LETTER FROM THE HOLY OFFICE TO THE ENGLISH BISHOPS.

The following is the text of the letter received from the Holy Office by

the English Bishops, in condemnation of the society lately established

in England for promoting the union of Christian Churches:

_Supremae S. Romanae et Universalis Inquisitionis Epistola ad omnes

Angliae Episcopos._

Apostolicae Sedi nuntiatum est, catholicos nonnullos et

ecclesiasticos quoque viros Societati _ad procurandam_, uti aiunt,

_Christianitatis unitatem_ Londini anno 1857 erectae, nomen

dedisse, et jam plures evulgatos esse ephemeridum articulos, qui

catholicorum huic Societati plaudentium nomine inscribuntur, vel ab

ecclesiasticis viris eamdem Societatem commendantibus exarati

perhibentur. Et sane quaenam sit huius Societatis indoles vel quo

ea spectet, nedum ex articulis ephemeridis cui titulus "the union

review", sed ex ipso folio quo socii invitantur et adscribuntur,

facile intelligitur. A protestantibus quippe efformata et directa

eo excitata est spiritu, quem expresse profitetur, tres videlicet

christianas communiones romano-catholicam, graeco-schismaticam et

anglicanam, quamvis invicem separatas ac divisas, aequo tamen jure

catholicum nomen sibi vindicare. Aditus igitur in illam patet

omnibus ubique locorum degentibus tum catholicis, tum

graeco-shismaticis, tum anglicanis, ea tamen lege ut nemini liceat

de variis doctrinae capitibus in quibus dissentiunt quaestionem

movere, et singulis fas sit propriae religiosae confessionis

placita tranquillo animo sectari. Sociis vero omnibus preces ipsa

recitandas, et sacerdotibus Sacrificia celebranda indicit iuxta

suam intentionem: ut nempe tres memoratae christianae communiones,

utpote quae, prout supponitur, Ecclesiam catholicam omnes simul iam

constituunt, ad unum corpus efformandum tandem aliquando coeant.

Suprema S. O. Congregatio, ad cuius examen hoc negotium de more

delatum est, re mature perpensa, necessarium iudicavit sedulam

ponendam esse operam, ut edoceantur fideles ne haereticorum ductu

hanc cum iisdem haereticis et schismaticis societatem ineant. Non

dubitant profecto Eminentissimi Patres Cardinales una mecum

praepositi Sacrae Inquisitioni, quin istius regionis Episcopi pro

ea, qua eminent, caritate et doctrina omnem iam adhibeant

diligentiam ad vitia demonstranda, quibus ista Societas scatet, et

ad propulsanda quae secum affert pericula: nihilominus muneri suo

deesse viderentur, si pastoralem eorumdem Episcoporum zelum in re

adeo gravi vehementius non inflammarent: eo enim periculosior est

haec novitas, quo ad speciem pia et de christianae Societatis

unitate admodum sollicita videtur.

Fundamentum cui ipsa innititur huiusmodi est quod divinam Ecclesiae

constitutionem susque deque vertit. Tota enim in eo est, ut

supponat veram Iesu Christi Ecclesiam constare partim ex romana

Ecclesia per universum orbem diffusa et propagata, partimvero ex

schismate photiano et ex anglicana haeresi, quibus aeque ac

Ecclesiae romanae unus sit Dominus, _una fides_ et unum baptisma.

