IVCVNDVM, mea uita, mihi proponis amorem

hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.

di magni, facite ut uere promittere possit,

atque id sincere dicat et ex animo,

ut liceat nobis tota perducere uita

aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.

_b_

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam

uere, quantum a me Lesbia amata mea es.

nulla fides ullo fuit umquam in foedere tanta,

quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.

_88. Woman's Words_

NVLLI se dicit mulier mea nubere malle

quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.

dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,

in uento et rapida scribere oportet aqua.

_89. Man's Ingratitude_

DESINE de quoquam quisquam bene uelle mereri,

aut aliquem fieri posse putare pium.

omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne

prodest, immo etiam taedet obestque magis;

ut mihi, quem nemo grauius nec acerbius urget,

quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.

_90. To Quintius: A Supplication_

QVINTI, si tibi uis oculos debere Catullum

aut aliud si quid carius est oculis,

eripere ei noli, multo quod carius illi

est oculis seu quid carius est oculis.

_91. Loving and Liking_

_a_

DICEBAS quondam solum te nosse Catullum,

Lesbia, nec prae me uelle tenere Iouem.

dilexi tum te non tantum ut uulgus amicam,

sed pater ut natos diligit et generos.

nunc te cognoui: quare etsi impensius uror,

multo mei tamen es uilior et leuior.

qui potis est? inquis. Quod amantem iniuria talis

cogit amare magis, sed bene uelle minus.

_b_

Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,

atque ita se officio perdidit ipsa suo,

ut iam nec bene uelle queat tibi, si optima fias,

nec desistere amare, omnia si facias.

_92. Miser Catulle_

MISER Catulle, desinas ineptire,

et quod uides perisse perditum ducas.

fulsere quondam candidi tibi soles,

cum uentitabas quo puella ducebat

amata nobis quantum amabitur nulla.

ibi illa multa tum iocosa fiebant,

quae tu uolebas nec puella nolebat.

fulsere uere candidi tibi soles.

nunc iam illa non uolt: tu quoque inpotens noli,

nec quae fugit sectare, nec miser uiue,

sed obstinata mente perfer, obdura.

uale, puella. iam Catullus obdurat,

nec te requiret nec rogabit inuitam.

at tu dolebis, cum rogaberis nulla.

scelesta, uae te, quae tibi manet uita!

quis nunc te adibit? cui uideberis bella?

quem nunc amabis? cuius esse diceris?

quem basiabis? cui labella mordebis?

at tu, Catulle, destinatus obdura.

_93. Odi et Amo_

ODI et amo: quare id faciam, fortasse requiris.

nescio, sed fieri sentio et excrucior.

_94. Num te leaena...?_

NVM te leaena montibus Libystinis

aut Scylla latrans infima inguinum parte

tam mente dura procreauit ac taetra,

ut supplicis uocem in nouissimo casu

contemptam haberes, a nimis fero corde?

_95. Nuntium Remittit Cynthiae_

FVRI et Aureli, comites Catulli,

siue in extremos penetrabit Indos,

litus ut longe resonante Eoa

tunditur unda,

siue in Hyrcanos Arabesque molles,

seu Sagas sagittiferosue Parthos,

siue quae septemgeminus colorat

aequora Nilus,

siue trans altas gradietur Alpes,

Caesaris uisens monimenta magni,

Gallicum Rhenum, horrida tescua, ulti-

mosque Britannos,

omnia haec, quocunque feret uoluntas

caelitum, temptare simul parati:--

pauca nuntiate meae puellae

non bona dicta.

cum suis uiuat ualeatque moechis,

quos simul complexa tenet trecentos,

nullum amans uere, sed identidem omnium

ilia rumpens:

nec meum respectet, ut ante, amorem,

qui illius culpa cecidit uelut prati

ultimi flos, praetereunte postquam

tactus aratro est.

