II.

Quamvis amicitiæ et intelligentiæ, quæ bona voluntate ac sincero

animo fiunt, nullis aliis vinculis egent, cum ex se ipsæ immotæ

integræque perdurent, ne tamen aliquid nasci possit quod eas

turbet aut interrumpat, magnæ prudentiæ est illas quam arctissime

uniri astringique, ita ut nullo unquam casu variare possint. Atque

illæ precipue strictius uniri ac ligari debent, quæ non tantum

ad utriusque partis sed ad universæ etiam Reipublicæ Christianæ

beneficium et commodum faciunt, ut hæc est Sanctissimi D. N.

Leonis Decimi, excelsorum Dominorum Florentinorum, illustris

Domini Laurentii Ducis Urbini et nobilissimæ familiæ de Medicis

ex una, et serenissimi ac potentissimi Francisci Francorum Regis

Christianissimi ex altera partibus: quæ unio, amicitia atque

intelligentia, aliquanto ante, magno utrorumque assensu confirmata

est et conclusa, ea animorum sinceritate quæ maior esse vix

posset. Verum Sanctissimus D. N. ac Rex Christianissimus predicti,

cupientes illam indissolubilem esse unumque ex ipsis corpus fieri,

ut optimi patris atque obedientissimi filii esse debet et ut una

atque eadem sit amborum fortuna; volunt, deliberant concluduntque,

se nullo unquam tempore, nec factis nec cogitatione, ab hac

sancta unione atque amicitia discessuros. Ideoque nedum denuo

approbant, ratificant et confirmant tractatum capitulationemque

alias inter se factam, sed etiam addunt infrascriptas res, ad

maiorem corroborationem ac firmitudinem dictæ amicitiæ et ligæ.

Quam quidem, ut rem Deo acceptissimam Reique publicæ Christianæ ac

sibi ipsis maxime salutarem, Sanctissimus D. N. ac Rex predicti,

se inviolabiliter custoditurus observaturosque, pontificiis ac

regalibus verbis promittunt, seque data acceptaque fide obligant

ac non tantum ipsi sibi invicem sed etiam Redemptori nostro

Iesu Christo, gloriosissimæque semper Virgini matri eius hoc se

prestaturos pollicentur.

Et quoniam strictiores et efficaciores amicitiæ seu colligationes

et intelligentiæ redduntur ac melius et sincerius conservantur

diuturnioresque efficiuntur, cum ipsi confederati et amici fraterne

et caritative omnia suorum pectorum intima et secreta invicem

aperiunt et comunicant; Sanctissimus D. N. ac Rex Christianissimus

id summopere cupientes et volentes, ut unanimiter ab utraque parte

omnia ad Statum spectantia agantur, pacta et capitula sequentia

inierunt, firmaverunt et concluserunt et omnino rata esse volunt.

Videlicet, quod quelibet partium predictarum deinceps debet amanter

et confidenter comunicare cum altera omnia et singula negocia

Statum concernentia, quæ maxime erunt et videbuntur importantiæ.

Et pari modo omnia consilia cogitationesque suas in rebus arduis

inter se propalabunt et manifestabunt; ita tamen quod satis erit,

predictos Sanctissimum D. N. et Regem Christianissimum sibi invicem

supradicta comunicare tamquam principales contrahentes et auctores

huius strictæ colligationis.

Item, quod talis unio, amicitia seu intelligentia inter predictos

Sanctissimum D. N. et Regem Christianissimum erit perpetua

et eiusdem vel similis affectionis, prout esse debet inter

optimum patrem et obedientem et devotum filium; et ab omnibus

inviolabiliter observabitur.

Item, quod quelibet dictarum partium obnoxia erit et tenebitur

cum omnibus viribus suis, auctoritate potestate et consilio, pro

conductione et directione negociorum in beneficium, honorem et

utilitatem ipsarum utrarumque partium vel alterius partis prestare

auxilium, proviso tamen, quod talia negocia non sint aliqua in

parte contra auctoritatem, et in damnum aut preiudicium partis

auxilium prestantis directe vel indirecte verti minime possint.

Item, quoniam vires Sanctissimi D. N. minime pares sunt summæ eius

dignitati atque auctoritati, multæque ac magnæ eius Beatitudini

inferri possent iniuriæ, Christianissimus Rex, cuius est magna

potentia, hoc considerans, ut obedientissimus filius et qui

maxime desiderat Statum Ecclesiæ et auctoritatem Sanctitatis Suæ

et Sanctæ Sedis Apostolicæ non solum tutari et conservare, verum

etiam quantum in ipso est, pro viribus procurare et eniti ut in

dies augeantur; promittit seque obligat non tantum quingentis

gravis et mille levis armaturæ equitibus ac duodecim aureorum

milibus quolibet mense, ut in alio tractatu tenetur, sed totis

etiam viribus, pecunia, regno, dominiisque suis omnibus, ac

personaliter quando opus fuerit et a Sanctissimo D. N. requiretur

terra marique, et tandem omnibus viis, formis et modis defendere

conservare ac manutenere omnem Statum quem Sanctissimus D.

N. in presentia possidet aut in posterum possidebit, honorem,

dignitatem, præminentiam atque auctoritatem Sanctitatis Suæ, Sedis

Apostolicæ ac Sanctæ matris Ecclesiæ, contra quemlibet principem

seu potentatum vel quoslibet principes seu potentatus, qui vel

armis vel quavis alia via directe vel indirecte contra Statum

atque auctoritatem dicti Sanctissimi D. N. aliquid tentarent

aut inferrent vel tentari aut inferri facerent. Atque hoc se

cum effectu absque exceptione aut excusatione aliqua facturum et

observaturum pollicetur. Salvo tamen, si ipse Rex Christianissimus

aliquo maximo et evidenti bello infestaretur et premeretur, ut

ad periculum proprium evitandum necesse esset omnes Maiestatis

eius vires convertere. Et similiter idem Christianissimus Rex

promittit se exhortaturum ac pro viribus impulsurum confederatos

suos et præsertim illustrissimos Dominos Venetos ut secum una

idem faciant ad defensionem, conservationemque Sanctissimi D.

