HACTENVS ut caros, ita iusto funere fletos

functa piis cecinit nenia nostra modis.

nunc, dolor atque cruces nec contrectabile fulmen,

coniugis ereptae mors memoranda mihi.

nobilis a proauis et origine clara senatus,

moribus usque bonis clara Sabina magis,

te iuuenis primis luxi deceptus in annis

perque nouem caelebs te fleo olympiadas.

nec licet obductum senio sopire dolorem:

semper crudescit nam mihi poena recens.

admittunt alii solacia temporis aegri:

haec grauiora facit uulnera longa dies.

torqueo deceptos ego uita caelibe canos,

quoque magis solus, hoc mage maestus ago.

uolnus alit, quod muta domus silet et torus alget,

quod mala non cuiquam, non bona participo.

maereo, si coniunx alii bona, maereo contra,

si mala: ad exemplum tu mihi semper ades.

tu mihi crux ab utraque uenis, siue est mala, quod tu

dissimilis fueris, seu bona, quod similis.

non ego opes cassas et inania gaudia plango,

sed iuuenis iuueni quod mihi rapta uiro:

laeta, pudica, grauis, genus inclita et inclita forma,

o dolor atque decus coniugis Ausonii;

quae modo septenos quater inpletura Decembris,

liquisti natos, pignora nostra, duos.

illa fauore dei, sicut tua uota fuerunt,

florent, optatis accumulata bonis.

et precor ut uigeant tandemque superstite utroque

nuntiet hoc cineri nostra fauilla tuo.

_ii_

_His Father-in-law_

Desinite, o ueteres, Calpurnia nomina, Frugi

ut proprium hoc uestrae gentis habere decus:

nec solus semper censor Cato nec sibi solus

iustus Aristides his placeant titulis.

nam sapiens quicumque fuit uerumque fidemque

qui coluit, comitem se tibi, Censor, agat.

tu grauis et comis cum iustitiaque remissus,

austeris doctus iungere temperiem.

tu non adscito tibi me nec sanguine iuncto

optasti nostras consociare domos.

nempe aliqua in nobis morum simulacra tuorum

effigies nostri praebuit ingenii:

aut iam Fortunae sic se uertigo rotabat,

ut pondus fatis tam bona uota darent.

si quid apud manis sentis, fouet hoc tibi mentem,

quod fieri optaras, id uoluisse deum.

_iii_

_His Aunt_

Et amita Veneria properiter obiit,

cui breuia melea modifica recino:

cinis ita placidulus adoperiat eam

locaque tacita celeripes Erebi adeat.

_340. An Epitaph for his Father_

NOMEN ego Ausonius, non ultimus arte medendi

et, mea si nosses tempora, primus eram.

uicinas urbis colui patriaque domoque,

Vasates patria, sed lare Burdigalam.

curia me duplex et uterque senatus habebat

muneris exsortem, nomine participem.

non opulens nec egens, parcus sine sordibus egi:

uictum habitum mores semper inempta habui.

sermone inpromptus Latio, uerum Attica lingua

suffecit culti uocibus eloquii.

optuli opem cunctis poscentibus artis inemptae

officiumque meum cum pietate fuit.

iudicium de me studui praestare bonorum:

ipse mihi numquam, iudice me, placui.

officia in multos diuerso debita cultu

personis meritis tempore distribui.

litibus abstinui: non auxi, non minui rem:

indice me nullus, set neque teste perit.

inuidi numquam: cupere atque ambire refugi:

iurare aut falsum dicere par habui.

factio me sibi non, non coniuratio iunxit:

sincero colui foedere amicitias.

felicem sciui, non qui quod uellet haberet,

set qui per fatum non data non cuperet.

non occursator, non garrulus, obuia cernens

ualuis et uelo condita non adii.

famam, quae posset uitam lacerare bonorum,

non finxi et, ueram si scieram, tacui.

ira procul, spes uana procul, procul anxia cura

inque bonis hominum gaudia falsa procul.

uitati coetus eiuratique tumultus

et semper fictae principum amicitiae.