_96. To Alfenus, who betrayed him_

ALFENE immemor atque unanimis false sodalibus

iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?

iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?

nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.

quae tu neglegis ac me miserum deseris in malis.

eheu quid faciant, dice, homines cuiue habeant fidem?

certe tute iubebas animam tradere, inique, me

inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.

idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque

uentos irrita ferre ac nebulas aereas sinis.

si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,

quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.

_97. Vitam puriter egi_

SIQVA recordanti benefacta priora uoluptas

est homini, cum se cogitat esse pium,

nec sanctam uiolasse fidem, nec foedere in ullo

diuum ad fallendos numine abusum homines,

multa parata manent in longa aetate, Catulle,

ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt

aut facere, haec a te dictaque factaque sunt:

omnia quae ingratae perierunt credita menti.

quare cur curis te amplius excrucies?

quin tu animo offirmas atque istinc te ipse reducis,

et dis inuitis desinis esse miser?

difficile est longum subito deponere amorem?

difficile est, uerum hoc qua lubet efficias:

una salus haec est, hoc est tibi peruincendum,

hoc facias, siue id non pote siue pote.

o di, si uestrum est misereri, aut si quibus umquam

extremam iam ipsa in morte tulistis opem,

me miserum aspicite et, si uitam puriter egi,

eripite hanc pestem perniciemque mihi:

sic mihi surrepens imos ut torpor in artus

expulit ex omni pectore laetitias.

non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,

aut, quod non potis est, esse pudica uelit:

ipse ualere opto et taetrum hunc deponere morbum.

o di, reddite mi hoc pro pietate mea.

_98. To Manlius: written in affliction_

QVOD mihi fortuna casuque oppressus acerbo

conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,

naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis

subleuem et a mortis limine restituam,

quem neque sancta Venus molli requiescere somno

desertum in lecto caelibe perpetitur,

nec ueterum dulci scriptorum carmine Musae

oblectant, cum mens anxia peruigilat:

id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum,

muneraque et Musarum hinc petis et Veneris:

sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,

neu me odisse putes hospitis officium,

accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse,

ne amplius a misero dona beata petas.

tempore quo primum uestis mihi tradita pura est,

iucundum cum aetas florida uer ageret,

multa satis lusi: non est dea nescia nostri,

quae dulcem curis miscet amaritiem:

sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors

abstulit. o misero frater adempte mihi,

tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,

tecum una tota est nostra sepulta domus,

omnia tecum una perierunt gaudia nostra,

quae tuus in uita dulcis alebat amor.

cuius ego interitu tota de mente fugaui

haec studia atque omnis delicias animi.

quare, quod scribis Veronae turpe Catullo

esse, quod hic quisquis de meliore nota

frigida deserto tepefacsit membra cubili,

id, Manli, non est turpe, magis miserum est.

ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,

haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.

nam, quod scriptorum non magna est copia apud me,

hoc fit, quod Romae uiuimus: illa domus,

illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas:

huc una ex multis capsula me sequitur.

quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna

id facere aut animo non satis ingenuo,

quod tibi non utriusque petenti copia praesto est:

ultro ego deferrem, copia siqua foret.

_99. The Friendship of Allius_

NON possum reticere, deae, qua me Allius in re

iuuerit aut quantis iuuerit officiis,

ne fugiens saeclis obliuiscentibus aetas

illius hoc caeca nocte tegat studium:

sed dicam uobis, uos porro dicite multis

milibus et facite haec carta loquatur anus,

nec tenuem texens sublimis aranea telam

in deserto Alli nomine opus faciat.

nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam,

scitis, et in quo me torruerit genere,

cum tantum arderem quantum Trinacria rupes

lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,

maesta neque assiduo tabescere pupula fletu

cessaret tristique imbre madere genae.

qualis in aerei perlucens uertice montis

riuus muscoso prosilit e lapide,

qui cum de prona praeceps est ualle uolutus,

per medium densi transit iter populi,

dulce uiatori lasso in sudore leuamen,

cum grauis exustos aestus hiulcat agros:

hic, uelut in nigro iactatis turbine nautis

lenius aspirans aura secunda uenit,

iam prece Pollucis, iam Castoris imploratu,

tale fuit nobis Allius auxilium.

