NECNON ET ISTA QUAE SUBDITA SUNT.

15:4 Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui,

et circumdata est gloria sua.

15:5 Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem

et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,

15:6 et super unam quidem innitebatur, quasi prae deliciis et

nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens:

15:7 altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in

humum indumenta sustentans.

15:8 Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus

oculis tristem celabat animum, et nimio timore contractum.

15:9 Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem,

ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis,

auroque fulgens, et pretiosis lapidibus, eratque terribilis aspectu.

15:10 Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris

indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super

ancillulam reclinavit caput.

15:11 Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus

ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis,

donec rediret ad se, his verbis blandiebatur:

15:12 Quid habes Esther? Ego sum frater tuus, noli metuere.

15:13 Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est.

15:14 Accede igitur, et tange sceptrum.

15:15 Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super

collum eius, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris?

15:16 Quae respondit: Vidi te domine quasi Angelum Dei,

et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae.

15:17 Valde enim mirabilis es domine, et facies tua plena est gratiarum.

15:18 Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.

15:19 Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius consolabantur eam.

Latin Vulgate, Esther: Liber Esther(#826) · 第 27 / 32 题