PER-ILLUSTRES ET REVERENDISSIMI DOMINI UTI FRATRES,

Ex literis vestris sub die 17 Novembris anni 1789 scriptis summopere

Vos commoveri intelleximus, quod cum in lucem prodierit quidam

libellus a Pseudo-Episcopo Cloynensi conscriptus, _De praesenti

Statu Ecclesiae_, occasionem inde ceperint obtrectatores nostri,

veteris calumniae adversus Catholicam Religionem acrius refricandae

nullo scilicet, modo posse hanc, salva Regum, ac Rerumpublicarum

incolumitate, consistere. Cum enim, inquiunt, Romanus Pontifex omnium

Catholicorum Pater ac Magister sit, ac tanta praeditus auctoritate,

ut alienorum Regnorum subditos a fide, ac Sacramento Regibus ac

principibus praestito relaxare possit, eumdem facili negotio turbas

ciere, ac publicae regnorum tranquillitati nocere posse propugnant.

Miramur his vos querelis turbari potuisse, cum praesertim

praeclarissimus iste Frater vester, et consors Apostolici muneris

Archiepiscopus Caselliensis, aliique strenui jurium Apostolicae Sedis

Defensores maledica ista convicia egregiis scriptis refutarint plane

ac diluerint. Quid igitur proderit, novam nunc quemadmodum petitis,

edi ab hac Apostolica Sede declarationem, ut sua jura tueatur,

explicet, atque a criminationibus vindicet? Nihil hoc esset aliud,

quam adversus ipsammet Catholicam Fidem novos excitare hostes. Ea

enim est hujus nostri temporis improborum hominum mens, atque animus,

ut dum certare se simulant adversus Apostolicae Sedis jura, contra

ipsam tamen Fidem intentant aciem, eamque unitatem, quam Catholicae

universi Orbis Ecclesiae cum Apostolica Petri Cathedra firmissime

retinent, convellere, ac labefactare conantur.

Itaque ad hujusmodi conatus nolite expavescere; jam enim toties

eorum calumniae repulsae sunt, ut nihil nunc agant, quam vetera ut

nova proponere, instaurare disjecta, detecta retexere. Probe jam

noverat Sanctissimus ille, nec sapientia minus, quam pietatis laude

clarissimus Antistes Franciscus Salesius, nonnisi ad ciendas turbas,

atque ad imbecilles animos commovendos, agitari haec passim, ac in

vulgus jactari. Qua de re luculentissimum ille testimonium edidit

epistola 764, tom. 6, edit. Parisien., an. 1758; quam vobis, non

perlegendam modo, sed ut providam adhibendae moderationis normam,

prae oculis habendam valde consulimus. Eodem exemplo, vos quoque

insidias detegite, et populos vestrae solicitudini commissos docete,

quae recta sunt, ut a laqueis, quos ante pedes struunt, declinare

discant, ne in transversum agantur. Id sane cum vestra pietate dignum,

tum etiam a vestra auctoritate profectum, multo magis Fidelium

vestrae Pastorali curae concreditorum mentibus insidebit atque ab

obtrectatorum calumniis vindicabit. Minime enim vobis pro vestra

doctrina ignotum esse arbitramur, quaenam sint Apostolicae Sedis

jura, quibusque argumentis propugnare possint. In hac causa illud

accuratissime est distinguendum, quae sibi jure optimo vindicet

Apostolica Sedes ab iis, quae ad inferendam calumniam a Novatoribus

hujus saeculi eidem affiguntur. Nunquam Romana Sedes docuit

haeterodoxis fidem non esse servandam, violari quacumque ex causa

posse juramentum, Regibus a Catholica communione disjunctis

praestitum; Pontifici Romano licere temporalia eorum jura, ac dominia

invadere. Horrendum vero, ac detestabile facinus etiam apud nos est,

si quis unquam, atque etiam religionis praetextu in Regum ac Principum

vitam audeat quidpiam, aut moliatur. Non haec consectaria sunt ejus

auctoritatis, qua valeat Romanus Pontifex in extremo religionis

discrimine, jurisjurandi vinculum solvere, quam tamen satis vobis

compertum est nec inter fidei dogmata recenseri, nec pro haereticis

haberi, qui ab ea dissentiunt.