is clausum lato patefecit limite campum,

isque domum nobis isque dedit dominam,

ad quam communes exerceremus amores,

quo mea se molli candida diua pede

intulit et trito fulgentem in limine plantam

innixsa arguta constituit solea.

coniugis ut quondam flagrans aduenit amore

Protesilaeam Laudamia domum

inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro

hostia caelestis pacificasset heros.

nil mihi tam ualde placeat, Ramnusia uirgo,

quod temere inuitis suscipiatur heris.

quam ieiuna pium desideret ara cruorem,

docta est amisso Laudamia uiro,

coniugis ante coacta noui dimittere collum,

quam ueniens una atque altera rursus hiems

noctibus in longis auidum saturasset amorem,

posset ut abrupto uiuere coniugio,

quod scibant Parcae non longo tempore abisse,

si miles muros isset ad Iliacos.

nam tum Helenae raptu primores Argiuorum

coeperat ad sese Troia ciere uiros,

Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,

Troia uirum et uirtutum omnium acerba cinis

quaene etiam nostro letum miserabile fratri

attulit. ei misero frater adempte mihi,

ei misero fratri iucundum lumen ademptum,

tecum una tota est nostra sepulta domus,

omnia tecum una perierunt gaudia nostra,

quae tuus in uita dulcis alebat amor.

quem nunc tam longe non inter nota sepulcra

nec prope cognatos compositum cineris,

sed Troia obscena, Troia infelice sepultum

detinet extremo terra aliena solo:

ad quam tum properans fertur simul undique pubes

Graeca penetralis deseruisse focos,

ne Paris abducta gauisus libera moecha

otia pacato degeret in thalamo.

quo tibi tum casu, pulcerrima Laudamia,

ereptum est uita dulcius atque anima

coniugium: tanto te absorbens uertice amoris

aestus in abruptum detulerat barathrum,

quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum

siccare emulsa pingue palude solum,

quod quondam caesis montis fodisse medullis

audit falsiparens Amphitryoniades,

tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta

perculit imperio deterioris heri,

pluribus ut caeli tereretur ianua diuis,

Hebe nec longa uirginitate foret.

sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,

qui tamen indomitam ferre iugum docuit.

nam neque tam carum confecto aetate parenti

una caput seri nata nepotis alit,

qui cum diuitiis uix tandem inuentus auitis

nomen testatas intulit in tabulas,

impia derisi gentilis gaudia tollens,

suscitat a cano uolturium capiti:

nec tantum niueo gauisa est ulla columbo

compar, quae multo dicitur improbius

oscula mordenti semper decerpere rostro,

quam cum praecipue multiuola est mulier.

sed tu horum magnos uicisti sola furores,

ut semel es flauo conciliata uiro.

aut nihil aut paulo cui tum concedere digna

lux mea se nostrum contulit in gremium,

quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido

fulgebat crocina candidus in tunica.

quae tamen etsi uno non est contenta Catullo,

rara uerecundae furta feremus herae.

ne nimium simus stultorum more molesti,

saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,

coniugis in culpa flagrantem contudit iram,

noscens omniuoli plurima facta Iouis.

nec tamen illa mihi dexstra depacta paterna

fraglantem Assyrio uenit odore domum,

sed furtiua dedit mira munuscula nocte,

ipsius ex ipso dempta uiri gremio.

quare illud satis est, si nobis is datur unis

quem lapide illa diem candidiore notat.

hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus

pro multis, Alli, redditur officiis,

ne uestrum scabra tangat rubigine nomen

haec atque illa dies atque alia atque alia.

huc addent diui quam plurima, quae Themis olim

antiquis solita est munera ferre piis.

seitis felices et tu simul et tua uita,

et domus in qua olim lusimus et domina,

et qui principio nobis te tradidit Afer,

a quo sunt primo mi omnia nata bona,

et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,

lux mea, qua uiua uiuere dulce mihi est.

