(Vol. I, pag. 356-7.)
_Un breve di papa Alessandro al Savonarola._
ALEXANDER PP. VI. Fratri HIERONYMO SAVONAROLÆ
Ordinis Prædicatorum.
Dilecte Fili, S. et Apostolicam benedictionem. Inter ceteros Vineæ
Domini Sabaoth operarios te plurimum laborare multorum relatu
percepimus: de quo valde lætamur et laudes omnipotenti Domino
referimus, quod talem gratiam in humanis sensibus præbuerit. Nec
dubitamus te ex divino Spiritu, qui gratias immortales distribuit, et
posse in populo Christiano verbum Dei seminare et fructum centuplum
lucrifacere. Quemadmodum, proximis diebus, per tuas literas hujus
te animi atque propositi esse intelleximus, idest, ea te in tuis
prædicationibus populo indicare quæ servitutis Dei esse cognoscis.
Et quum nuper populo nobis relatum est, te postmodum in publicis
sermonibus dixisse: ea quæ futura nuncias, non a te ipso, aut humana
sapientia, sed divina revelatione dicere; idcirco cupientes, sicut
nostro pastorali officio competit, super his tecum loqui et ex ore tuo
audire, ut quod placitum est Deo melius per te cognoscentes peragamus;
hortamur atque mandamus in virtute sanctæ obedientiæ ut quamprimum ad
nos venias. Videbimus enim te paterno amore et charitate.
Datum Romæ apud S. Petrum sub annulo piscatoris, die 21 iulii 1495,
Pontificatus nostri, anno quarto.