C. inermis, frondibus pinnatis: foliolis replicatis ensiformibus. _M.
S. V._ p. 985. n 1.
Insulae oceani australis quae intra tropicos sitae sunt, fere omnes
hanc utilissimam palmam ferunt, humiles etiam illae, quae vix
superficiem sali supereminent et lithophytorum aedificiis superfructae
sunt, ut plurimum harum arborum altissimarum coma condecorantur.
Spontaneis igitur harum regionum vegetabilibus easdem adnumerare non
dubitamus, licet etiam cultae ibidem dentur varietates, quas ut exempla
in novis hebridibus docent, hominum cura nobilitavit, et praesertim ad
rem cibariam meliores reddidit. Hasce varietates, notis exterioribus
tamen minus ab invicem dignoscendas, disertis verbis enarravit
Clarissimus Rumphius, qui simul de usu harum arborum multifario fusius
disseruit. Heic loci meminisle sat erit, nucibus Cocos triplex inesse
alimentum, nempe junioribus lympham saccharatam, maturo fructu in
materiam spongiosam cotyledonis novi surculi coagulabilem; in
adultioribus autem nucleum candidissimum dulcissimum fragrantem,
amygdalos longe praecellentem, primum mollem gelatinosum lacteum,
deinde perfecta maturitate duriusculum, oleosum, ultimo deinceps loco
ipsum huius nuclei {49} oleum, blandum, purum, dulce, variis ferculis
admiscendum, nec non ad usus medicos cunctos idoneum, ubi oleum
amygdalorum adhiberi solet. Incolae praeprimis insulae Taheiti et
adjacentium insularum Societatis hocce oleum imbutum odoribus variis,
quorum pretiosissimus, et fragrantissimus e ligno Santali extrahitur,
pro unguento caesariei sive etiam totius corporis usurpant, eodemque
omnia membra crebro perfricare solent. Ipsum nucis putamen, durissimum
in adulta, in juniore tamen ante nuclei formationem molle, instar
caulium brassicae edule est. Omnium porro palmarum cor sive caput ut
vocant, ad trunci summitatem, pedes binos vel tres longum, rudimenta
frondium et fructificationum anni insequentis laminis tenuissimis
convolutis fovens, itaque pro gemma vere habendum, optimum alimentum
praebet, nuci coryli avellanae et pedunculo brassicae cauliflorae
palmam eripiens; sed hoc sine arboris destructione obtineri non potest.
De vino palmarum quod colligitur e spadicis nedum erupti vulnere, cum
id hominibus austrasiae haud innotuerit, ut et de multiplici materiei,
frondium, foliolorum, fibrarum, nucumque ad rem familiarem et
mechanicam usu quaecunque disseri possent, utpore citra nostrum
propositum praetermittenda sunt. Taheitensibus _Ari_, nuces juniores
_Nia_.