_100. At the Tomb of his Brother_

MVLTAS per gentis et multa per aequora uectus

aduenio has miseras, frater, ad inferias:

ut te postremo donarem munere mortis

et mutam nequiquam alloquerer cinerem.

quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,

heu miser indigne frater adempte mihi,

nunc tamen interea haec prisco quae more parentum

tradita sunt tristi munere ad inferias,

accipe fraterno multum manantia fletu,

atque in perpetuum, frater, aue atque uale.

_101. To Calvus: on the Death of Quintilia_

SI quicquam mutis gratum acceptumue sepulcris

accidere a nostro, Calue, dolore potest,

quom desiderio ueteres renouamus amores

atque olim amissas flemus amicitias,

certe non tanto mors immatura dolorei'st

Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.

_102. Nothing to do_

OTIVM, Catulle, tibi molestum est:

otio exsultas nimiumque gestis:

otium et reges prius et beatas

perdidit urbes.

_103. He craves Cornificius' Pity_

MALEST, Cornifici, tuo Catullo,

malest, me hercule, et est laboriose,

et magis magis in dies et horas.

quem tu, quod minimum facillimumque est,

qua solatus es allocutione?

irascor tibi. sic meos amores?

paulum quid lubet allocutionis,

maestius lacrimis Simonideis.

_104. To any Readers he may have_

SI qui forte mearum ineptiarum

lectores eritis manusque uestras

non horrebitis admouere nobis....

ANONYMOUS

_105. The Tombs of the Great_

MARMOREO Licinus tumulo iacet, at Cato nullo,

Pompeius paruo: credimus esse deos?

L. VARIVS

74-14 B.C.

_106. Fragments of the De Morte_

_i_

VENDIDIT hic Latium populis agrosque Quiritum

eripuit: fixit leges pretio atque refixit.

_ii_

Ceu canis umbrosam lustrans Gortynia uallem,

si celeris potuit ceruae comprendere lustra,

saeuit in absentem et circum uestigia latrans

aethera per nitidum tenues sectatur odores:

non amnes illam medii, non ardua tardant,

perdita nec serae meminit decedere nocti.

_107. Epilogue to the Vergilian Catalepton_

VATE Syracosio qui dulcior Hesiodoque

maior, Homereo non minor ore fuit,

illius haec quoque sunt diuini elementa poetae

et rudis in uario carmine Calliope.

C. CILNIVS MAECENAS

74-8 B.C.

_108._

_i_

_To Horace_

LVCENTES, mea uita, nec smaragdos,

beryllos neque, Flacce mi, nitentes

nec percandida margarita quaero

nec quos thunica lima perpoliuit

anulos neque iaspios lapillos.

_ii_

_Any Life is better than no life_

DEBILEM facito manu, debilem pede, coxa,

tuber adstrue gibberum, lubricos quate dentis:

vita dum superest, bene est.

P. VERGILIVS MARO

70-19 B.C.

_109. 'Is this the Man that made the Earth to tremble'_

ASPICE quem ualido subnixum Gloria regno

altius et caeli sedibus extulerat.

terrarum hic bello magnum concusserat orbem,

hic reges Asiae fregerat, hic populos,

hic graue seruitium tibi iam, tibi, Roma ferebat

(cetera namque uiri cuspide conciderant),

cum subito in medio rerum certamine praeceps

corruit, ex patria pulsus in exilium.

tale deae numen, tali mortalia nutu

fallax momento temporis hora dedit.

