EMINENTISSIME AC REVERENDISSIME DOMINE,

Inter multiplices calamitates, quibus Ecclesia Dei luctuosis hisce

temporibus undique premitur, recensenda profecto est pravorum

librorum colluvies universum pene orbem inundans, qua per nefarios

ac perditos homines divina Christi Religio, quae ab omnibus in

honore est habenda, despicitur, boni mores, incautae praesertim

juventutis penitus labefactantur, et socialis quoque consuetudinis

jura et ordo susdeque vertitur, et omnimode perturbatur. Neque ut

vetus ipsorum mos erat, id praestare tantum nituntur libris magno

apparatu scientiae elaboratis, sed et parvis, qui minimi veneunt

libellis, et per publicas, atque ad hoc confectas ephemerides, ut

non litteratis modo et scientibus virus illud insinuent, sed

rudioris ejusque et infimi populi fidem, simplicitatemque

corrumpant.

Qui autem super gregem Christi vigilias agunt legitimi Pastores, ut

hanc perniciem a populis sibi commissis avertant ad Sacram Indicis

Congregationem quoscumque ex iis libris de more deferunt zelo

adlaborantes, ut Romanae Sedis habito judicio, et proscriptione a

vetita lectione talium librorum fideles deterreant. Neque iis

difficilem se praebuit, et praebet S. Congregatio, quae quotidianam

operam studiumque impendit, ut officio sibi a Romanis Pontificibus

demandato satisfaciat. Quia tamen ex toto Christiano Orbe

increbrescentibus denuntiationibus praegravatur, non id praestare

perpetuo valet, ut promptum et expeditum super quavis causa ferat

judicium: ex quo fit, ut aliquando serotina nimis sit provisio, et

inefficax remedium, cum jam ex lectione istorum librorum enormia

damna processere.

Ad hoc incommodum avertendum non semel Romani Pontifices

prospexerunt, et ut aliarum aetatum exempla taceamus, aevo nostro

per S. M. Leonem XII. Mandatum editum est, sub die 26 Martii 1825,

ad calcem Regularum Indicis insertum, et hisce litteris adjunctum,

vi cujus Ordinariis locorum praecipitur, ut libros omnes noxios in

sua dioecesi editos, vel diffusos, propria auctoritate proscribere,

et e manibus fidelium avellere studeant.

Cum autem hujus Apostolici Mandati provida constitutio praesentibus

fidelium necessitatibus, et tuendae doctrinae morumque incolumitati

optime respondeat, Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae IX. placuit

ejus memoriam esse recolendam, tenorem iterum vulgandum et ab

Ordinariis locorum observantiam exigendam, quod excitatoriis hisce

nostris litteris, nomine et auctoritate Apostolicae Sedis sollicite

praestamus. Queis si debita obedientia respondeat (sicuti pro certo

habemus), gravissima mala removentur in iis praesertim dioecesibus,

in quibus promptae coercitionis urgeat necessitas. Ne vero quis

praetextu defectus jurisdictionis, aut alio quaesito colore

Ordinariorum sententias et proscriptiones ausu temerario spernere,

vel pro non latis habere praesumat, Eis Sanctitas Sua concessit,

sicut Nomine et Auctoritate Ejus praesentibus conceditur, ut in hac

re, etiam tamquam Apostolicae Sedis Delegati, contrariis

quibuscumque non obstantibus, procedant.

Ad Apostolicum autem Judicium ea deferantur opera vel scripta quae

profundius examen exigant, vel in quibus ad salutarem effectum

consequendum Supremae Auctoritatis sententia requiratur.

Interim Tibi Eminentissime et Reverendissime Domine copiosa

divinorum charismatum incrementa ex animo precamur, et ad pergrata

quaeque officia nos paratissimos exhibemus.

Datum Romae, die 24 Augusti 1864.

Amplitudinis Tuae, Addictissimus,

LUDOVICUS CARDINALIS DE ALTERIIS,

S. INDICIS CONGREGATIONIS PRAEFECTUS.

LOCUS [mc] SIGILLI.

Fr. Angelus Vincentius Modena Ord. Praed. Sacrae Indis. Congr.

a Secretis.

The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, December 1864 · 第 30 / 41 题