PRAEFATIO

De Apiciani libri fatis et codicibus exposuimus Giarratano in libello

‘I codici dei libri de re coquinaria di Celio, Napoli 1912’, Vollmer in

Sitz.-Ber. d. Bayer. Akad. d. Wiss. phil.-hist. Kl. 1920 Abh. 6. pauca

addenda videntur: codicem Caesenatem interim inspexit et contulit

Giarratano, nullius est preti. nec maioris cod. Vat. lat. 6803 papyrius

fol. 71-96, quem in Skutschii et Ihmii usum contulerat Samter. quae ad

usum huius editionis maxime necessaria erunt, luculente digesta habes

in indice codicum post hanc praefationem.

edidimus igitur et ipsos Apicii libros quos putant, qui tamen non pleni

nec integri sunt, sed saeculo fere IVº vel Vº epitomati et vulgari

sermone aliquatenus adulterati, et excerpta Vinidarii Gothi, qui saeculo

fere VIº et ipse opusculum Apicianum tunc adhuc plenum suum in usum

compilavit, magis etiam quam ille prior excerptor licentiis sermonis

vulgaris indulgens. hos squalores et quidquid librarii insequentes

similiter deturpaverunt detersimus quoad licebat: composita et

aestimata sunt vulgaris sermonis vestigia apud Vollmerium l.l.

edidimus, inquimus, hos libros nec tamen ignoramus nos nihil fere agere

potuisse nisi ut recenseremus ea quae tradita sunt abstersis maculis

gravissimis, vere emendaturum non esse nisi qui plenam rerum scientiam

habeat et tam excussis fontibus graecis et latinis quam experimentis

factis cognoverit quid Apicius praecipere potuerit, quid re vera

praeceperit.

plene attulimus varias lectiones codicum EV ita tamen ut discrepantias

pure orthographicas praetermitteremus. restituimus contra Schuchium,

cuius tamen numeros paragraphos in margine addidimus, dispositionem

librorum per capita et capitula ab ipso ut opinamur auctore institutam.

indices adiecimus quales per haec tempora addere licebat, sperantes fore

ut aliquando aliquis plene technica artis coquinariae verba graeca et

latina colligat et explicet.

restat ut lectores moneamus optime de hac editione olim meritos esse

_W. Studemund_ et _M. Ihm_ excutiendo codices E et V; lectiones codicis

V nos exhibemus secundum photographa optima, in codice E reddimus

collationem Studemundii nostrum in usum repetitam expletam correctam

liberalissime a _W.M. Lindsay_ et ab _E.A. Lowe_, qui nuper de hoc

codice E exposuit in Berliner Philol. Wochenschrift 1920 p. 1174.

+Lucae+ et +Monaci+ C. Giarratano. Fr. Vollmer.

Apicii librorum X qui dicuntur De re coquinaria quae extant · 第 9 / 71 题