O beatissima

Prae mulieribus,

Virgo castissima,

Deum visceribus

Suscipe filium.

Virtute Spiritus

In sinu Virginis,

Innocens penitus

A labe criminis

Caro compingitur.

Per hanc infantibus

Lactescit teneris

Ille qui mentibus

Panis a superis

In coelis editur.

Quod sine tempore

De Patre nascitur,

Mortali corpore

Verbum induitur,

Ut salvet hominem.

Corpus hoc offeret

In sacrificium;

Servos ut liberet,

Totum in pretium

Effundet sanguinem.

Errabam devius

Exul a patria,

Semitae nescius

Ad vera gaudia

Per quam regrediar.

In mea Dominus

Venit exilia,

Viaeque terminus

Ipse fit, et via;

Tutus hac gradiar.

O Veritas latens

Sub velo corporis,

Sed oculis patens

Mundati pectoris,

Tu nos illumina.

Et tu pro miseris

Supplica numini,

Quae te dum asseris

Ancillam Domini,

Fis mundi domina.

IN FESTO SS. DIONYSII EPISCOPI,

RUSTICI, ET ELEUTHERII

MARTYRUM.

Exultet Ecclesia,

Dum triumphat Gallia

Patre Dionysio.

Exultet uberius

Felici Parisius

Illustris martyrio.

Dies festus agitur

Quo trium recolitur

Martyrum victoria:

Quorum patrocinio

Tota gaudet regio,

Regni stat potentia.

Juxta patrem positi

Bellatores inclyti,

Digni sunt memoria.

Sed illum praecipue

Recolit assidue

Regalis Ecclesia.

Hic a summo praesule

Directus in Galliam,

Non gentis incredulae

Veretur insaniam.

Gallorum apostolus

Venerat Lutetiam,

Quam tenebat subdolus

Hostis velut propriam.

Hic constructo Christi templo,

Verbo docet et exemplo,

Coruscat miraculis.

Turba credit, error cedit,

Fides crescit, et clarescit

Nomen tanti praesulis.

His auditis fit insanus

Imperator inhumanus,

Mittitque Sisinnium,

Qui pastorem animarum,

Fide, vita, signis clarum,

Trahat ad supplicium.

Infliguntur coeni poenae,

Flagra, carcer, et catenae,

Invicta sed constantia

Tormenta vincit omnia:

Recordatus emensorum

Fortis athleta laborum,

Per nova gaudens praelia

Aeterna quaerit praemia.

Immolati vir beatus

Agni carne saginatus,

Et praesenti roboratus

Ad certamen numine;

Quam sermone praedicavit,

Mille signis quam probavit,

Hanc signare festinavit,

Fuso fidem sanguine.

Prodit martyr conflicturus,

Sub securi stat securus,

Ferit lictor,

Sicque victor

Consummatur gladio.

Administri qui sacrorum

Consortes fiunt laborum,

Consecrantur,

Coronantur,

Uno tres martyrio.

Tam praeclara passio

Repleat nos gaudio.

IN FESTO OMNIUM SANCTORUM.

Sponsa Christi quae per orbem

Militas Ecclesia,

Prome cantus, et sacratos

Dic triumphos coelitum.

Haec dies cunctis dicata,

Mixta coeli gaudiis:

Laeta currat, et solemni

Personet melodia.

Laureatum ducit agmen

Juncta Mater Filio,

Sola quae partu pudorem

Virgo nunquam perdidit.

Mox sequuntur angelorum

Administri spiritus,

Siderumque conditori

Mille laudes concinunt.

His Joannes, vate major,

Praeco Christi praevius,

Patriarchae cum prophetis,

Accinunt dulci melo.

Principes sacri senatus,

Orbis almi judices,

Sedibus celsis sublimes

Facta pendunt omnium.

Prodigi vitae cruore

Purpurati martyres,

Auspicati morte vitam,

Pace gaudent perpeti.

Turba sacra confitentum,

Cum Levitis praesules,

Saeculi luxu rejecto,

Perfruuntur gloria.

Pompa nuptialis, Agno

Consecratae virgines,

Liliis rosisque sponsum

Aemulantur prosequi.

Omnibus sors haec beata,

Gloriam Deo dare,

Et potentem confiteri,

Terque sanctum dicere.

Coelites, o vos beati,

Quos Deus felicitat,

Supplicum votis adeste

Et favete singuli.