N. ac rerum Sanctitatis Suæ quod illos facturos sibi persuadet

et fere pollicetur. Nec ad hunc effectum Maiestas Sua petet a

Sanctissimo D. N. pecunias, sed omnia suis sumptibus et expensis

faciet, mittendo aut conducendo illum peditum atque equitum numerum

quando et ad quem locum opus fuerit, et sub illis ductoribus seu

capitaneis qui Sanctitati Suæ magis placebunt.

Item, Rex Christianissimus promittit et tenetur conservare et

manutenere inclytam Rempublicam Florentinam dulcissimam patriam

Sanctissimi D. N., illustrem D. Laurentium Ducem Urbini Sanctitatis

Suæ secundum carnem nepotem, in omni eius statu presenti et in

quolibet alio quem fortasse habiturus esset, et Magnificam totam

familiam de Medicis, prout in alio tractatu plenius continetur; et

eisdem auxilium et favorem prestare non minus quam si de negociis,

rebus, honore et auctoritate Sanctissimi D. N. ipsiusque Regis

Cristianissimi rebus et negociis propriis ageretur.

Item, versa vice, Sanctissimus D. N., excelsa Florentinorum

Respublica et illustris D. Laurentius Dux Urbini, qui non minori

affectu Regem Christianissimum quam se ipsos prosequuntur, nec

minus desiderant conservationem atque amplitudinem Status ac

rerum Maiestatis Suæ quam suorum, præter id auxilium quod in alio

tractatu prestare tenentur, promittunt se pro viribus quicquid

etiam amplius poterunt effecturos, ad tuendas et conservandas res

Maiestatis Suæ.

Item, quo ad materias beneficiales Ducatus Mediolanensis, cuius rei

causa, superioribus mensibus, missus est Romam dominus Leo Bellus;

Christianissimus Rex contentus est quod dictæ materiæ remaneant

in illo statu in quo nunc sunt, donec Sanctitas Sua ac Maiestas

eius conveniant se ac videant et simul colloquantur: ita tamen

ut si utraque pars deliberaret aptiorem aliquam et commodiorem

formam invenire, ea res in reverendissimo domino Iulio de Medicis

Vicecancellario et illustrissimo Domino de Boysi magno Franciæ

Magistro reponatur, eorumque ordinationi ac conclusioni Pontifex et

Rex predicti stare et acquiescere tenebuntur.

Item, promittit Rex Christianissimus seque obligat effecturum, ut

in rebus beneficialibus dicti Ducatus Mediolanensis ministri eius

ac reliqui omnes Sedem Apostolicam, in omnibus et quibuscumque

rebus ad eam spectantibus, revereantur magnoque in honore atque

æstimatione habeant. Quæ res tum cuivis Principi Christiane tum

ipsi Christianissimo Regi precipue, qui Ecclesiæ primogenitus et

Sanctissimi D. N. obediens filius est, maxime convenit.

Item, predicti Sanctissimus D. N. et Rex Christianissimus iterum

promittunt, tenentur et se obligant, negocium salis, quod Maiestas

Sua de terris Ecclesiæ pro convenienti precio capi facere tenetur,

in omnibus et per omnia observare et manutenere et observari et

manuteneri facere, iuxta capitula concordata et conclusa in alia

capitulatione, et præsertim in particulari tractatu super hoc

facto; in dictoque negocio et in omnibus ipsum concernentibus,

officiales et ministros hinc inde, bene, legaliter et realiter per

omnia et singula sese habituros.

Item, quod rebelles et fuorusciti seu expulsi, pro causa Status

vel delictis enormibus, de terris partium Sanctissimi D. N.,

non modo a Ducatu Mediolani expellantur, verum etiam captivi seu

presionarii Bononiam vel Florentiam respective, prout ad eorum

Status spectabit, remittantur. Et pari modo fiet in Statu Ecclesiæ

et Dominorum Florentinorum, de rebellibus et criminosis enormium

criminum Ducatus Mediolani; excepta tamen Urbe Romana quæ semper

fuit libera et comunis patria.

Item, Christianissimus Rex promittit se, æstatis tempore, duas

triremes seu galeras instructas atque armatas ex pecuniis Cruciatæ

ac Decimarum sibi hactenus concessarum habiturum; et si opus

erit et a Sanctissimo D. N. requiretur, Maiestas Sua habebit et

dabit plures, pro ut necesse fuerit. Quæ, illis quas Pontifex in

præsentia habet adiunctæ, ab Infidelium excursionibus Tirrhenum et

Ligusticum mare tutari possint.

Nos Franciscus Francorum Rex suprascrista omnia et singula Capitula

et in eis contenta acceptamus, confirmamus et approbamus ac

observari promittimus et iuramus; et in fidem predictorum omnium,

etiam manu nostra propria subscripsimus sigillique nostri fecimus

impressione communiri.

Datum Parisiis, in palatio nostro, vulgariter nuncupato le

Torneles, die vigesima mensis ianuarii MDXIX.

Nous ferons pour noutre Saynt Pere et le saynt Syege plus de fayt

que par parole.

Storia della Repubblica di Firenze v. 3/3 · 第 30 / 80 题