Gœttlingianus HESIODI textus quinquaginta emendationes in Theogonia,
viginti quinque in Scuto Herculis a nobis receptas egregiæ Hermanni
recensioni debet. Quum de prisca Theogoniæ forma hodiernæque origine
nihil constet,[1] versus longioresve locos transponere, quomodo
Hermannus hic illic faciendum docet, ausi non sumus, sed satis habuimus
uncis includere, quæ, quo loco hodie leguntur, carminis tenorem
interrumpunt, sive dispositionis hodierna antiquioris, sive variarum
recensionum, sive interpolationum vestigia sint. Quod ad Scutum
attinet, lectores ad egregiam Hermanni disputationem de triplici huius
poematis recensione remittamus oportet. Carminis enim intellectui
commodoque legentium male consultum fuisset, si nulla addita
adnotatione textum dispositioni a viro doctissimo propositæ adaptare
voluissemus.[2] De tertii, quod superest, poematis Hesiodei natura
Lehrsius frater dilectus _Quæstionum epicarum_ a. 1837 editarum
dissertatione tertia novam exposuit sententiam, quæ, quamvis minus
probata a nonnullis, maxime tamen idoneum harum rerum iudicem nacta est
defensorem.[3] In nostra editione singulas facile agnosces sententias,
quas Lehrsius non nisi propter verborum quorundam similitudinem
interpositas cum reliquo carmine vix cohærere demonstrat. Quæ idem
interpolata esse iudicat, uncis inclusimus; quæ e variis recensionibus
manasse vult, indicare non licuit. Multas lectiones in recensione
textus Gœttlingiani ab Hermanno commendatas in nostrum Operum et Dierum
textum nova hac ratione dispositum introduci non potuisse apparet.
[...]
In _interpretationibus latinis,_ quas nostris poetis addidimus,
elegantiam frustra quæres, quum græca, quantum fieri potuit, ad verbum
reddere statuerimus, quo consilio in Hesiodo magis etiam stetimus quam
in reliquis auctoribus. Priorum versionum, quæ earum natura erat, modo
plura, modo pauciora, interdum nulla reperies vestigia. Tzetzen etiam
interpretatione donavimus, non quo operæ pretium esse putaremus, hunc
laborem in poetillam impendere, sed ut æquabilitatis legem editioni
nostræ præscriptam observemus.
[...]
Iam lectores harum rerum periti operam nostram benigne iudicent,
reliqui iudicio abstineant velimus, valere iubemus omnes.
Parisiis, Kalendis Decembribus a. MDCCCXXXIX.
[1] Mützellius, quem in his studiis totum esse viri docti non
ignorant, in recensione libelli, in quo Sœtbeerus quidam sua
Gruppiique somnia de primigenia Theogoniæ specie publici juris
fecit (Zimmerm. ephemm. a. 1838, num. 10 sqq.), philologiæ
hodiernæ vires difficultati hujus quæstionis pares esse negat.
[2] Versum 144, qualem in una trium illarum recensionum fuisse
Hermannus vult, textui suo loco subiunximus.
[3] Hermannum, qui in Jahnii annalibus philologiæ hunc librum
atque illam præsertim dissertationem iudicavit. Aliud de eadem
dissertatione iudicium in Zimmermanni ephemm. (a. 1836, pag. 1006
sqq.) sub calce recensionis, quam Iulius Cæsar de illo Sœtbeeri
opusculo scripsit, nos legere meminimus.
-----------------------
Table of Contents.
Theogonia.
Scutum Herculis.
Opera et Dies.
-----------------------