1 Si mihi dabitis mercedem, canam, o figuli:
huc-ades, age, Minerva, et tuere manu caminum:
pulcre autem incalescant pocula,[TR1] et omnia canistra,
torreanturque pulcre, et magno pretio potiantur,
5 multa quidem in foro vendita, multa autem in-viis,
multumque lucrentur _ipsi:_ nobis vero _contingat,_ ut iis
cantemus.
At si ad impudentiam versi mendacia concinnetis,
tum vero convocabo fornaci vastatores,
Syntriba pariter Smaragumque, et Asbetum, et Sabacten,
10 Omodamumque, qui huic arti mala plurima afferat.
Vasta igni porticum et domos; unaque caminus
totus conteratur, testis multum plorantibus.
Ut malæ equinæ crepant, _sic_ crepet caminus,
omnis intra se testas comminuens.
15 Huc-ades et Solis filia, venenis-dives Circe,
dira venena sparge, ac perde ipsosque et opera _eorum._
Huc et _tu,_ Chiron, ducito multos Centauros,
quique Herculis manus effugerunt, quique perierunt:
male tundant hæc opera, concidatque caminus,
20 ipsi autem plorantes videant facta mala:
_ego_ vero lætabor conspiciens ipsorum infelicem artem.
Qui autem se-inclinaverit _in fornacem inspecturus,_ igne hujus
tota facies
aduratur, ut omnes discant recta facere.