Ad removendas vero dissensiones, quibus hae tres christianae

communiones cum gravi scandalo et cum veritatis et caritatis

dispendio divexantur, preces et sacrificia indicit, ut a Deo gratia

unitatis impetretur. Nihil certe viro catholico potius esse debet,

quam ut inter Christianos schismata et dissensiones a radice

evellantur, et Christiani omnes sint _solliciti servare unitatem

spiritus in vinculo pacis_ (Ephes, 4). Quapropter Ecclesia

Catholica preces Deo O. M. fundit et Christifideles ad orandum

excitat, ut ad veram fidem convertantur et in gratiam cum Sancta

Romana Ecclesia, extra quam non est salus, eiuratis erroribus,

restituantur quicumque omnes ab eadem Ecclesia recesserunt: imo ut

omnes homines ad agnitionem veritatis, Deo bene iuvante,

perveniant. At quod Christifideles et ecclesiastici viri

haereticorum ductu, et quod peius est, iuxta intentionem haeresi

quammaxime pollutam et infectam pro christiana unitate orent,

tolerari nullo modo potest. Vera Iesu Christi Ecclesia quadruplici

nota, quam in symbolo credendam asserimus, auctoritate divina

constituitur et dignoscitur: et quaelibet ex hisce notis ita cum

aliis cohaeret ut ab iis nequeat seiungi: hinc fit, ut quae vere

est et dicitur catholica, unitatis simul, sanctitatis et

Apostolicae successionis praerogativa debeat effulgere. Ecclesia

igitur catholica una est unitate conspicua perfectaque orbis terrae

et omnium gentium, ea profecto unitate, cuius principium, radix et

origo indefectibilis est beati Petri Apostolorum Principis eiusque

in Cathedra romana Successorum suprema auctoritas et potior

principalitas. Nec alia est Ecclesia catholica nisi quae super unum

Petrum aedificata in unum connexum corpus atque compactum unitate

fidei et caritatis assurgit: quod beatus Cyprianus in epl. 45.

sincere professus est, dum Cornelium Papam in hunc modum

alloquebatur: _ut Te collegae nostri et communionem tuam idest

Catholicae Ecclesiae unitatem pariter et caritatem probarent

firmiter ac tenerent_. Et idipsum quoque Hormisdas Pontifex ab

Episcopis acacianum schisma eiurantibus assertum voluit in formula

totius christianae antiquitatis suffragio comprobata, ubi

_sequestrati a communione Ecclesiae catholicae_ ii dicuntur, qui

sunt _non consentientes in omnibus Sedi Apostolicae_. Et tantum

abest quin communiones a romana Sede separatae iure suo catholicae

nominari et haberi possint, ut potius ex hac ipsa separatione et

discordia dignoscatur quaenam societates et quinam christiani nec

veram fidem teneant nec veram Christi doctrinam: quemadmodum iam

inde a secundo Ecclesiae saeculo luculentissime demonstrabat S.

Irenaeus lib. 3. contra haeres. c. 3. Caveant igitur summo studio

Christifideles ne hisce societatibus coniungantur, quibus salva

fidei integritate nequeant adhaerere; et audiant sanctum Augustinum

docentem, nec veritatem nec pietatem esse posse ubi christiana

unitas et Sancti Spiritus caritas deest.

Praeterea inde quoque a londinensi Societate fideles abhorrere

summopere debent, quod conspirantes in eam et _indifferentismo_

favent et scandalum ingerunt. Societas illa, vel saltem eiusdem

conditores et rectores profitentur, photianismum et anglicanismum

duas esse eiusdem verae christianae religionis formas, in quibus

aeque ac in Ecclesia catholica Deo placere datum sit: et

dissensionibus utique christianas huiusmodi communiones invicem

urgeri, sed citra fidei violationem, propterea quia una eademque

manet earumdem fides. Haec tamen est summa pestilentissimae

indifferentiae in negotio religionis, quae hac potissimum aetate in

maximam serpit animarum perniciem. Quare non est cur demonstretur

catholicos huic Societati adhaerentes spiritualis ruinae catholicis

iuxta atque acatholicis occasionem praebere, praesertim quum ex

vana expectatione ut tres memoratae communiones integrae et in sua

quaeque persuasione persistentes simul in unum coeant, Societas

illa acatholicorum conversiones ad fidem aversetur et per

ephemerides a se evulgatas impedire conetur.

Maxima igitur sollicitudine curandum est, ne catholici vel specie

pietatis vel mala sententia decepti Societati, de qua hic habitus

est sermo, aliisque similibus adscribantur vel quoquomodo faveant,

et ne fallaci novae christianae unitatis desiderio abrepti ab ea

desciscant unitate perfecta, quae mirabili munere gratiae Dei in

Petri soliditate consistit.

Romae hac die 16. septembris 1864.

The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, December 1864 · 第 21 / 41 题