1 Cui me fato fecit pater Jupiter ut-inciderem,
infantem venerandæ in genubus matris _me_ nutriens!
quam olim munierunt consilio Jovis ægidem-tenentis
populi Phriconis, velocium vectores equorum,
5 fortes, devorantis ignis _simili_ cernentes Marte,
Æoliam Smyrnam, mari-vicinam, ponto-concussam,
per quam pellucida labitur aqua sacri Meletis.
Inde profectæ filiæ Jovis, pulcræ puellæ
volebant celebrare sacram terram et civitatem virorum:
10 at illi repudiabant divinam vocem, loquelam cantus,
_præ_ dementia. Horum quidem perpessus aliquis cogitet rursus,
quod ipsis opprobrio meam molitus-est malam-sortem.
Fortunam autem ego, quam mihi deus destinavit nascenti,
sustinebo, negata _mihi_ ferens forti animo;
15 nec-vero omnino mea cara membra manere sacris in viis
Cymes cupiunt, magnus tamen me animus impellit
populum ad externum ire, debilis licet sim.