XXVIII. (371) +Haedum lasaratum+: haedi intestina bene
purgata imples pipere, liquamine, lasare, oleo et intra
haedum mittes et bene consues et cum haedo simul
coquuntur. et cum decoxerit, adicies in mortario rutam,
bacam lauri et levatum haedum atque exsucatum ipso iure 5
perfundis et sic ponis.
1-2 intestinas _et_ purgatas A | 2 piper liquamen lasar oleũ A,
_corr. Brandt._ | 5 lebato ędi adq. exugato A, _cf. Ihm_
XXIX. (255) +Turdos hapantamynos+: teres piper, lasar, bacam
lauri, admisces cumino garum et sic turdum per guttur
imples et filo ligabis. et facies ei impensam, in qua
decoquatur, quae habeat oleum, sales, aquam, anethum et
capita porrorum. 5
1 hapantamynos _Vo_, apantomoenos _hic et_ apontomenos _in indice_
A, intellego ἁπαντάμυνος _qui omnia vitia stomachi abarcet_
(_cf. Marcell. med. 20, 26_) | 2 turdo per guttor A | 3 impesa A |
4 decocantur A
XXX. (256) +Turtures+: aperies, ornabis diligenter, teres piper,
lasar, liquamen modicum, infundis ipsas turtures ut conbibant
sibi, ei sic assas.