Hausta fonte liberali

Dona, terris fundite:

Pace nostris in diebus

Obtinete perfrui.

Ut Deo cum sanctitate

Serviamus subditi,

Gloriae post hac futuri

Quam tenetis compotes.

IN MISSA DEFUNCTORUM.

Dies irae, dies illa

Solvet saeclum in favilla,

Teste David cum Sibylla.

Quantus tremor est futurus

Quando judex est venturus,

Cuncta stricte discussurus!

Tuba mirum spargens sonum

Per sepulcra regionum,

Coget omnes ante thronum.

Mors stupebit et natura

Cum resurget creatura

Judicanti responsura.

Liber scriptus proferetur,

In quo totum continetur,

Unde mundus judicetur.

Judex ergo cum sedebit,

Quidquid latet apparebit,

Nil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus?

Quem patronum rogaturus?

Cum vix justus sit securus.

Rex tremendae majestatis,

Qui salvandos salvas gratis,

Salve me, fons pietatis.

Recordare, Jesu pie,

Quod sum causa tuae viae,

Ne me perdas illa die.

Quaerens me, sedisti lassus;

Redemisti crucem passus:

Tantus labor non sit cassus.

Juste judex ultionis,

Donum fac remissionis

Ante diem rationis.

Ingemisco tanquam reus,

Culpa rubet vultus meus;

Supplicanti parce, Deus.

Peccatricem absolvisti,

Et latronem exaudisti;

Mihi quoque spem dedisti.

Preces meae non sunt dignae,

Sed tu bonus fac benigne

Ne perenni cremer igne.

Inter oves locum praesta;

Et ab haedis me sequestra,

Statuens in parte dextra.

Confutatis maledictis,

Flammis acribus addictis,

Voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis,

Cor contritam quasi cinis,

Gere curam mei finis.

Lacrymosa dies illa,

Qua resurget ex favilla

Judicandus homo reus,

Huic ergo parce, Deus.

Pie Jesu Domine,

Dona eis requiem.

IN DOMINICA IN PALMIS[9].

Gloria, laus, et honor tibi sit rex Christe redemptor:

Cui puerile decus prompsit Hosanna pium.

Israel es tu Rex, Davidis et inclyta proles:

Nomine qui Domini rex benedicte venis.

Gloria, &c.

Coetus in excelsis te laudat coelicus omnis,

Et mortalis homo, et cuncta creata simul.

Gloria, &c.

Plebs Hebraea tibi cum palmis obvia venit:

Cum prece, voto, hymnis, adsumus ecce tibi.

Gloria, &c.

Hi tibi passuro solvebant munia laudis:

Nos tibi regnanti pangimus ecce melos.

Gloria, &c.

Hi placuere tibi, placeat devotio nostra:

Rex bone, rex clemens, cui bona cuncta placent.

Gloria, &c.

----------

[9]Hymnus e Missali Romano.

MISSA DE SEPTEM DOLORIBUS B. M. VIRGINIS.

Stabat Mater dolorosa,

Juxta crucem lacrymosa,

Dum pendebat Filius;

Cujus animam gementem,

Contristantem et dolentem,

Pertransivit gladius.

O quam tristis et afflicta

Fuit illa benedicta

Mater Unigeniti,

Quae moerebat et dolebat

Et tremebat, cum videbat

Nati poenas inclyti.

Quis est homo qui non fleret,

Christi matrem si videret

In tanto supplicio:

Quis posset non contristari

Piam matrem contemplari,

Dolentem cum Filio!

Pro peccatis suae gentis,

Vidit Jesum in tormentis,

Et flagellis subditum:

Vidit suum dulcem natum

Morientem, desolatum,

Dum emisit spiritum.

Eia Mater, fons amoris,

Me sentire vim doloris,

Fac ut tecum lugeam

Fac ut ardeat cor meum

In amando Christum Deum,

Ut sibi complaceam.

Sancta Mater, istud agas,

Crucifixi fige plagas

Cordi meo valide:

Tui nati vulnerati,

Jam dignati pro me pati,

Poenas mecum divide.

Fac me vere tecum flere,

Crucifixo condolere,

Donec ego vixero:

Juxta crucem tecum stare,

Te libenter sociare

In planctu desidero.

Virgo virginum praeclara,

Mihi jam non sis amara,

Fac me tecum plangere;

Fac ut portem Christi mortem,

Passionis ejus sortem

Et plagas recolere.