Verum neque etiam in nullo pretio haberi voluit postulationes vestras

Sanctissimus Pontifex Pius VI. ut enim omnis carpendi, ac calumniandi

eradicetur occasio, quam quidam, ut scribitis, sumunt ex iis verbis

formulae juramenti obedientiae Apostolicae Sedi praestandae et ab

Episcopis in eorum consecratione adhibendae, _Haereticos pro posse

persequar et impugnabo_, et quam quasi classicum ad bellum iis

indicendum, et tamquam hostes persequendos, atque impugnandos malevole

interpretantur, non intelligentes, eam persecutionem, atque

impugnationem, quam contra haereticos Episcopi suscipiunt, ad illud

studium, ac conatum referri, quo eos ad saniorem mentem perducere,

ac Ecclesiae Catholicae reconciliare nituntur, Sanctitas Sua benigne

annuit, ut loco precedentis juramenti formulae, altera subrogetur quae

ab Archiepiscopo Mohiloviensi, tota plaudente Petropolitana Aula,

ipsaque Imperatrice adstante palam perlecta est, quamque his litteris

alligatam ad vos transmittimus.

Ceterum Praesules Amplissimi, qui isthic agitis excubias Domini

florentissimasque istas Hiberniae Ecclesias, divina gratia adspirante

ex Apostolice Sedis gratia administrandas suscepistis, huic Petri

Cathedra in qua Dominus posuit verbum veritatis, firmiter adhaerete,

praedicate Evangelium Christi in omni patientia, ac doctrina: in

omnibus praebete vosmetipsos exemplum bonorum operum, in doctrina,

in integritate, in gravitate, verbum sanum, irreprehensibile. Haec

si feceritis, quemadmodum jam fecisse, et deinceps incensius facturos

non dubitamus, non modo vestra virtute, ac constantia male contextas

calumnias propulsabitis, verum etiam qui _ex adverso sunt verebuntur,

nihil habentes malum dicere de vobis_.

Enim vero, quis est, cui non perspicua sint illa, quae Ecclesia

Romana omnium mater et magistra de praestanda a subditis saeculi

potestatibus obedientia, praedicat, docet, ac praecipit?

Ab ipso nascentis Ecclesiae exordio Apostolorum Princeps B. Petrus,

Fideles instruens, ita eos hortabatur--_Subjecti estote omni humanae

creaturae propter Deum: sive Regi, quasi praecellenti, sive Ducibus,

tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum,

quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obtumescere faciatis

imprudentium hominum ignorantiam._ His praeceptis instituta Catholica

Ecclesia, quum Gentiles furentibus odiis adversus Christianos, tamquam

Imperii hostes, debacharentur, praeclarissimi Christiani nominis

defensores respondebant--_Precantes_ (Tertul. _In Apologet._, c. 30)

_sumus omnes semper pro omnibus Imperatoribus, vitam illis prolixam,

imperium securum, Domum tutam, exercitum fortem, senatum fidelem,

populum probum, Orbem quietum_--Id ipsum saepius Romani Pontifices

Petri successores inculcare non destiterunt, praesertim ad

missionarios, ne ulla Catholicae fidei cultoribus, ab hostibus

Christiani nominis crearetur invidia.

