XXXII.

(Lib III, Cap. VI.)

_Deliberazioni della Signoria circa la libreria dei Medici_.[585]

1.

_Die_ XXXI _mensis Augusti 1495_.

Item dicti Domini simul adunati etc.

Habita notitia, qualiter in ecclesia sancti Marci de Florentia fuerunt

et sunt nonnulla volumina variorum auctorum, et multa et varia in se

continentia, et multum notanda, utilia profecte atque optime emendata,

quae olim fuerunt Laurentii de Medicis et eius hæredum, sive eorum

alumnorum et pedagogum ac preceptorum; et iudicantes Domini predicti,

summo decori et ornamento esse reipublice florentine, illa habere,

retinere ac custodire penes se et in palatio dicte dominationis,

tanquam memorie digna et notabilia, ac fere singularia; idcirco

servatis etc., et obtempto inter eos partito, secundum ordinamenta

etc., omni meliori modo etc., deliberaverunt:

Quod omnia illa volumina librorum, cuiuscumque generis, qualitatis,

quantitatis vel maneriei sint, et quorumcumque auctorum, que a

venerabili religioso patre priori Sancti Marci de Florentia,[586]

domino Georgio Antonio Vespuccio proposito fiorentino, domino

Marsilio[587] et domino Olivierio canonicis florentinis, domino Joanne

Victorio de Soderinis, magistro Laurentio de Lorenzis et domino Lascari

greco, et aljs eligendis per sindicos dictorum de Medicis; electa,

excerpta et designata erunt pretiosiora et digna memoratu ac custodia

secundum eorum iudicium, deferantur et deferri debeant quanto citius

fieri potest in et ad palacium dominationis. Ibidemque, facto prius de

eis claro et aperto inventario, custodiantur, clausa in uno cassone

sive armario, vel alio loco ydoneo, ad id commodato in dicto palatio

pro custodia et manutentione ipsorum, de quo loco extrahi minime

possint, nisi precedente deliberatione et partito Dominorum pro tempore

in officio existentium, sub pena indignationis dictorum Dominorum etc.

Mandantes, etc.

2.

_Die_ XVIIII _mensis Octobris_ 1495.

Item dicti Domini simul adunati etc.

Attendentes quodam partito et deliberatione, per eos factis, sub die

XXVI mensis septembres proxime preteriti, de quibusdam voluminibus

librorum existentium in ecclesia Sancti Marci de Florentia, que fuerunt

olim Laurentii et Pieri de Medicis, et que fuerunt, ad petitionem et

instantiam dictorum dominorum, de dicto conventu ad latus ad palatium

et domum[588] dicti olim Laurentij et Pieri de Medicis; et alijs

visis et consideratis, in dicta deliberatione et partito contentis; et

considerantes dicti Domini, dicta volumina librorum esse variorum et

diversorum auctorum, et multum pretiosa, et varia in se continentia,

et multum notanda, utilia et fere singularia atque optime emendata, que

olim fuerunt Laurentij de Medicis et eius heredum; et iudicantes dicti

Domini, summo decori et ornamento esse reipublice florentine, illa

conservare et illorum custodiam et curam gerere, tanquam memorie digna

notanda ac fere singularia; idcirco dicti Domini, servatis servandis

etc., et obtempto inter eos partito, secundum ordinamenta etc.; omni

meliori modo etc., deliberaverunt etc.

Quod omnia illa volumina librorum cuiuscumque generis, qualitatis,

quantitatis vel maneriei, et quorumcumque auctorum sint, videlicet que

revera erant dicti olim Laurentij et Pieri de Medicis, que ad presens

sunt in domo dicti Pieri de Medicis; et tam illa que de ecclesia sive

conventu Sancti Marci fuerunt extracta et ad domum dicti Pieri de

Medicis, cuiuscumque generis et maneriei existant; debeant consignari

et deponi in dicto capitulo et conventu venerabilium fratrum Sancti

Marci, tanquam in tutiori loco, et apud religiosos viros honeste et

laudabilis vite et sanctitatis, et de quibus omnibus, una cum alijs

libris qui remanserunt in dicto conventu, qui non fuerint adlati

ad domum dicti Pieri, debeat fieri inventarium, quanto citius fieri

potest, cum ydoneis et fide dignis testibus; cuius quidem inventarij

unam copiam debeat retinere (una cum libris dicti olim Laurentij et

Pieri de Medicis, qui remanserunt in dicto conventu, antequam inde

delati fuerint ad domum dicti Pieri) penes se Vexillifer iustitie,

qui pro tempore fuerit; aliam vero dicti fratres capitulum et

conventus Sancti Marci predicti. Que omnia volumina stare debeant in

dicto conventu, loco depositi, et ad petitionem dictorum Dominorum

et eorum qui pro tempore erunt et tamquam obligata et ypotecata,

pro infrascripta quantitate pecuniarum dictis fratribus capitulo et

conventui; deinde extrahi nullo modo possint, sine partito dominorum et

collegiorum et duarum partium ex eis pro tempore existentium.

