BRASSICA ERUCA, OR THE ROCKET PLANT.

This plant, now in total disuse, was considered by the ancients as a most

powerful aphrodisiac, and consecrated to Venus. Hence Martial and Ovid--

Et Venerem revocans eruca morantem.

* * * * *

Nec minus erucas jubeo vitare salaces.

But the most curious document regarding this obnoxious weed is found in

Lobel, who states that it was carefully cultivated in the gardens of

monasteries and nunneries, to preserve their chastity.

"Haec eruca, major Hispanica, vel quia in condimentis lautior, vel ad

venerem vegetior erat, gentilis vulgo vocata fuit; quo vocabulo Hispanica

et Itala gens designat quamlibet rem aptam reddere hominem laetum et

experrectum ad munia vulgo pausibilia, ut joca ludicra et venerem; quae

commoda ut ex ea perciperet monachorum saginata caterva, in perquam

amoena Magalonae, insula maris Narbonensis, hujus gentilis erucae semine a

fratre quodam Hispano ambulone donato, quotannis hocce serebat, et in

mensis cuilibet, vel maximo gulae irritamento, vel blandimento, praeferebat;

nimirum usu gnara quantum frequens esus conferret ad calorem venereum in

illis otio et frequenti crapula obrutum, ad vigorem animi excitandum, et

praesertim corpus obesum extenuandum, somnumque excutiendum, quo illi

veluti ursi gliresve tota hyeme saginati, ferme adipe suffocabantur. Verum

isto Hispanico remedio adeo hilarescebant et gentiles fiebant, ut

plerumque recinctis lumbis castitate, coacti essent vota et coenobii

moenia transilire, et aliquid solatii venerei ab vicinis plebanis

efflagitare. Nobis haec visa et risa. Eruca vero inibi superstes est

copiosissima, monumentum futura monasticae castitatis et rei

veritatis."--_Adv. p. 68._

Curiosities of Medical Experience · 第 98 / 214 题