deliquisse nihil numquam laudem esse putaui

atque bonos mores legibus antetuli.

irasci promptus properaui condere motum

atque mihi poenas pro leuitate dedi.

coniugium per lustra nouem sine crimine concors

unum habui: natos quattuor edidimus.

prima obiit lactans: at qui fuit ultimus aeui,

pubertate rudi non rudis interiit.

maximus ad summum columen peruenit honorum,

praefectus Gallis et Libyae et Latio,

tranquillus, clemens, oculis uoce ore serenus,

in genitore suo mente animoque pater.

huius ego et natum et generum pro consule uidi:

consul ut ipse foret, spes mihi certa fuit.

matronale decus possedit filia, cuius

egregia et nuptae laus erat et uiduae.

quae nati generique et progeneri simul omnium

multiplici inlustris uidit honore domos.

ipse nec affectans nec detrectator honorum

praefectus magni nuncupor Illyrici.

haec me fortunae larga indulgentia suasit

numine adorato uitae obitum petere,

ne fortunatae spatium inuiolabile uitae

fatali morsu stringeret ulla dies.

optinui auditaeque preces: spem uota timorem

sopitus placido fine relinquo aliis.

inter maerentis, sed non ego maestus, amicos

dispositis iacui funeris arbitriis.

nonaginta annos, baculo sine, corpore toto

exegi, cunctis integer officiis.

haec quicumque leges, non aspernabere fari:

talis uita tibi qualia uota mihi.

_341. In Memory of his Teacher, Nepotianus_

FACETE, comis, animo iuuenali senex,

cui felle nullo, melle multo mens madens

aeuum per omne nil amarum miscuit,

medulla nostri, Nepotiane, pectoris:

tam seriorum quam iocorum particeps,

taciturne, Amyclas ut silendo uiceris,

te fabulantem non Vlixes linqueret,

liquit canentis qui melodas uirgines:

probe et pudice, parce, frugi, abstemie:

facunde, nulli rhetorum cedens stilo,

et disputator ad Cleanthen stoicus,

Scaurum Probumque corde callens intimo

et Epirote Cinea memor magis:

sodalis et conuictor, hospes iugiter,

parum quod hospes, mentis agitator meae.

consilia nullus mente tam pura dedit

uel altiore conditu texit data.

honore gesti praesidatus inclitus,

decies nouenas functus annorum uices,

duos relinquens liberos, mortem oppetis,

dolore multo quam tuorum tam meo.

_342. Epitaphs of Heroes_

_i_

_Menelaus_

FELIX o Menelae, deum cui debita sedes

decretumque piis manibus Elysium,

Tyndareo dilecte gener, dilecte Tonanti,

coniugii uindex, ultor adulterii,

aeterno pollens aeuo aeternaque iuuenta

nec leti passus tempora nec senii.

_ii_

_Deiphobus_

PRODITVS ad poenam sceleratae fraude Lacaenae

et deformato corpore Deiphobus

non habeo tumulum, nisi quem mihi uoce uocantis

et pius Aeneas et Maro conposuit.

_343. In Tumulo Hominis Felicis_

SPARGE mero cineres bene olentis et unguine nardi,

hospes, et adde rosis balsama puniceis.

perpetuum mihi uer agit inlacrimabilis urna

et commutaui saecula, non obii.

nulla mihi ueteris perierunt gaudia uitae,

seu meminisse putes omnia siue nihil.