Fac me plagis vulnerari,

Cruce hac inebriari,

Ob amorem Filii.

Inflammatus et accensus

Per te, Virgo, sim defensus

In die judicii.

Fac me cruce custodiri,

Morte Christi praemuniri,

Confoveri gratia.

Quando corpus morietur,

Fac ut animae donetur,

Paradisi gloria.

PROSAE E PROCESSIONALI EBORACENSI.

PROSAE

E PROCESSIONALI EBORACENSI.

IN DIE PASCHAE.

Salve festa dies, toto venerabilis aevo,

Quae Deus infernum vicit et astra tenet.

Salve, &c.

Ecce renascentis testatur gratia mundi

Omnia cum Domino dona redisse suo.

Salve, &c.

Tempora florigero rutilant distincta sereno

Et majore poli lumine porta patet.

Salve, &c.

Altius ignivomum solem coeli orbita ducit,

Qui vagus Oceani exit et intrat aquas.

Salve, &c.

Jamque triumphanti post tristia tartara Christo

Undique fronde nemus, gramina flore favent.

Salve, &c.

Legibus inferni oppressis super astra meantem

Laudent rite Deum lux, polus, astra, fretum.

Salve, &c.

Qui crucifixus erat Deus ecce per omnia regnat,

Dantque Creatori cuncta creata preces.

Salve, &c.

Nobilitas anni, mensium decus, alme dierum,

Horarum splendor, scrupula cuncta patent.

Salve, &c.

Christe salus rerum, bone conditor atque redemptor,

Unica progenies ex Deitate patris.

Salve, &c.

Qui genus humanum cernens mersisse profundo,

Ut hominem eriperes, es quoque factus homo.

Salve, &c.

IN ASCENSIONE DOMINI.

Salve festa dies, toto venerabilis aevo,

Qua Deus ad coelos scandit et astra tenet,

Salve, &c.

Qui paucis postquam surrexerat ipse diebus

Pectora confirmans, discipulos solidas.

Salve, &c.

Atque potestatem laxandi crimina praestans,

Discipulos pariter posse ligare dedit.

Salve, &c.

Ite meum nomen per totum gentibus orbem,

Dicite credentibus notificare Deum.

Salve, &c.

Et qui crediderit, et quem baptismatis unda

Tinxerit in Christi nomine, salvus erit.

Salve, &c.

Quem mittam vobis, vos spiritus ille docebit

In linguis variis omnia posse loqui.

Salve, &c.

Post modicum veniet qui suggerit omnia vobis,

Et visurus eum vado parare locum.

Salve, &c.

Hoc cum dixisset cunctis cernentibus illum

Nubes suscepit [eum] dum super astra meat[10].

Salve, &c.

----------

[10]Delenda esse videtur vox _eum_.

IN DIE PENTECOSTES.

Salve festa dies, toto venerabilis aevo,

Qua Deus de coelo gratia fulsit humo.

Salve, &c.

Spiritus ecce Deus privatoque quo ejus

Ignis adest specie discipulis hodie.

Salve, &c.

Mentibus humanis infudit opes deitatis,

A Patre procedens mystica dona ferens.

Salve, &c.

Non cessat variis Christi magnalia linguis

Plebs benedicta loquens gentibus omnigenis.

Salve, &c.

Laus tibi, vitae pneuma sacrum, fons, lux animarum,

Omnia vivificans semper et irradians.

Salve, &c.

Pax, Deus, omne bonum, dulcis concordia morum,

Reple corda tuo munere mellifluo.

Salve, &c.

Poscimus, omnipotens, mare, terras, sidera replens,

Nos tibi purifica, protege, vivifica.

Salve, &c.[11]

Nostra pie tangat seraphin carbunculus ora,

Ut mens perpetuo flagret amore tuo.

Salve, &c.

----------

[11]

Intima Domine ad praegustatae sophiae

Qua redolet Cherubin praedictus ordo Dei.

IN FESTO CORPORIS CHRISTI.

Salve festa dies, toto venerabilis aevo,

Qua Deus Ecclesiam dicat honore suam.

Salve, &c.

Ecce dies laeta, post tristia tartara spreta,

Gratia succedit, perdita vita redit.

Salve, &c.

Hoc corpus Christi, salvans de funere tristi,

Manna figuravit, litera prisca canit.

Salve, &c.

Hoc verbum Patris coeli formator et orbis

Cum Patre cuncta creat et deitate beat.

Salve, &c.

