CORRADO DI QUERFURT

(Ved. vol. II, pag. 24).

Vidimus etiam operosum opus Virgilii Neapolin, de qua nobis mirabiliter

Parcarum pensa dispensaverunt, ut muros civitatis eiusdem, quos

cantus fundavit et erexit philosophorum, imperialis iussionis mandato

destruere deberemus. Non profuit civibus illis civitatis eiusdem

imago, in ampulla vitrea magica arte ab eodem Virgilio inclusa,

arctissimum habente orificium, in cuius integritate tantam habebant

fiduciam, ut eadem ampulla integra permanente, nullum pati posset

civitas detrimentum. Quam ampullam sicut et civitatem in nostra habemus

potestate, et muros destruximus, ampulla integra permanente. Sed forte

quia ampulla modicum fissa est, civitati nocuit. In eadem civitate

est equus aereus, magicis incantationibus a Virgilio sic compositus,

ut ipso integro permanente nullus equus possit redorsari, cum tamen

de vitio naturali sit illi terrae proprium, ut ante equi illius

compositionem, et post eiusdem equi quantulamcunque corruptionem,

nullus equus sine dorsi fractura possit equitem aliquandiu vehere.

Ibidem est porta firmissima, instar castelli aedificata, valvas

habens aereas, quas nunc satellites tenent imperiales, in qua

constituerat Virgilius muscam aeream, qua integra permanente, nec

una musca civitatem potuit introire. Sunt ibidem in castro vicino

in supercilio civitatis, undique mari incluso, ossa Virgilii, quae

si libertati exponuntur aëris, totius facies aëris obscuratur,

mare funditus evertitur, et tumidis aestuat procellis, insperateque

consurgit strepitus tempestatis; quod nos vidimus et probavimus. Sunt

in vicino loco Baiae quarum meminerunt auctores, apud quas sunt balnea

Virgilii... Caeterum ad mentem reducimus quod apud Neapolin est quaedam

porta, quae Ferrea nuncupatur, in qua Virgilius omnes serpentes illius

regionis inclusit, qui propter aedificia subterranea et cryptas, quae

ibi plurimae sunt, abundant, quam solam inter caeteras portas destruere

timebamus, ne serpentes inclusi de carcere egredientes terram et

indigenas molestarent. Est in eadem civitate macellum, sic a Virgilio

constructum, ut caro animalis occisi in ipso per sex hebdomadas maneat

recens et incorrupta; si exportetur, foetet et apparet putrida. Est

ante civitatem Vesevus mons, ex quo ignis multos involvens cineres

foetidos intra decennium semel solet exhalare. Cui Virgilius opposuerat

hominem aereum, tenentem balistam tensam, et sagittam nervo applicatam.

Quem quidam rusticus admirans, eo quod semper balista tensa nunquam

percuteret, impulit nervum. Sagitta prosiliens percussit os montis, et

continuo flamma prosiliit, nec adhuc certis vicibus cohibetur.

Virgilio nel Medio Evo, vol. II · 第 23 / 64 题