnod unusquisque se valeat intelligere;
Vadit pars, quod in nomine Dei de novo fiat et fieri debeat _una nova
stampa et forma ipsorum parvulorum_, sicut collegio melius videbitur.
Sed quod ipsi parvuli de novo stampandi sint illius lige et bonitatis
cuius sunt parvuli stampe presentis, et quod de cetero parvuli huius
presentis stampe non fiant neque stampentur. Sed ut provideatur
inconvenientiis presentibus, ex nunc sit captum, quod omnes et singuli
qui habent parvulos in hac civitate nostra, teneantur et debeant illos
presentare officialibus nostre monete. . .
(Senato, _Terra_, registro 1, carte 195).