Angelis est panis summa refecto sacris,

Sed sensu vanis nil valet iste panis.

Salve, &c.

Hoc corpus verum firmans primordia rerum,

Infera confregit atque redempta regit.

Salve, &c.

Laudem complacuit, carnem sine semine sumpsit,

Virginis et matris viscera sacra replet.

Salve, &c.

In coena residens, corpus cum sanguine sumens,

Discipulos pavit, mystica dona dedit.

Salve, &c.

Intactae matris natus, sapientia Patris,

Constat in altari victima vera Dei.

Salve, &c.

In cruce regnavit, moriens mortem superavit,

Et mundi maculas sanguis et unda lavit.

Salve, &c.

Palmas extendit, vitam pro morte rependit,

Post triduum surgens, corpus ad alta vehens.

Salve, &c.

Perpetuam requiem tu fons et origo bonorum,

Hunc servando chorum da sine nocte diem.

Salve, &c.

IN DEDICATIONE ECCLESIAE.

Salve festa dies, toto venerabilis aevo,

Qua sponso sponsa jungitur Ecclesia.

Salve, &c.

Haec est aula Dei, pacis locus et requiei,

Hic et eunt inopes ad Salomonis opes.

Salve, &c.

Filius ille David qui nos sibi consociavit,

Hac in matre domo et Deus est et homo.

Salve, &c.

Copula coelestis vos spiritualiter estis,

Si servando fidem esse velitis idem.

Salve, &c.

Urbs nova Hierusalem descendens spiritualem

Attulit ornatum lucis ab arce datum.

Salve, &c.

Hinc fidei fructum sacro baptismate ductum

Dat Rex justitiae coelitus Ecclesiae.

Salve, &c.

Firma David turris, huc si pede perpete curris,

Invenies in ea pignora siderea.

Salve, &c.

Haec est arca Dei credentibus auxiliatrix,

Quae vehit ad portum quos vehit unda maris.

Salve, &c.

HYMNUS IN VIGILIA PASCHAE,

E Processionali Eboracensi.

Inventor rutili Dux bone luminis,

Qui certis vicibus tempora dividis,

Merso sole chaos ingruit horridum,

Lumen redde tuis Christe fidelibus.

Inventor rutili, &c.

Quamvis innumero sidere regiam

Lunarique polum lampade pinxeris,

Incussu silicis lumina nos tamen

Monstrans saxigeno semine quaerere.

Inventor, &c.

Tu lux vera oculis, lux quoque sensibus,

Intus tu speculum, tu speculum [et] fons

Lumen quod famulus offero suscipe,

Tinctum pacifici chrismatis unguine.

Inventor, &c.

Per Christum genitum summe Pater tuum,

In quo visibilis stat tibi gloria,

Quo noster Dominus qui tuus unicus

Spirat de Patrio corde Paraclitum.

Inventor, &c.

Per quem splendor, honor, laus, sapientia,

Majestas, bonitas, et pietas tua

Regnum continuat numine triplici

Texens perpetue saecula saeculis.

INDEX. Pars I.

