1 In-Cypro-genitam Cytheream canam, quæ mortalibus
blanda dona dat; in amabili autem vultu
semper subridet, et amabilem affert florem.
Salve, dea, Salamini bene-cultæ imperans,
5 et toti Cypro; da vero amabilem cantum;
atque ego et tui et alius meminero cantionis.