DE TYPOGRAPHIS UNIVERSITATIS.

Cum Sereniss. REX CAROLUS eius nominis Primus, pro eo affectu quo

Literas ac Literatos fovet, Privilegia Universitatis, quoad rem

Typographicam nimis antehac arctata, mirum in modum amplificaverit; ne

Clementiss. Regis indulgentia sordidi ac illiberales Artifices ad

privatum suum quaestum abutantur: Statutum est, quod nullus

Typographus in posterum his Privilegiis aut titulo Typographi

Universitatis nostrae gaudebit, nisi qui in Admissione sua singulis

Statutis et Ordinationibus circa regimen Typographorum, per Domum

Convocationis factis, vel in posterum edendis, se submiserit.

Quoniam vero in re Typographica usu compertum est, Mechanicos hosce

Artifices (lucri sui compendium cum dispendio operis plerumque

sectantes) Calligraphiae seu Operis decori et elegantiae minime

studere, sed opera quaeque rudia ac inemendata in publicam lucem

extrudere; Idcirco praesenti Statuto cautum esto, quod publicae

Universitatis Typographiae, instruendae in Domo aliqua huic usui

specialiter deputata, praeficiatur Architypographus unus, Vir Graecis

Latinisque literis probe instructus, et in studiis Philologicis

versatissimus: Cuius munus erit, Operis Typographicis ibidem praeesse;

materiam sive supellectilem typographicam (Chartam scilicet, Praela,

Typos, et alia huius Opificii instrumenta) ut sint in suo quaeque

genere lectissima providere. In Operibus e publica Universitatis

Typographia prodeuntibus, Typorum modulum, Chartae qualitatem,

Marginum mensuram praescribere; Correctorum errata emendare; et alia

quaecunque, ad Operis ornatum et perfectionem spectantia, sedulo

curare. Cui muneri quo alacrius et liberius vacet, (praeter certam

portionem lucri e libris impressis provenientis, ipsi posthaec, pro

ratione symbolae quam ad publicae Typographiae peculium seu sortem

communem contulerit, assignandam ab iis qui a Domo Convocationis ad

ordinanda Statuta Typographica delegandi erunt,) Officium superioris

Bedelli in Iure Civili, (utpote reliquis minus negotiosum,)

quandocunque primum quoquo modo vacaverit, perpetuo in posterum

annectendum fore praesenti Statuto cautum esto.

APPENDIX E.

WOODCUT ORNAMENTS, TYPE, ETC.

A. _Woodcut and Metal Ornaments._ 1585–1640.

Of these there are two classes, the first large and used for the centre

of titlepages or with conspicuous colophons (these I term _Devices_),

the other smaller ornaments, used for borders, or to mark the beginning

or end of a chapter, or generally for decorative purposes: these I call

_Woodcuts_. The descriptions which follow are not intended to be fuller

than is sufficient to distinguish the more important. The measurements

(as always) are the least possible, and not the full size of the plate

or block.

The Early Oxford Press A Bibliography of Printing and Publishing at Oxford, '1468'-1640; With Notes, Appendixes and Illustrations · 第 211 / 266 题