616-578 B.C.

Anco regnante Lucius Tarquinius, Tarquiniis, ex Etruriae urbe,

profectus, cum coniuge et fortunis omnibus Romam commigravit. Additur

haec fabula: advenienti aquila pilleum sustulit et super carpentum, cui

Tarquinius insidebat, cum magno clangore volitans rursus capiti apte

reposuit; inde sublimis abiit. Tanaquil coniux, caelestium prodigiorum

perita, regnum ei portendi intellexit; itaque, virum complexa, excelsa

et alta sperare eum iussit. Has spes cogitationesque secum portantes

urbem ingressi sunt, domicilioque ibi comparato Tarquinius pecunia et

industria dignitatem atque etiam Anci regis familiaritatem consecutus

est; a quo tutor liberis relictus regnum intercepit et ita

administravit, quasi iure adeptus esset.

Tarquinius Priscus Latinos bello domuit; Circum Maximum aedificavit; de

Sabinis triumphavit; murum lapideum urbi circumdedit. Equitum centurias

duplicavit, nomina mutare non potuit, deterritus, ut ferunt, Atti Navii

auctoritate. Attus enim, ea tempestate augur inclitus, id fieri posse

negabat, nisi aves addixissent; iratus rex in experimentum artis eum

interrogavit, fierine posset quod ipse mente concepisset; Attus augurio

acto fieri posse respondit. "Atqui hoc" inquit rex "agitabam, num cotem

illam secare novacula possem." "Potes ergo" inquit augur, et rex

secuisse dicitur. Tarquinius filium tredecim annorum, quod in proelio

hostem percussisset, praetexta bullaque donavit; unde haec ingenuorum

puerorum insignia esse coeperunt.

Supererant duo Anci filii, qui, aegre ferentes se paterno regno

fraudatos esse, regi insidias paraverunt. Ex pastoribus duos

ferocissimos deligunt ad patrandum facinus. Ei simulata rixa in

vestibulo regiae tumultuantur. Quorum clamor cum penitus in regiam

pervenisset, vocati ad regem pergunt. Primo uterque vociferari coepit et

certatim alter alteri obstrepere. Cum vero iussi essent in vicem dicere,

unus ex composito rem orditur; dumque intentus in eum se rex totus

avertit, alter elatam securim in eius caput deiecit, et relicto in

vulnere telo ambo foras se proripiunt.

#VI. Lûcius Tarquinius Prîscus, Rômânôrum rêx quîntus# [[as printed]]

Selections from Viri Romae · 第 68 / 159 题