AD AMICUM ERUDITUM THOMAM SHERIDAN

Deliciæ, Sheridan, Musarum, dulcis amice,

Sic tibi propitius Permessi ad flumen Apollo

Occurrat, seu te mimum convivia rident,

Aequivocosque sales spargis, seu ludere versu

Malles; dic, Sheridan, quisnam fuit ille deorum,

Quae melior natura orto tibi tradidit artem

Rimandi genium puerorum, atque ima cerebri

Scrutandi? Tibi nascenti ad cunabula Pallas

Astitit; et dixit, mentis praesaga futurae,

Heu, puer infelix! nostro sub sidere natus;

Nam tu pectus eris sine corpore, corporis umbra;

Sed levitate umbram superabis, voce cicadam:

Musca femur, palmas tibi mus dedit, ardea crura.

Corpore sed tenui tibi quod natura negavit,

Hoc animi dotes supplebunt; teque docente,

Nec longum tempus, surget tibi docta juventus,

Artibus egregiis animas instructa novellas.

Grex hinc Paeonius venit, ecce, salutifer orbi;

Ast, illi causas orant: his insula visa est

Divinam capiti nodo constringere mitram.

Natalis te horae non fallunt signa, sed usque

Conscius, expedias puero seu laetus Apollo

Nascenti arrisit; sive ilium frigidus horror

Saturni premit, aut septem inflavere triones.

Quin tu altè penitusque latentia semina cernis

Quaeque diu obtundendo olim sub luminis auras

Erumpent, promis; quo ritu saepè puella

Sub cinere hesterno sopitos suscitat ignes.

Te dominum agnoscit quocunque sub aëre natus:

Quos indulgentis nimium custodia matris

Pessundat: nam saepè vides in stipite matrem.

Aureus at ramus, venerandae dona Sibyllae,

Aeneae sedes tantùm patefecit Avernas;

Saepè puer, tua quem tetigit semel aurea virga,

Et coelum, terrasque videt, noctemque profundam.

Ad te, doctissime Delany,

Pulsus à foribus Decani,

Confugiens edo querelam,

Pauper petens clientelam.

Petebam Swift doctum patronum,

Sed ille dedit nullum donum,

Neque cibum neque bonum.

Quaeris quàm malè sit stomacho num?

Iratus valdè valdè latrat,

Crumenicidam fermè patrat:

Quin ergo releves aegrotum,

Dato cibum, dato potum.

Ita in utrumvis oculum,

Dormiam bibens vestrum poculum.

Quaeso, Reverende Vir, digneris hanc epistolam inclusam cum versiculis

perlegere, quam cum fastidio abjecit et respuebat Decanus ille (inquam)

lepidissimus et Musarum et Apollinis comes.

Reverende Vir,

De vestrâ benignitate et clementiâ in frigore et fame exanimatos, nisi

persuasum esset nobis, hanc epistolam reverentiae vestrae non

scripsissem; quam profectò, quoniam eo es ingenio, in optimam accipere

partem nullus dubito. Saevit Boreas, mugiunt procellae, dentibus invitis

maxillae bellum gerunt. Nec minus, intestino depraeliantibus tumultu

visceribus, classicum sonat venter. Ea nostra est conditio, haec nostra

querela. Proh Deûm atque hominum fidem! quare illi, cui ne libella nummi

est, dentes, stomachum, viscera concessit natura? mehercule, nostro

ludibrium debens corpori, frustra laboravit a patre voluntario exilio,

qui macrum ligone macriorem reddit agellum. Huc usque evasi, ad te, quasi

ad asylum, confugiens, quem nisi bene nôssem succurrere potuisse,

mehercule, neque fores vestras pultûssem, neque limina tetigissem. Quàm

longum iter famelicus peregi! nudus, egenus, esuriens, perhorrescens,

despectus, mendicans; sunt lacrymae rerum et mentem carnaria tangunt. In

viâ nullum fuit solatium praeterquam quod Horatium, ubi macros in igne

turdos versat, perlegi. Catii dapes, Maecenatis convivium, ita me picturâ

pascens inani, saepius volvebam. Quid non mortalium pectora cogit Musarum

sacra fames? Haec omnia, quae nostra fuit necessitas, curavi ut scires;

nunc re experiar quid dabis, quid negabis. Vale.

Vivitur parvo malè, sed canebat

Flaccus ut parvo benè: quod negamus:

Pinguis et lautè saturatus ille

Ridet inanes.

Pace sic dicam liceat poetae

Nobilis laeti salibus faceti

Usque jocundi, lepidè jocantis

Non sine curâ.

Quis potest versus (meditans merendam,

Prandium, coenam) numerare? quis non

Quot panes pistor locat in fenestrâ

Dicere mallet?

Ecce jejunus tibi venit unus;

Latrat ingenti stomachus furore;

Quaeso digneris renovare fauces,

Docte Patrone.

Vestiant lanae tenues libellos,

Vestiant panni dominum trementem,

Aedibus vestris trepidante pennâ

Musa propinquat.

Nuda ne fiat, renovare vestes

Urget, et nunquam tibi sic molestam

Esse promittit, nisi sit coacta

Frigore iniquo.

Si modo possem! Vetat heu pudor me

Plura, sed praestat rogitare plura,

An dabis binos digitos crumenae im-

ponere vestrae?

The Poems of Jonathan Swift, D.D., Volume 2 · 第 213 / 310 题