(Giovanni Soranzo, nota 14).
_1327, die XV novembris_.
Cum negocium auri sit commissum plene Consilio de XL, et nunc appareat
necessarium aliqua provideri pro bono communis et officii auri, que
satis creduntur posse fieri per Consilium XL; sed ut omnia clare
procedant: Capta fuit pars, quod omnia et singula quod (_sic_, que?)
nunc et alias fient in Consilio de XL super facto auri et officio
ipsius, et de numero officialium, et ordinibus et aliis pertinentibus
dicto officio, sint firma ac si facta forent per Maius Consilium, et
de expendere, et de revocare consilia, et omnibus aliis.
Et insuper, cum compleat nunc officium grossorum tonsorum, et videatur
melius ipsum coniungere officio auri, quod Consilium predictum de XL
habeat etiam libertatem faciendi super inde quod sibi videbitur.
(Maggior Consiglio, registro _Spiritus_, carte 25.)