34. ARECA OLERACEA. Linn.

A. foliolis integerrimis. _M. S. V._ p. 986. n. 2.

Hanc arborem semel vidimus in hortis insulae Tannae, sed tum temporis

neque florentem, neque fructus proferentem. Veri tamen simillimum est,

eandem propter fructuum ad rem cibariam usum ab incolis cultam fuisse.

Eius gemma sicut praecedentis Dracaenae et omnium palmarum, edulis est,

dulcis et delicatula, tanquam brassicae caules teneriores, aut Cynarae

receptaculum. Ob defectum florescentiae eandem ulterius examinare non

potuimus; ad hanc speciem amandandam esse, ex Cel. Iacquini

descriptione conclusimus.

De Plantis Esculentis Insularum Oceani Australis Commentatio Botanica · 第 50 / 76 题