Adeste, Coelitum chori 78

Adeste, sanctae conjuges 204

Ad nuptias Agni Pater 203

Adoro te devote, latens Deitas 103

Ad prima verba Virginis 134

Adsis, superne Spiritus 96

Ad templa nos rursus vocat 2

Ardet Deo quae Femina 205

Audi, benigne Conditor 66

Audimur: almo Spiritus 93

Aurora lucis dum novae 79

Christe, decreto Patris institutus 180

Christe, Pastorum caput atque princeps 179

Christe, prolapsi reparator orbis 123

Christe, qui sedes Olympo 155

Christi martyribus debita nos decet 176

Christi perennes nuntii 170

Christus tenebris obsitam 58

Clamantis ecce vox sonans 52

Coelestis Ales nuntiat 114

Coelestis aulae principes 168

Coelestis aula panditur 199

Coelestis, O Jerusalem 160

Coelo datur quiescere 121

Coelo quos eadem gloria consecrat 161

Custodes hominum psallimus Angelos 157

Da, Christe, nos tecum mori 80

Debilis cessent elementa legis 44

Dei canamus gloriam 8

Descende coelo: te Michael vocat 156

Die dierum principe 1

Dignas quis, O Deus, tibi 17

Divine, crescebas, Puer 57

Doxologiae 211-216

Dum, Christe, confixus cruci 74

Dum morte victor obruta 116

Dum spargit aram sanguine 76

Ecce, saltantis pretium puellae 146

Ecce sedes his Tonantis 209

Emergit undis, et Deo 54

Exiit cunis pretiosus infans 124

Ex quo, salus mortalium 172

Fac, Christe, nostri gratia 56

Fando quis audivit, Dei 71

Felices nemorum pangimus incolas 189

Felix dies mortalibus 86

Felix dies, quam proprio 45

Felix morte tua, qui cruciatibus 174

Flagrans amore, perditos 148

Fortes cadendo Martyres 177

Forti tegente brachio 81

Fumant Sabaeis templa vaporibus 110

Grates, peracto jam die 7

Haec illa solemnis dies 113

Hoc, jussa quondam rumpimus 140

Horres superbos, nec tuam 16

Huc vos o miseri: surda relinquite 50

Hymnis dum resonat curia Coelitum 162

Iisdem creati fluctibus 16

Illaesa, te, puerpera 77

Impune Vati non erit: impotens 145

Infans pulsa recens matris ab ubere 164

In noctis umbra desides 29

Instantis adventum Dei 26

Inter sulphurei fulgura turbinis 92

Intrante Christo Bethanicam domum 150

Jactamur heu quot fluctibus 10

Jam desinant suspiria 32

Jam lucis orto sidere 3

Jam nil Hebraeis, Gentium plebs, invide 129

Jam non te lacerant carnificum manus 175

Jam nunc, quae numeras tot tibi vindices 184

Jam sanctius moves opus 19

Jam satis fluxit cruor hostiarum 187

Jam solis excelsum jubar 5

Jesu, dulcedo cordium 142

Jesu, nostra redemptio 85

Jesu, Redemptor omnium 33

Jesu, Redemptor seculi 82

Jesu, Sacerdotum decus 181

Jordanis oras praevia 27

Jubes: et, in praeceps aquis 11

Jussu tyranni pro fide 120

Labente jam solis rota 5

Laetis terra sonet plausibus: huic Dei 152

Lignum crucis mirabile 154

Linquunt tecta Magi principis urbis 49

Lugete, pacis angeli 21, 69

Maria sacro saucia vulnere 137

Miramur, O Deus, tuae 14

Miris probat sese modis 37

Missum Redemptorem polo 31

Molles in agnos ceu lupus 43

Montes, superbum verticem 133

Mortale, coelo tolle, genus, caput 153

Mundi salus qui nasceris 30

Nil laudibus nostris eges 9

Nobis Olympo redditus 88

Non abluunt lymphae Deum 53

Non parta solo sanguine 194

Non vana dilectum gregem 201

Noxium Christus simul introivit 46

Nunc suis tandem novus e latebris 125