_110. 'Hence, all ye vain Delights'_

ITE hinc, inanes, ite rhetorum ampullae,

inflata rore non Achaico uerba,

et uos, Selique Tarquitique Varroque,

scholasticorum natio madens pingui,

ite hinc, inane cymbalon iuuentutis;

tuque, o mearum cura, Sexte, curarum,

uale, Sabine; iam ualete, formosi.

nos ad beatos uela mittimus portus

magni petentes docta dicta Sironis

uitamque ab omni uindicabimus cura.

ite hinc, Camenae; uos quoque, ite iam sane,

dulces Camenae (nam fatebimur uerum,

dulces fuistis): et tamen meas chartas

reuisitote, sed pudenter et raro.

_111. 'Unto you a child is born'_

SICELIDES Musae, paulo maiora canamus!

non omnis arbusta iuuant humilesque myricae;

si canimus siluas, siluae sint consule dignae.

Vltima Cumaei uenit iam carminis aetas;

magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.

iam redit et uirgo, redeunt Saturnia regna,

iam noua progenies caelo demittitur alto.

tu modo nascenti puero, quo ferrea primum

desinet ac toto surget gens aurea mundo,

casta faue Lucina: tuus iam regnat Apollo.

teque adeo decus hoc aeui, te consule, inibit,

Pollio, et incipient magni procedere menses;

te duce, si qua manent sceleris uestigia nostri,

inrita perpetua soluent formidine terras.

ille deum uitam accipiet diuisque uidebit

permixtos heroas et ipse uidebitur illis,

pacatumque reget patriis uirtutibus orbem.

At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu

errantis hederas passim cum baccare tellus

mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.

ipsae lacte domum referent distenta capellae

ubera, nec magnos metuent armenta leones;

ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.

occidet et serpens, et fallax herba ueneni

occidet; Assyrium uulgo nascetur amomum.

at simul heroum laudes et facta parentis

iam legere et quae sit poteris cognoscere uirtus,

molli paulatim flauescet campus arista,

incultisque rubens pendebit sentibus uua

et durae quercus sudabunt roscida mella.

pauca tamen suberunt priscae uestigia fraudis,

quae temptare Thetin ratibus, quae cingere muris

oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos.

alter erit tum Tiphys, et altera quae uehat Argo

delectos heroas; erunt etiam altera bella,

atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.

hinc, ubi iam firmata uirum te fecerit aetas,

cedet et ipse mari uector, nec nautica pinus

mutabit merces: omnis feret omnia tellus.

non rastros patietur humus, non uinea falcem;

robustus quoque iam tauris iuga soluet arator;

nec uarios discet mentiri lana colores,

ipse sed in pratis aries iam suaue rubenti

murice, iam croceo mutabit uellera luto;

sponte sua sandyx pascentis uestiet agnos.

Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis

concordes stabili fatorum numine Parcae.

adgredere o magnos (aderit iam tempus) honores,

cara deum suboles, magnum Iouis incrementum!

aspice conuexo nutantem pondere mundum,

terrasque tractusque maris caelumque profundum:

aspice uenturo laetentur ut omnia saeclo!

o mihi tum longae maneat pars ultima uitae,

spiritus et quantum sat erit tua dicere facta:

non me carminibus uincet nec Thracius Orpheus,

nec Linus, huic mater quamuis atque huic pater adsit,

Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.

Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,

Pan etiam Arcadia dicat se iudice uictum.

incipe, parue puer, risu cognoscere matrem

(matri longa decem tulerunt fastidia menses)

incipe, parue puer: qui non risere parenti,

nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

_112. Pharmaceutria_

PASTORVM Musam Damonis et Alphesiboei,

immemor herbarum quos est mirata iuuenca

certantis, quorum stupefactae carmine lynces,

et mutata suos requierunt flumina cursus,

Damonis Musam dicemus et Alphesiboei.

Tu mihi seu magni superas iam saxa Timaui,

siue oram Illyrici legis aequoris,--en erit umquam

ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta?

en erit ut liceat totum mihi ferre per orbem

sola Sophocleo tua carmina digna coturno?

a te principium, tibi desinam: accipe iussis

carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum

inter uictricis hederam tibi serpere lauros.