_344. To his Villa_

SALVE, herediolum, maiorum regna meorum,

quod proauus, quod auus, quod pater excoluit,

quod mihi iam senior properata morte reliquit:

eheu nolueram tam cito posse frui!

iusta quidem series patri succedere, uerum

esse simul dominos gratior ordo piis.

nunc labor et curae mea sunt: sola ante uoluptas

partibus in nostris, cetera patris erant.

paruum herediolum, fateor: set nulla fuit res

parua umquam aequanimis, adde etiam unanimis.

ex animo rem stare aequo puto, non animum ex re.

cuncta cupit Croesus, Diogenes nihilum.

spargit Aristippus mediis in Syrtibus aurum:

aurea non satis est Lydia tota Midae.

cui nullus finis cupiendi, est nullus habendi.

ille opibus modus est, quem statuas animo.

uerum ager iste meus quantus sit, nosce: etiam me

noueris et noris te quoque, si potis es,

quamquam difficile est se noscere: {gnôthi seauton}

quam propere legimus tam cito neclegimus.

agri his centum colo iugera, uinea centum

iugeribus colitur prataque dimidio.

silua supra duplum, quam prata et uinea et aruum.

cultor agri nobis nec superest nec abest.

fons propter puteusque breuis, tum purus et amnis:

nauiger hic refluus me uehit ac reuehit.

conduntur fructus geminum mihi semper in annum.

cui non longa penus, huic quoque prompta fames.

haec mihi nec procul urbe sita est nec prorsus ad urbem,

ne patiar turbas utque bonis potiar.

et quotiens mutare locum fastidia cogunt,

transeo et alternis rure uel urbe fruor.

_345. The Martyrdom of Cupid_

_A Dream of Fair Women_

AËRIS in campis, memorat quos musa Maronis,

myrteus amentis ubi lucus opacat amantis,

orgia ducebant heroides et sua quaeque,

ut quondam occiderant, leti argumenta gerebant,

errantes silua in magna et sub luce maligna

inter harundineasque comas grauidumque papauer

et tacitos sine labe lacus, sine murmure riuos.

quorum per ripas nebuloso lumine marcent

fleti, olim regum et puerorum nomina, flores:

mirator Narcissus et Oebalides Hyacinthus

et Crocus auricomans et murice pictus Adonis

et tragico scriptus gemitu Salaminius Aeas.

omnia quae lacrimis et amoribus anxia maestis

rursus in amissum reuocant heroidas aeuum.

exercent memores obita iam morte dolores.

fulmineos Semele decepta puerpera partus

deflet et ambustas lacerans per inania cunas

uentilat ignauum simulati fulguris ignem.

irrita dona querens, sexu gauisa uirili

maeret in antiquam Caenis reuocata figuram.

uulnera siccat adhuc Procris Cephalique cruentam

diligit et percussa manum. fert fumida testae

lumina Sestiaca praeceps de turre puella.

et de nimboso saltum Leucate minatur

mascula Lesbiacis Sappho peritura sagittis.

Harmoniae in cultu se Eriphyle maesta recenset,

infelix nato nec fortunata marito.

tota quoque aëriae Minoia fabula Cretae

picturarum instar tenui sub imagine uibrat.

Pasiphae niuei sequitur uestigia tauri.

licia fert glomerata manu deserta Ariadne.

respicit abiectas desperans Phaedra tabellas.

haec laqueum gerit, haec uanae simulacra coronae:

Daedaliae pudet hanc latebras subiisse iuuencae.

praereptas queritur per inania gaudia noctis

Laudamia duas, uiui functique mariti.

parte truces alia strictis mucronibus omnes

et Thisbe et Canace et Sidonis horret Elissa.

coniugis haec, haec patris et haec gerit hospitis ensem.

errat et ipsa, olim qualis per Latmia saxa

Endymioneos solita affectare sopores

cum face et astrigero diademate Luna bicornis.

centum aliae ueterum recolentes uulnera amorum

dulcibus et maestis refouent tormenta querellis.

quas inter medias furuae caliginis umbram

dispulit inconsultus Amor stridentibus alis.

agnouere omnes puerum memorique recursu

communem sensere reum, quamquam umida circum

nubila et auratis fulgentia cingula bullis

et pharetram et rutilae fuscarent lampados ignem:

agnoscunt tamen et uanum uibrare uigorem

occipiunt hostemque unum loca non sua nactum,

cum pigros ageret densa sub nocte uolatus,

facta nube premunt. trepidantem et cassa parantem

suffugia in coetum mediae traxere cateruae.

