3. AD 3:14 SUPPLEMENTUM, 12:6b-13:7 [B:1a-7].

QUAE SEQUUTUR, IN EO LOCO POSITA ERANT, UBI SCRIPTUM EST IN VOLUMINE,

Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. QUAE IN SOLA VULGATA

EDITIONE REPERIMUS.

12:6b Epistolae autem hoc exemplar fuit.

13:1 Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum

vigintiseptem provinciarum principibus, et ducibus, qui eius

imperio subiecti sunt, salutem.

13:2 Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meae

ditioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine,

sed clementia et lenitate gubernare subiectos, ut absque ullo terrore

vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.

13:3 Quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri,

unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat, et erat post regem

secundus, Aman nomine,

13:4 indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum,

qui novis uteretur legibus, et contra omnium Gentium consuetudinem

faciens, Regum iussa contemneret, et universarum concordiam nationum

sua dissensione violaret.

13:5 Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus

omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque iussionibus contraire,

et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam,

13:6 iussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis praepositus est,

et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit,

cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum

misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis:

13:7 ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes,

reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant.

Latin Vulgate, Esther: Liber Esther(#826) · 第 21 / 32 题