33. De celeberrimà Matronà Knibbs ex Horatii mente deificanda.

'Divina tomacula porci.'

34. Exemplo viri clarissimi Joannis Gutch probatur mortales errori

obnoxios esse.

35. Petitur ut memoria viri prosapià ingenio et moribus spectatissimi

Gulielmi Stuart oratione annuà celebretur.

'Integer vitæ scelerisque purus.'--_Hor._

'The merry poacher who defies his God.'

_Oxford Spy._

36. Oxonià novo lumine vestità, gaudent Balænæ Atlanticæ, exulant

meretrices, Procuratores otio enecantur.

'[Greek: Hôs ektos ômen têsde tês alampias].'

'Jam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna.'--_Virg._

37. Probatur Bedellum Academicum vero et genuino sensu esse quartum

Prædicabile; quippe qui comes adsit Vice-Cancellario omni soli et

semper. Doctissimus tamen Higgenbrockius Differentiam potius esse

putat, eujus hæc sunt verba:

'Bedellus est de Vice-Cancellarii Essentia,

Nec potest dispensari cum absentia:

Nam sicat forma dat Esse Rei,

Sic Esse dat Bedellus ei.'

Nec errat forsan vir clarissimus, si enim Collegii eujusvis Præfectum

(genus) recte dividat Bedellus adstans (Differentia), fit illico

Species optata.--_Dominus Vice-Can._

38. Tutorum et Examinatorum Oxoniensium petitio Mediolanum transmissa,

ut Auctorum deperditorum restitutor nequissimus Angelus Maius, iste

malè feriatus, oculis et virilibus mulctetur.

39. Statuto quamprimum cautum sit, idque sub poenis gravissimis, ne

quis ad Universitatis privilegia admissus auctoris cujuspiam libros

feliciter deperditos invenire audeat, inventos huc asportet, imprimat,

imprimendos curet, denique impressos legat.

Hæc sunt et horum similia, Academici, quæ favore et Auspiciis vestris

auctor sibi evolvenda destinat. Ei investigandi tædium, vobis

delectatio, adsit, et honos et gloria. In quantam molem assurgat

materies tam varia tam augusta non est in præsenti ut pro certo

affirmetur. Spes est, ut omnia rite collecta, in ordinem breviter et

[Greek: enkuklopaidikôs] redacta, voluminibus, formà quam vocant

'Elephant-Quarto,' non plusquam triginta contineantur.

Omnes igitur qui famam aut Academiæ aut suam salvam velint, moras

excutiant, Bibliopolam nostrum integerrimum præsto adeant, symbolas

conferant, deut nomina, ut hanc saltem a nobis immortalitatem

consequantur, alià fortasse carituri."

Notes and Queries, Number 226, February 25, 1854 A Medium of Inter-communication for Literary Men, Artists, Antiquaries, Genealogists, etc. · 第 60 / 160 题