eligitur maesto myrtus notissima luco,

inuidiosa deum poenis. cruciauerat illic

spreta olim memorem Veneris Proserpina Adonim.

huius in excelso suspensum stipite Amorem

deuinctum post terga manus substrictaque plantis

uincula maerentem nullo moderamine poenae

afficiunt. reus est sine crimine, iudice nullo

accusatur Amor. se quisque absoluere gestit,

transferat ut proprias aliena in crimina culpas.

cunctae exprobrantes tolerati insignia leti

expediunt: haec arma putant, haec ultio dulcis,

ut quo quaeque perit studeat punire dolore.

haec laqueum tenet, haec speciem mucronis inanem

ingerit, illa cauos amnis rupemque fragosam

insanique metum pelagi et sine fluctibus aequor.

nonnullae flammas quatiunt trepidaeque minantur

stridentis nullo igne facis. rescindit adultum

Myrrha uterum lacrimis lucentibus inque pauentem

gemmea fletiferi iaculatur sucina trunci.

ipsa etiam simili genetrix obnoxia culpae

alma Venus tantos penetrat secura tumultus.

nec circumuento properans suffragia nato

terrorem ingeminat stimulisque accendit amaris

ancipites furias natique in crimina confert

dedecus ipsa suum, quod uincula caeca mariti

deprenso Mauorte tulit, quod pube pudenda

Hellespontiaci ridetur forma Priapi,

quod crudelis Eryx, quod semiuir Hermaphroditus.

nec satis in uerbis. roseo Venus aurea serto

maerentem pulsat puerum et grauiora pauentem.

olli purpureum mulcato corpore rorem

sutilis expressit crebro rosa uerbere, quae iam

tincta prius traxit rutilum magis ignea fucum.

inde truces cecidere minae uindictaque maior

crimine uisa suo, Venerem factura nocentem.

ipsae intercedunt heroides et sua quaeque

funera crudeli malunt adscribere fato.

tum gratis pia mater agit cessisse dolentis

et condonatas puero dimittere culpas.

talia nocturnis olim simulacra figuris

exercent trepidam casso terrore quietem.

quae postquam multa perpessus nocte Cupido

effugit, pulsa tandem caligine somni

euolat ad superos portaque euadit eburna.

_346. Valedictory_

SET damnosa nimis panditur area.

fac campum replices, Musa, papyrium.

ec iam fissipedis per calami uias

grassetur Gnidiae sulcus harundinis,

pingens aridulae subdita paginae

Cadmi filiolis atricoloribus.

aut cunctis pariter uersibus oblinat

furuam lacticolor sphongia sepiam.

parcamus uitio Dumnitonae domus,

ne sit charta mihi carior ostreis.

MODESTINVS

circa 350 A.D.

_347. Another Martyrdom of Cupid_

FORTE iacebat Amor uictus puer alite somno

myrti inter frutices pallentis roris in herba.

hunc procul emissae tenebrosa Ditis ab aula

circueunt animae, saeua face quas cruciarat.

'ecce meus uenator', ait 'hunc' Phaedra 'ligemus!'

crudelis 'crinem' clamabat Scylla 'metamus!'

Colchis et orba Procne 'numerosa caede necemus!'

Didon et Canace 'saeuo gladio perimamus!'

Myrrha 'meis ramis', Euhadneque 'igne crememus!'

'hunc' Arethusa inquit Byblisque 'in fonte necemus!'

ast Amor euigilans dixit 'mea pinna, uolemus'.

PSEVDO-AVSONIVS

350-400(?) A.D.

