CARDINALI NEAPOLITANO.

Reverendissime Pater etc.

Credimus R. D. V. adhuc memoriæ tenere quam gratum et nobis fuerit,

et universo huic populo, conventus Sancti Marci nostræ urbis, Sancti

Dominici Fesularum, ac Sanctæ Catharinæ Pisarum, omnes prædicatorum

ordinis, a Congregatione Lombardiæ separatos fuisse; quod etiam, opera

R. D. V. et obtinuisse nos, tum cognovimus, et illi retulimus acceptum.

Nunc vero, cum audierimus Lombardiæ Congregationes eos tentare velle

sibi adiungere atque unire, non minus cupimus separatos permanere,

quam tum optaremus seiungere; nec enim minus hoc vobis gratum futurum

est, quam illud tunc fuerit; quippe cum tueri parta non minoris sit

faciendum, quam nova acquirere. Rogamus igitur iterum atque iterum R.

D. V., non solum ut si quid in contrarium ab ea postularetur, id omnino

reiiciat atque refellat; sed quod iam factum est, et tueri velit et

corroborare, quod quidem hoc tempore nihil potest et nobis et universæ

civitati nostræ gratius præstari R. D. V.

La storia di Girolamo Savonarola e de' suoi tempi, volume 2 (of 2) · 第 50 / 142 题