50. PIPER METHYSTICUM. F.

P. foliis cordatis acuminatis multinerviis: spicis axillaribus

solitariis brevissimis, pedunculatis, patentissimis. F.

Species caute distinguenda a _Pipere latifolio_ quod in Supplem.

plantar. p. 91. nescio quo casu Piper methysticum vocatur. Etenim non

solum notis botanicis plurimis a vero Pipere methystico, latifolium

illud discrepat, sed etiam toxica qualitate caret, neque in nunc usum

ab incolis unquam adhibetor, sponteque nascit per omnes fere insulas

oceani australis intra tropicos sitas.

Piper methysticum verum inter plantas cultas earundem insularum passim

reperitur, iis tamen exceptis, quae nigrae gentis sedes sunt, novis

Hebridibus et Caledonia nova. Inter plantas autem cultas harum regionum

non alia maiori cura et sollertia, neque tam adsiduis laboribus

colitur, quam haec ipsa piperis perniciosissima species; nam et solum

huic culturae idoneum ligonibus crebro subvertitur, et a herbis sponte

nascentibus liberatur, simulque calce e coralliis et conchis marinis

fatiscentibus, stercoris loco fecundatur. Radix contusa vel potius

manducata, et cum saliva humectata, succum praebet nauseoso fervidum,

cui affunditur liquor e nucibus Cocos, vel etiam aqua pura. Liquorem

sic paratum acrem, nauseosum, virescentem harum insularum proceres et

sacrificuli in deliciis habent; quo minore aquae portione commiscentur

pocula, eo pluris existimantur, citius enim inebriant et in somnum

resolvunt; nimis frequenter autem repetitum temetum totum corpus sicco

{77} ardore quasi accendit. Tum oculi rubere, cutis exarescere et in

squamulas exfoliari, quae tandem in ulcera leprosa degenerant, vel

universam corporis maciem tabemque praesagiunt. Sapor huius liquoris

omnium maxime ingratus, ipsis pertinacissimis potatoribus ora

distorquet atque membra quatit horore. (Cook in itin. noviss. Vol. 1.

p.318.). Vires videntur inesse etiam narcoticae. Nomen apud

Taheitenses: _Ava_, apud incolas insularum Amicorum et Sandvigiarum cum

aspiratione dura praefixa: _Kava_. Caulis plerumque orgyalem

altitudinem attingit dichotomus, maculosus. Folia oblongo-cordata, nec

ut in P. latifolio subrotundo cordata. Spicae rectae breves solitariae,

nec aggregatae, longae, nutantes. Perfectam florescentiam non vidimus.

De Plantis Esculentis Insularum Oceani Australis Commentatio Botanica · 第 72 / 76 题