Praeclarissima in hanc rem veterum Romanorum Pontificum monumenta

proferre pretermittimus, quae vos ipsi non ignoratis. Verum nuperrimum

sapientissimi Pontificis Benedicti XIV. monitum vobis in memoriam

revocare arbitramur, qui in iis regulis, quas pro Missionibus

Anglicanis observandas proposuit, quaeque vobis etiam communes sunt,

ita inquit--_Sedulo incumbant Vicarii Apostolici, ut missionarii

saeculares probe honesteque in omnibus se gerant, quo aliis bono

exemplo sint, et in primis sacris officiis celebrandis, opportunisque

institutionibus populo tradendis, atque infirmis opera sua

sublevandis praesto sint, ut a publicis otiosorum coetibus, et

cauponis omnimode caveant ... at potissimum ipsimet vicarii, omni

qua possunt ratione, severe tamen illos puniant, qui de publico

regimine cum honore sermonem non haberent_.

Testis autem ipsamet Anglia esse potest, quam alte istius modi

monita in Catholicorum animis radicitus egerint. In nupero enim,

qua tota fere America conflagravit bello, cum florentissimae

Provinciae, in quibus universa fere gens a Catholica Ecclesia

disjuncta immoratur, Magnae Britanniae Regis imperium abjecissent,

sola Canadensis Provincia, quae Catholicis pene innumeris constat,

quamquam callidis artibus tentata, atque etiam aviti Gallorum

dominii haud immemor, in obsequio tamen Anglorum perstitit

fidelissime. Haec vos, egregii Antistites, crebris usurpate

sermonibus, haec Episcopis Suffraganeis vestris saepius in memoriam

revocate. Cum ad populum pro concione verba facitis, iterum, atque

iterum illum admonete, _omnes honorare_, _fraternitatem diligere_,

_Deum timere_, _Regem honorificare_. Quae quidem Christiani hominis

officia cum in omni Regno, atque imperio colenda sunt, tum maxime

in isto vestro Britannico, in quo Regis sapientissimi, aliorumque

praeclarissimorum Regni procerum ea est in Catholicos voluntas, ut

non asperum, ac grave jugum imponant cervicibus vestris, sed leni,

ac blando regimine ipsi etiam Catholici utantur. Hanc agendi

rationem si unanimes retinueritis, si omnia vestra in charitate

fiant, si id unum respexeritis in regenda plebe Domini, salutem

nimirum animarum; verebuntur (iterum confirmamus), adversarii

quidpiam dicere de vobis, ultroque fatebuntur, Catholicam fidem

non modo ad beatam vitam assequendam, sed etiam (Epis. 138) ut

B. Augustinus inquit in epistola ad Marcellinum, ad terrenae hujus

Civitatis firmissimam pacem, atque ad Regnorum columen, ac praesidium

tutissimum a caelo esse delapsam: _qui doctrinam Christi_, verba sunt

S. Doctoris, _adversum dicunt esse Reipublicae dent exercitum talem,

quales doctrina Christi esse milites jussit, dent tales provinciales,

tales maritos, tales conjuges, tales parentes, tales filios, tales

dominos, tales servos, tales reges, tales judices, tales denique

debitorum redditores, et exactores ipsius fisci, quales esse praecipit

doctrina Christiana, et audeant eam dicere adversam esse Reipublicae,

imo vero non dubitent eam confiteri magnam, si ei obtemperetur,

salutem esse Reipublicae_. Hujus porro salutaris doctrinae constantem,

ac firmam integritatem nonnisi in Catholica Societate consistere,

ac vigere, quae videlicet communione cum Romana Sede velut sacro

unitatis vinculo divinitus adstricta per totum Orbem diffunditur,

ac sustentatur, idem S. Doctor, caeterique unanimi consensu Ecclesiae

Patres invictis plane argumentis apertissimè demonstrant. Deus Opt.

Max. Vos incolumes diutissime servet quemadmodum enixe optamus

pro summo nostro erga vos studio ac voluntate. Valete.

Amplit. Vestrarum. Romae 23 Junii 1791.

Uti Frater Studiosissimus.

L. CARD. ANTONELLUS, Praef.

A. Archiep. Adven. Secretarius.

Dominis Archiepiscopis Regnis Hiberniae.

The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, March 1865 · 第 18 / 27 题