O Christe, qui noster poli 89

O fons amoris, Spiritus 4

O fortis, O clemens Deus 18

O jam beata, quae suo 206

O luce quae tua lates 99

O luce qui mortalibus 6

Omnibus manat cruor ecce venis 147

Opprobriis, Jesu, satur 73

O pulchras acies, castraque fortia 190

Opus peregisti tuum 83

O quam juvat fratres, Deus 13

O qui tuo, dux Martyrum 35

O qui perpetuus nos monitor doces 183

Orbe nunc toto celebrentur ambo 128

O Sacerdotum veneranda jura 188

O sancte Sanctorum Deus 165

O splendor aeterni Patris 67

O virgo, pectus cui sacrum 202

O vos cum citharis dulce sonantibus 196

Panditur saxo tumulus remoto 150

Pange, lingua, gloriosi 102

Pastore percusso, minas 106

Patris aeterni Soboles coaeva 207

Petrum, tyranne, quid catenis obruis 139

Plagis Magistri saucia 136

Praedicta Christi mors adest 117

Procul maligni cedite spiritus 135

Prome vocem, mens, canoram 68

Promissa, tellus, concipe gaudia 84

Promittis, et servas datam 15

Pugnate, Christi milites 159

Pulsum supernis sedibus 115

Qua lapsu tacito stella loquacibus 51

Quae gloriosum tanta coelis evocat 108

Quae stella sole pulchrior 48

Quae te pro populi criminibus nova 70

Quam, Christe, signasti viam 178

Quam nos potenter allicis 141

Quam pulchre graditur filia Principis 163

Quantis micas honoribus 186

Quem misit in terras Deus 169

Quem nox, quem tenebrae, densaque nubila 40

Qui Christiano gloriantur nomine 138

Quid moras nectis? Domino jubenti 126

Quid obstinata pectora 36

Quid sacram, Virgo, generosa Martyr 200

Quid tu, relictis urbibus 192

Qui nos creas solus, Pater 61

Qui sacris hodie sistitur aris 111

Quis ille, sylvis e penetralibus 144

Qui te Deus, sub intimo 195

Quod carne Christum, Virgo, paris, vocant 143

Quod lex adumbravit vetus 64

Quo sanctus ardor te rapit 132

Quos in hostes, Saule, tendis 107

Quos junxit unus, vita dum mansit, labor 127

Quo vos Magistri gloria, quo salus 95

Rebus creatis nil egens 60

Redditum luci, Domino vocante 149

Regnator orbis summus et arbiter 158

Regnis paternis debitus 118

Rerum Creator omnium 23

Sacris solemniis juncta sint gaudia 100

Salvete, flores Martyrum 42

Sat, Paule, sat terris datum 131

Sensus quis horror percutit 87

Sinae sub alto vertice 171

Sit qui rite canat te modo virginem 41

Solemne nos jejunii 65

Statuta decreto Dei 28

Stupete, gentes; fit Deus hostia 112

Sublime Numen, ter potens, ter maximum 98

Summi pusillus grex Patris 193

Supreme motor cordium 24

Supreme, quales, Arbiter 167

Supreme Rector coelitum 90

Tandem laborum, gloriosi principes 130

Tandem peractis, O Deus 22

Te laeta, mundi Conditor 59

Templi sacratus pande, Sion, fores 109

Te principem summo, Deus 12

Ter sancte, ter potens Deus 97

Tu quem prae reliquis Christus amaverat 38

Ultricibus nos undique 20

Urbem Romuleam quis furor incitat 119

Urbs beata, vera pacis 208

Ut sol decoro sidere 105

Veni, Creator Spiritus 94

Veni, superne Spiritus 91

Verbum quod ante secula 55

Verbum supernum prodiens 101

Vexilla Regis prodeunt 75

Victis sibi cognomina 47

Virginum robur, Deus, atque custos 198

Vos ante Christi tempora 63

Vos O virginei cum citharis chori 197

Vos succensa Deo splendida lumina 185

INDEX. PARS II.

