Et si voluntas Dei sit immutabilis, non tollitur tamen propter
hoc contingentia a rebus, et liberum arbitrium. Distingue primo:
de voluntate, auctoritate et quantitate, et voluntate signi et
beneplaciti; vide in primo psalmo; et postea ostende quia voluntate est
immutabilis Deus, et qualiter non tolletur contingentia. Et sic patet
contingentia etc. Ostende postremo: qualiter Judæi erant destruendi,
et qualiter Ecclesia destruetur si non pœnitet, et quod si anima
revocetur, quod et Deus sententiam revocabit.