(Ved. vol. II, pag. 31).
Sed quid? Diebus nostris nec in Aegypto nec in Graecia vigent
scholarium exercitia. Floruit in Italia studium, dubiumque est utrum
plus armis debuerit an litteratoriae professioni. Iulii Caesaris
virtus orbem subiugavit; Tulliana eloquentia totum mundum illustravit.
Sed o felicia antiquorum tempora, in quibus et ipsi imperatores
mundum subhastantes, seipsos philosophiae subdiderunt! Senecam et
Lucanum nobilis genuit Corduba, Mantuano vati servivit Neapolis,
quae cum infinitarum sanguisugarum peste lethali vexaretur, liberata
est proiecta a Marone in fundum putei hirudine aurea. Qua evolutis
multorum annorum curriculis a puteo mundato et eruderato extracta,
replevit infinitus hirudinum exercitus civitatem, nec sedata est pestis
antequam sanguisuga aurea iterato in puteum suum mitteretur. Notum
est etiam quia macellum Neapolitanum carnes illaesas a corruptione diu
servare non potuit, unde et carnifices summa vexati sunt inedia. Sed
hanc incommoditatem excepit Virgilii prudentia, carnem nescio qua vi
herbarum conditam in macello recludentis, quae quingentis annis elapsis
recentissima et saporis optimi suavitate commendabilis reperta est.
Quid quod dictus vates hortum suum, acre immobili vicem muri obtinente,
munivit et ambivit? Quid quod pontem aërium construxit, cuius beneficio
loca destinata pro arbitrio voluntatis suae adire consuevit? Romae
item construxit nobile palatium, in quo cuiuslibet regionis imago
lignea campanam manu tenebat. Quotiens vero aliqua regio maiestati
Romani imperii insidias moliri ausa est, incontinenti proditricis icona
campanulam pulsare coepit. Miles vero aeneus, equo insidens aeneo, in
summitate fastigii praedicti palatii hastam vibrans, in illam se vertit
partem quae regionem illam respiciebat. Praeparavit igitur expedite se
felix embola Romana iuventus, a senatoribus et patribus conscriptis
in hostes imperii Romani directa, ut non solum fraudes praeparatas
declinaret, sed etiam in auctores temeritatis animadverteret. Quaesitus
autem vates gloriosus quandiu a diis conservandum esset illud nobile
aedificium, respondere consuevit: «Stabit usque dum pariat virgo.» Hoc
autem audientes, philosopho applaudentes, dicebant: «Igitur in aeternum
stabit.» In nativitate autem Salvatoris, fertur dicta domus inclyta
subitam fecisse ruinam.