Adam vetus quod polluit 352

Ad Jesum accurate 363

Ad regias Agni dapes 261

Aestimavit ortolanum 333

Aeterna coeli gloria Ambrosii. 240

Aeterna Christi munera Ambrosii. 291

Aeterne rerum Conditor Ambrosii. 221

Aeternae Rex altissime Gregorii. 266

Aeterni Patris Unice 359

Agnoscat omne saeculum 350

Ales diei nuntius Prudentii. 231

Alma chorus Domini nunc pangat nomina summi 323

Alto ex Olympi vertice 305

Angulare fundamentum 326

Antra deserti teneris sub annis Pauli Diaconi. 283

Annue Christe saeculorum Domine 325

A Patre Unigenitus 312

A solis ortus cardine Sedulii. 249

Audi, benigne Conditor Ambrosii, Prudentii, v. Gregorii. 254

Audit tyrannus anxius Prudentii. 250

Aurora coelum purpurat 264

Aurora jam spargit polum Ambrosii. 243

Aurora lucis rutilat Ambrosii. 320

Ave plena gratia 364

Beata nobis gaudia Hilarii. 271

Chorus novae Hierusalem 319

Christe sanctorum decus angelorum 290

Christe qui lux es et dies 313

Christe Redemptor omnium Ambrosii. 344

Christi miles gloriosus 328

Christo profusum sanguinem 296

Clarum decus jejunii 316

Coeli Deus sanctissime Ambrosii? 235

Coelestis urbs Jerusalem 304

Coelestis formam gloriae 337

Collaudemus Magdalenae 332

Consors Paterni luminis Ambrosii. 231

Corde natus ex parentis 349

Creator alme siderum 245

Crudelis Herodes, Deum 252

Cultor Dei memento 317

Decora lux aeternitatis auream 284

Deus, tuorum militum Ambrosii. 294

Dies irae, dies illa 379

Ecce jam noctis tenuatur umbra Gregorii. 222

Ecce tempus idoneum 315

Egregie doctor Paule, mores instrue Elpidis. 280

En clara vox redarguit 247

En noctis medium, surgite propere 308

Ex more docti mystico Ambrosii. 255

Exultet Ecclesia 375

Felix per omnes festum mundi cardines 356

Festum Matris gloriosae 329

Fortem virili pectore Sylvii. 302

Gloria, laus, et honor tibi sit rex Christe Redemptor 382

Hominis superne Conditor 241

Humani generis 373

Hymnum canamus gloriae 354

Immense coeli Conditor Ambrosii. 230

Inventor rutili Dux bone luminis 393

Iste confessor Domini, colentes 298

Jam Christus astra ascenderat Ambrosii. 269

Jam lucis orto sidere Ambrosii. 223

Jam sol recedit igneus 243

Jam ter quaternis trahitur 353

Jesu corona celsior Ambrosii. 300

Jesu, corona Virginum Ambrosii., vel Gregorii. 301

Jesu, decus angelicum 279

Jesu, dulcis memoria 277

Jesu, nostra redemptio Ambrosii. 322

Jesu, quadragenariae 316

Jesu, Redemptor omnium 248

Jesu, Redemptor omnium 299

Jesu, Rex admirabilis 278

Jesu, salvator saeculi 321

Jesu, salvator saeculi 343

Laetabundus 340

Lauda, mater Ecclesia 358

Lauda Sion Salvatorem 370

Laudes Deo devotas 355

Lucis Creator optime Gregorii. 226

Lustra sex qui jam peregit Ambrosii? sed vid. Hymn. Pange lingua, 260

Lux alma Jesu mentium 288

Lux ecce surgit aurea Prudentii. 237

Magnae Deus potentiae Ambrosii? 238

Maria castis osculis 286

Maria ventre concepit 351

Miris modis repente liber, ferrea 286

Mundi salus affutura 330

Nocte surgentes vigilemus omnes Gregorii. 220

Nox atra rerum contegit Ambrosii. 236

Nox, et tenebrae, et nubila Prudentii. 234

Nunc sancte nobis Spiritus Ambrosii. 224

Nuntius celso veniens olympo 282

O gloriosa virginum 307

O Maria noli flere 335

O nata lux de lumine 339

O nimis felix meritique celsi Pauli Diaconi. 283

O Pater sancte mitis atque pie 324

O sator rerum, reparator aevi 338

O sol salutis, intimis 256

O sola magnarum urbium Prudentii. 253

Pange lingua gloriosi lauream Fortunati. 258

Pange lingua gloriosi corporis S. T. Aquinatis. 273

Paschale mundo gaudium 293

Pater superni luminis Bellarmini. 285

Primo die, quo Trinitas 219

Praesepe poni pertulit 352

Quem terra, pontus, sidera Fortunati. 306

Quicumque Christum quaeritis Prudentii, v. Bernardi. 287

Quodcumque in orbe nexibus revinxeris Elpidis. 280

Rector potens, verax Deus Ambrosii. 225

Rerum Creator optime Ambrosii. 233

Rerum Deus tenax vigor Ambrosii. 225

Rex gloriose martyrum Gregorii. 295

Rex sempiterne coelitum 263

Sacris solemniis juncta sint gaudia S. T. Aquinatis. 274

Salvator mundi, Domine 327

Salve festa dies, toto venerabilis aevo 387, 388, 389, 391, 392

Salvete flores martyrum Prudentii. 251

Salutis humanae Sator 265

Sanctorum meritis inclyta gaudia 297

Solemnis haec festivitas 366

Somno refectis artubus Ambrosii. 227

Splendor Paternae gloriae Ambrosii. 228

Sponsa Christi quae per orbem 377

Stabat Mater dolorosa Jac. De Benedictis. 383

Summae Parens clementiae Ambrosii. 242

Summae parens clementiae 272

Te, Joseph, celebrent agmina coelitum 281

Telluris alme Conditor Ambrosii. 232

Te lucis ante terminum Ambrosii. 227

Te splendor et virtus Patris 289

Tibi Christe, splendor Patris 342

Tristes erant apostoli Ambrosii. 292

Tu Trinitatis Unitas Ambrosii. 239

Tu Trinitatis Unitas 272

Ut queant laxis resonare fibris Pauli Diaconi. 282

Veni, Creator Spiritus 268

Veni Redemptor gentium 311

Veni sancte Spiritus 368

Verbum supernum prodiens 246

Verbum supernum prodiens 276

Vexilla regis prodeunt 257

Victimae Paschali 366

Hymni ecclesiae · 第 10 / 10 段