Et quoniam dicti fratres, capitulum et conventus, per medium quorumdam

civium, commodaverunt, sive gratuite mutuare fecerunt officialibus

Montis comunis Florentie summam et quantitatem florenorum duorum

milium largorum de grossis, pro necessitatibus ipsius comunis, quam

quantitatem commodare sive mutuare fecerant ipsis officialibus Montis

pro tempore et termino unius anni proxime futuri; idcirco, dicti Domini

deliberaverunt quod, per dictos officiales sive pro tempore existentes,

debeant dictis fratribus, capitulo et conventui, sive illis quibus

dictis fratribus capitulo et conventui visum fuerit, solvi et reddi

dicta quantitas florenorum duorum milium largorum de grossis, dicto

comuni sic mutuata, hac lege et conditione, quod si infra dictum tempus

et terminum dicti anni, non fuerit per eos ad quos pertinebit de dicta

quantitate florenorum duorum milium, dictis fratribus, capitulo et

conventui, vel dictis hominibus et personis quibus visum fuerit dictis

fratribus capitulo et conventui, integraliter solutum et satisfactum de

dicta summa et quantitate quod tunc, et eo casu, et lapsu dicto anno,

et postea quandocumque liceat dictis fratribus, capitulo et conventui,

quandocumque illis visum fuerit, de dictis libris vendere tot et tanta

volumina quod eis satisfiat usque ad integram satisfactionem dictorum

florenorum duorum milium de grossis, vel de eo minus de quo minus

restarent creditores; facta tamen primo dictis Dominis, qui pro tempore

erunt, requisitione et protestatione dicte venditionis per dictos

fratres, capitulum et conventum per XV dies ante dictam venditionem

et, elapso dicto anno quandocunque et facta huiusmodi venditione, dicti

fratres, capitulum et conventus teneantur facere dicto comuni Florentie

finem generalem etc. Mandantes etc.

3.

_Die_ XXIIII _mensis Januarij_ 1496.

Prefati Domini simul adunati etc.

Attendentes qualiter, sub dic xviiii mensis Octobris 1495, vel alio

tempore veriori, per tunc magnificos Dominos populi et comunis

Florentiæ, fuit facta certa deliberatio occaxione librorum, qui

olim fuerunt Laurentii Pieri de Medicis, qui exportati fuerunt, ut

dicitur, de dicta domo olim Laurentii, ad Conventum Sancti Marci de

Florentia; quod dicti libri tandem remicterentur, et exportarentur, et

reducerentur ad eamdem domum, unde fuerunt extracti: et attendentes,

quod postea dicti libri et volumina librorum devenerunt ad manus

fratrum Capituli et Conventus Sancti Marci de Florentia predicti, cum

certis conditionibus pactis et modis, et inter alia quod dicti fratres

et seu alius vel alii, pro eisdem fratribus, mutuarunt officialibus

Montis gratis et amore florenos 2000 largos de grossis, per tempus et

terminum unius anni, tunc proxime futuri, et cum pacto quod, elapso

dicto anno, dicti fratres vel alius et seu alij pro eis, possint eisque

liceat vendere de dictis libris, tot et tantos, quod ipsi possint sibi

ipsis satisfieri et consequi et habere dictos florenos 2000 largos de

grossis: et hoc post xv dies a die notificationis factæ per dictos

fratres, elapso dicto anno, Dominis civitatis Florentiæ pro tempore

in officio existentibus, prout predicts et alia plura, sic vel aliter

plenius et latius dicuntur contineri in dicta deliberatione et partito,

ad quam et contentos habeatur relatio.

Quapropter prefati Domini, obtento inter eos partito, secundum

ordinamenta et omnibus servatis etc.; auditis, tamen, prius duobus

ex fratribus dicti Conventus Sancti Marci exponentibus, ut dixerunt

ipsi Domini, quatenus ipsi fratres vellent rehabere dictos florenos

2000 largos, vel de dictis libris facere ea que continentur in dicta

deliberatione, et arbitrantes; predicta debere fieri per eosdem

Dominos.

Ideo prefati Domini declaraverunt dictos fratres, capitulum et

conventum, paruisse et observasse omnia ea ad que tenebantur, et

obligati erant, vigore dicte deliberationis et partiti; et eosdem

fratres posse facere et disponere, vendere et alienare de dictis

libris, eo modo et forma, et prout et sicut in dicta deliberatione

continetur, et scriptum est et apparet, et per dictos fratres nil aliud

debere observari in predictis, ac si requisitio et alia, de quibus in

deliberatione fit mentio, legittime et debitis temporibus facta esset.

Confidentes de honestate et mira sanctitate dictorum fratrum et eorum

gubernatorum etc. Mandantes etc.

La storia di Girolamo Savonarola e de' suoi tempi, volume 2 (of 2) · 第 87 / 142 题