_348. 'Gather ye Rosebuds'_

VER erat et blando mordentia frigora sensu

spirabat croceo mane reuecta dies:

strictior Eoos praecesserat aura iugalis

aestiferum suadens anticipare diem.

errabam riguis per quadrua compita in hortis

maturo cupiens me uegetare die.

uidi concretas per gramina flexa pruinas

pendere aut holerum stare cacuminibus.

uidi Paestano gaudere rosaria cultu

exoriente nouo roscida Lucifero.

rara pruinosis canebat gemma frutetis

ad primi radios interitura die.

ambigeres raperetne rosis Aurora ruborem

an daret et flores tingeret orta dies.

ros unus, color unus et unum mane duorum:

sideris et floris nam domina una Venus.

forsan et unus odor: sed celsior ille per auras

difflatur, spirat proximus iste magis.

communis Paphie dea sideris et dea floris

praecipit unius muricis esse habitum.

momentum intererat, quo se nascentia florum

germina conparibus diuiderent spatiis.

haec uiret angusto foliorum tecta galero,

hanc tenui folio purpura rubra notat,

haec aperit primi fastigia celsa obelisci

mucronem absoluens purpurei capitis.

uertice collectos illa exsinuabat amictus

iam meditans foliis se numerare suis:

nec mora: ridentis calathi patefecit honorem

prodens inclusi semina densa croci.

ac modo quae toto rutilauerat igne comarum

pallida conlapsis deseritur foliis.

mirabar celerem fugitiua aetate rapinam

et dum nascuntur consenuisse rosas:

ecce et defluxit rutili coma punica floris,

dum loquor, et tellus tecta rubore micat.

tot species tantosque ortus uariosque nouatus

una dies aperit, conficit una dies.

conquerimur, Natura, breuis quod gratia talis:

ostentata oculis ilico dona rapis.

quam longa una dies, aetas tam longa rosarum,

quas pubescentis iuncta senecta premit.

quam modo nascentem rutilus conspexit Eous,

hanc rediens sero uespere uidit anum.

sed bene, quod paucis licet interitura diebus

succedens aeuum prorogat ipsa suum.

collige, uirgo, rosas, dum flos nouus et noua pubes,

et memor esto aeuum sic properare tuum.

_349. For a Statue of Dido_

ILLA ego sum Dido, uultu quem conspicis, hospes,

assimilata modis pulcraque mirificis.

talis eram, sed non Maro quam mihi finxit erat mens

uita nec incestis laesa cupidinibus.

namque nec Aeneas uidit me Troïus umquam

nec Libyam aduenit classibus Iliacis,

sed furias fugiens atque arma procacis Hiarbae

seruaui, fateor, morte pudicitiam,

pectore transfixo, castus quod perculit ensis,

non furor aut laeso crudus amore dolor.

sic cecidisse iuuat: uixi sine uulnere famae,

ulta uirum positis moenibus oppetii.

inuida, cur in me stimulasti, Musa, Maronem,

fingeret ut nostrae damna pudicitiae?

uos magis historicis, lectores, credite de me

quam qui furta deum concubitusque canunt

falsidici uates, temerant qui carmine uerum

humanisque deos assimilant uitiis.

_350. A Pretty Boy_

DVM dubitat natura marem faceretne puellam,

factus es, o pulcher, paene puella, puer.

_351. Galla_

VADO, sed sine me, quia te sine, nec nisi tecum

totus ero, pars cum sim altera, Galla, tui.

uado tamen, sed dimidius, uado minor ipso

dimidio nec me iam locus unus habet:

nam tecum fere totus ero, quocumque recedam

pars ueniet mecum quantulacumque mei.

separor unus ego, sed partem sumo minorem

ipse mei, tecum pars mea maior abit.

si redeam, tibi totus ero: pars nulla uacabit,

quae mox non redeat in tua iura. uale.

AVIENVS

fl. 380 A.D.

_352. Prologue to the Aratea_

CARMINIS incentor mihi Iuppiter! auspice terras

linquo Ioue et celsam reserat dux Iuppiter aethram.

imus in astra Iouis monitu, Iouis omine caelum

et Iouis imperio mortalibus aethera pando.

