October 26. 1850.
_Thomas Regiolapidensis._--Where can I find any information as to the saint
who figures in the following curious story? _Regiolapidensis_ may probably
mean _of Königstein_, in Saxony; but Albon Butler takes no notice of this
Thomas.
"Incipit narratiuncula e libro vingto, cui titular _Vita atq. Gesta B.
Thomæ Regiolapidensis, ex ordine FF. Prædicatorum_, excerpta.
"Quum verò prædicator indefensus, missionum ecclesiasticarum causâ, in
borealibus versaretur partibus, miraculum ibi stupendum sanè patravit.
Conspexit enim taurum ingentem, vaccarum (sicut poëta quidam ex
ethnicis ait) 'magnâ comitante catervâ,' in prato quodam graminoso
ferocientem, maceriâ tantum bassâ inter se et belluam istam horrendam
interpositâ. Constitit Thomas, constitit et bos, horribiliter rugiens,
caudâ erectâ, cornibus immaniter sæviens, ore spumam, naribus vaporem,
oculis fulgur emittens, maceriam transsilire, in virum sanctum irruere,
corpusque ejus venerabile in aëra jactitare, visibiliter nimis paratus.
{407} Thomas autem, eaptâ occasione, oculos in monstrum obfirmat,
signumque crucis magneticum in modum indesinenter ducere aggreditur, En
portentum inauditum! geminis belluae luminibus illico palpebrae
obducuntur, titubat taurus, cadit, ac, signo magnetico sopitus, primò
raucum stertens, mox infantiliter placidum trahens halitum, humi pronus
recumbit. Nec moratus donec hostis iste cornutus somnum excuteret, viv
sanctus ad hospitium se propinquum laetus inde incolumisque recepit."