Frigida uix caelo noctis decesserat umbra,

cum ros in tenera pecori gratissimus herba:

incumbens tereti Damon sic coepit oliuae.

Nascere praeque diem ueniens age, Lucifer, almum,

coniugis indigno Nysae deceptus amore

dum queror et diuos, quamquam nil testibus illis

profeci, extrema moriens tamen adloquor hora.

incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.

Maenalus argutumque nemus pinusque loquentis

semper habet, semper pastorum ille audit amores

Panaque, qui primus calamos non passus inertis.

incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.

Mopso Nysa datur: quid non speremus amantes?

iungentur iam grypes equis, aeuoque sequenti

cum canibus timidi uenient ad pocula dammae.

incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.

Mopse, nouas incide faces: tibi ducitur uxor.

sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Oetam.

incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.

o digno coniuncta uiro, dum despicis omnis,

dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae

hirsutumque supercilium promissaque barba,

nec curare deum credis mortalia quemquam--

incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus--

saepibus in nostris paruam te roscida mala

(dux ego uester eram) uidi cum matre legentem.

alter ab undecimo tum me iam acceperat annus,

iam fragilis poteram a terra contingere ramos:

ut uidi, ut perii, ut me malus abstulit error!

incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.

nunc scio quid sit Amor: duris in cotibus illum

aut Tmaros aut Rhodope aut extremi Garamantes

nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt.

incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.

saeuus Amor docuit natorum sanguine matrem

commaculare manus; crudelis tu quoque, mater:

crudelis mater magis, an puer improbus ille?

improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater.

incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus.

nunc et ouis ultro fugiat lupus, aurea durae

mala ferant quercus, narcisso floreat alnus,

pinguia corticibus sudent electra myricae,

certent et cycnis ululae, sit Tityrus Orpheus,

Orpheus in siluis, inter delphinas Arion--

incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus--

omnia uel medium fiat mare. uiuite siluae:

praeceps aërii specula de montis in undas

deferar; extremum hoc munus morientis habeto.

desine Maenalios, iam desine, tibia, uersus.

Haec Damon: uos, quae responderit Alphesiboeus,

dicite, Pierides; non omnia possumus omnes.

Effer aquam et molli cinge haec altaria uitta,

uerbenasque adole pinguis et mascula tura,

coniugis ut magicis sanos auertere sacris

experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt.

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

carmina uel caelo possunt deducere Lunam,

carminibus Circe socios mutauit Vlixi,

frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

terna tibi haec primum triplici diuersa colore

licia circumdo, terque haec altaria circum

effigiem duco; numero deus impare gaudet.

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores;

necte, Amarylli, modo et 'Veneris', dic, 'uincula necto.'

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit

uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore.

sparge molam et fragilis incende bitumine lauros.

Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum.

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

talis amor Daphnin qualis cum fessa iuuencum

per nemora atque altos quaerendo bucula lucos

propter aquae riuum uiridi procumbit in ulua

perdita, nec serae meminit decedere nocti,

talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

has olim exuuias mihi perfidus ille reliquit,

pignora cara sui: quae nunc ego limine in ipso,

terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnin.

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

has herbas atque haec Ponto mihi lecta uenena

ipse dedit Moeris (nascuntur plurima Ponto);

his ego saepe lupum fieri et se condere siluis

Moerin, saepe animas imis excire sepulcris,

atque satas alio uidi traducere messis.

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

fer cineres, Amarylli, foras riuoque fluenti

transque caput iace, nec respexeris. his ego Daphnin

adgrediar; nihil ille deos, nil carmina curat.

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

aspice: corripuit tremulis altaria flammis

sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. bonum sit!

nescio quid certe est, et Hylax in limine latrat.

credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?

parcite, ab urbe uenit, iam parcite carmina, Daphnis.

_113. 'In the sweat of thy face shalt thou eat bread'_

The Oxford Book of Latin Verse From the earliest fragments to the end of the Vth Century A.D. · 第 6 / 29 段