Hic statio, hic sedes primi patris. iste paterni

principium motus, uis fulminis iste corusci,

uita elementorum, mundi calor, aetheris ignis

astrorumque uigor, perpes substantia lucis

et numerus celsi modulaminis. hic tener aer

materiaeque grauis concretio, sucus ab alto

corporibus caelo, cunctarum alimonia rerum,

flos et flamma animae. qui discurrente meatu

mentis primigenae penetralia dura resoluens

impleuit largo uenas operatus amore,

ordinis ut proprii foedus daret. iste calorem,

quo digesta capax solidaret semina mundus,

inseruit. rite hunc primum, medium adque secundum

uox secreta canit sibi, nam permixtus utrimque

et fultus sese geminum latus unus et idem est,

auctor agendorum propriique patrator amoris

et mundi uere factus pater. hic chaos altum

lumine perrupit, tenebrarum hic uincula primus

soluit et ipse parens rerum fluitantia fixit.

hic dispersa locis statuit primordia iustis,

hic digestorum speciem dedit, iste colorem

inposuit rebus sexuque inmixtus utroque

adque aeui pariter gemini, simul omnia lustrans,

sufficit alterno res semine. rerum opifex hic,

hic altor rerum, rex mundi, celsa potestas

aetheris adque Erebi, pigra inclinatio nodi,

insociabilium discretio iusta deorum.

cuius et extremum tellus opus, ignea cuius

lumina sunt late sol et soror: ille diei

tendat ut infusi rutilum iubar, altera noctis

ut face flammanti tenebrosos rumpat amictus,

ne desit genitis pater ullo in tempore rebus.

istius ille anni pulcer chorus, alta ut hebescat

terra gelu, uer ut blandis adrideat auris,

puluerulenta siti tellurem ut torreat aestas

et grauis autumni redeat fetura parentis.

hoc duce per tumidi ferimur freta gurgitis, isto

praeceptore solum grauibus uersamus aratris.

iste modum statuit signis, hic rebus honorem

infundit, tenebris hic interlabitur aethrae,

uiscera et aetherios animans genitabilis artus.

denique ne longum marcentia corda iacerent

mundanique ortus mens inmemor omnia sensim

uilia conciperet neque se subduceret umquam

fontis in aeterni primordia, quo uelut amnis,

quem festina citis urget natura fluentis,

lapsu continuo ruiturae in corpora nostra

prorumpunt animae seriemque per aethera nectunt:

hic primum Cnidii radium senis intulit astris

mortalemque loqui docuit conuexa deorum,

cur Hyperionios nepa circumflecteret ignis,

autumni reditu cur sub gelido Capricorno

bruma pruinosi iuga tristia solueret anni,

cur spatium lucis, madidae cur tempora noctis

Libra celerque Aries demenso pondere Olympi

aequarent, qua parte polus sublimior alto

cardine caeruleas Thetidis non tangeret undas,

quis polus umbrifero lateat decliuis in axe

et uaga palanti cur signa errore ferantur.

quae rursum ingenio numerisque Solensibus idem

Iuppiter efferri melius dedit, incola Tauri

musa ut Cecropios raperetur et Aonas agros.

Me quoque nunc similis stimulat furor edere uersu

tempora, cum duris uersare ligonibus arua

conueniat, cum ueliuolo dare carbasa ponto

et cum uiticomo crinem tondere Lyaeo.

o mihi nota adyti iam numina Parnasei!

o per multa operum mea semper cura Camenae!

iam placet in superum uisus sustollere caelum

adque oculis reserare uiam per sidera. maior,

maior agit mentem solito deus, ampla patescit

Cirra mihi et totis se Helicon inspirat ab antris.

ANONYMOUS

384 A.D.

_353. Epitaph of M. Vettius Agorius Praetextatus and Paulina his Wife_

SPLENDOR parentum nil mihi maius dedit,

quam quod marito digna iam tum uisa sum.

sed lumen omne uel decus nomen uiri,

Agori, superbo qui creatus germine

patriam, senatum coniugemque inluminas

probitate mentis, moribus, studiis simul,

uirtutis apicem quis supremum nanctus es.

tu namque quidquid lingua utraque est proditum

cura soforum, porta quis caeli patet,

uel quae periti condidere carmina

uel quae solutis uocibus sunt edita,

meliora reddis quam legendo sumpseras.

