Haririi Bazrensis narrationes, consessuum nomine celebratæ, sex
priores, una cum ejusdem præfatione.
Carolus ex arabico sermone in latinum vertit, subjunctis notis
explicuit, ediditque Rudolphus Samuel Peiper, diaconus ecclesiæ
evangelicæ Cervimontanæ.
Editio altera, emendata et notis aucta. Cervimontii, typis Caroli
Guilelmi Immanuelis Krahnii. MDCCCXXXVI. Venum prostat Lipsiæ apud
Frid. Fleischer.
Viro excellentissimo, magnificentissimo Libero Baroni Stein ab
Altenstein, Serenissimi et Potentissimi Borussorum Regis in rebus
religionis et omnis generis litterarum in Borussiæ regno cultum
spectantibus summo ministro, etc. etc. musarum orientalium glorioso
præsidio, has arabicæ eloquentiæ principis primitias, tanquam debitum
tantis meritis offerimentum, quamvis exiguum, devotissima mente dicat
editor.
Index.
Sex priores quoque *Haririi* consessus latine versos dum denuo
edimus, ut a typographicis, qui irrepserant, erroribus exstent
quantum pote liberi et majore notarum copia illustrati, repetimus,
quae de *A. Schultensii* versione jam ad editionem primam praefati
sumus. *A. Schultensii* versio consessuum latina non solum in
paucorum tantum bibliothecis reperitur, sed etiam haud ubique eum
sensum exprimit, qui nobis, ampliore scholiorum apparatu instructis,
poetae dictis subesse videtur; textum sequitur non satis emendatum;
ob annexum commentarium vasti corporis est opus; non satis congruit
cum illis rationibus, quas nos in reliquis vertendis secuti sumus;
nec amplectitur ab auctore ipso praemissum praefamen, non minus sane,
quam narratione sequentes, elegans et politum, ac pernecessarium ad
*Haririi* consilium et merita recte judicanda. Praeterea ad eos
vertendos et edendos nos adduxit quod, qui singula expresserit
membra, caput non omittere debere, Arabisque nostri amatoribus
jucundum fore existimavimus, opus ejus totum translatum habere,
etiamsi nostro tantum qualicunque labore. Singulorum, quae hic
fasciculus complectit, stromatum, nomina, in libris arabicis numeros,
in hocce ubi incipiant, paginas, nec non argumenta, his paucis
accipe!
[Here, the list and description of the sessions as seen in this
eBook’s index]
Plane eodem, ac primam, etiam hanc secundam editionem habitu externo
prodire curavimus, omninoque neque labori, neque impensis pepercimus,
ut gaudii et utilitatis quidpiam crearemus linguae arabicae amicis.
Quod si nihilominus homines invidi magis, quam docti, nos et laborem
nostrum contumeliose carpturi sint, habeant sibi! Vos, qui hac opera
animo candido utemini, candidum vobis sit tempus; per omnes temporis
mutationes mutationis expertem nobis servate favorem, benedicti
semper, quod nunquam mutatur, numini!