XXVI. IN EUNDEM.

***

1 alii enim in-Dracano te, alii vero in Icaro ventosa

dicunt, alii in Naxo, Jovis soboles, Insute _Jovis femori,_

alii te ad Alpheum flumen vorticosum

utero-conceptum Semelen peperisse Jovi fulmine-gaudenti,

5 alii vero in Thebis, rex, te dicunt natum-esse;

mentientes. Te vero genuit pater hominumque deûmque,

procul ab hominibus, latens candidis-ulnis Junonem.

Est vero aliqua Nysa, summus mons, florens silva,

longe a-Phœnice, prope Ægypti (_Nili_) fluenta,

10 atque ei statuent simulacra multa in templis.

Ut vero hæc tria _sunt, sic_ tibi omnino tertio-quoque-anno usque

homines facient eximias hecatombas.

Dixit, et cyaneis superciliis annuit Saturnius:

divinæ autem comæ concutiebantur regis

15 de capite immortali; magnumque tremefecit Olympum.

Sic fatus, annuit capite consiliorum-auctor Jupiter.

Sis-propitius, Iraphiota, mulieribus-furorem incutiens; ac te

poetæ

celebramus incipientes finientesque; neque ullo-modo licet,

tui oblitum, suavis meminisse cantus.

20 Et tu quidem ita salve, Bacche Iraphiota,

cum matre Semele, quam vocant Thyonen.

Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Tertia: Hymni · 第 34 / 65 题