sed ista parua: tu pius mystes sacris

teletis reperta mentis arcano premis

diuumque numen multiplex doctus colis,

sociam benigne coniugem nectens sacris

hominum deumque consciam ac fidam tibi.

quid nunc honores aut potestates loquar

hominumque uotis adpetita gaudia?

quae tu caduca ac parua semper autumans

diuum sacerdos infulis celsus clues.

tu me, marite, disciplinarum bono

puram ac pudicam sorte mortis eximens

in templa ducis ac famulam diuis dicas.

te teste cunctis imbuor mysteriis,

tu Dindymenes Atteosque antistitem

teletis honoras taureis consors pius.

Hecates ministram trina secreta edoces

Cererisque Graiae tu sacris dignam paras.

te propter omnes me beatam, me piam

celebrant, quod ipse me bonam disseminas,

totum per orbem ignota noscor omnibus.

nam te marito cur placere non queam?

exempla de me Romulae matres petunt

subolemque pulcram, si tuae similis, putant.

optant probantque nunc uiri nunc feminae

quae tu magister indidisti insignia.

his nunc ademptis maesta coniunx maceror,

felix, maritum si superstitem mihi

diui dedissent, sed tamen felix, tua

quia sum fuique postque mortem mox ero.

'Paulina nostri pectoris consortio,

fomes pudoris, castitatis uinculum

amorque purus et fides caelo sata,

arcana mentis cui reclusa credidi,

munus deorum qui maritalem torum

nectunt amicis et pudicis nexibus,

pietate matris, coniugali gratia,

nexu sororis, filiae modestia

et quanta amicis iungimur fiducia,

aetatis usu, consecrandi foedere,

iugi fideli simplici concordia

iuuans maritum, diligens ornans colens;

Paulina ueri et castitatis conscia,

dicata templis atque amica numinum,

sibi maritum praeferens, Romam uiro,

pudens fidelis pura mente et corpore,

benigna cunctis, utilis penatibus...'

ASMENIVS

circa 400 A.D.

_354. Thoughts in a Garden_

ADESTE Musae, maximi proles Iouis,

laudem feracis praedicemus hortuli.

hortus salubris corpori praebet cibos

uariosque fructus saepe cultori refert,

holus suaue, multiplex herbae genus,

uuas nitentis atque fetus arborum.

non defit hortis et uoluptas maxima

multisque mixta commodis iocunditas.

aquae strepentis uitreus lambit liquor

sulcoque ductus irrigat riuus sata.

flores nitescunt discolore germine

pinguntque terram gemmeis honoribus.

apes susurro murmurant gratae leui,

cum summa florum uel nouos rores legunt.

fecunda uitis coniuges ulmos grauat

textasue inumbrat pampinis harundines.

opaca praebent arbores umbracula

prohibentque densis feruidum solem comis.

aues canorae garrulos fundunt sonos

et semper auris cantibus mulcent suis.

oblectat hortus, auocat pascit tenet

animoque maesto demit angores grauis;

membris uigorem reddit et uisus capit,

refert labori pleniorem gratiam,

tribuit colenti multiforme gaudium.

THE ASMENIDAE

_I_

ASCLEPIADIVS

circa 400 A.D.

_355. Fortune_

O FORTVNA potens, at nimium leuis,

tantum iuris atrox quae tibi uindicas,

euertisque bonos, erigis improbos,

nec seruare potes muneribus fidem.

Fortuna immeritos auget honoribus,

Fortuna innocuos cladibus afficit.

iustos illa uiros pauperie grauat,

indignos eadem diuitiis beat.

haec aufert iuuenes ac retinet senes,

iniusto arbitrio tempora diuidens.

quod dignis adimit, traicit ad inpios.

nec discrimen habet rectaue iudicat:

inconstans fragilis perfida lubrica

nec quos clarificat perpetuo fouet,

nec quos deseruit perpetuo premit.

_II_

PALLADIVS

_356. Orpheus_

The Oxford Book of Latin Verse From the earliest fragments to the end of the Vth Century A.D. · 第 22 / 29 段