Undecimus abusionis gradus est plebs sine disciplina, quæ, cum
disciplinæ exercitationibus non servit, communi se perditionis laqueo
constringit: iram etenim Domini absque disciplinæ rigore non evadit.
Atque idcirco Psalmistæ vocibus indisciplinatæ plebi praedicatur:
_Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus_ (_Psal_. II,
12). Disciplina vero morum est ordinata correctio et majorum
præcedentium regularum observatio. De qua disciplina Paulus apostolus
ita loquitur dicens: _In disciplina perseverate; tamquam filiis vobis
offert se Deus. Quod si extra disciplinam estis, cujus participes
facti estis? Omnes enim adulteri, et non filii estis_ (_Hebr_. XII,
8). Qui ergo adulteri, sine disciplina sunt, et cœlestis regni
hæreditatem non capiunt: si filii autem paternæ disciplinæ
correctiones ferunt, et hæreditatem quandoque recipcre posse non
desperent. De qua etiam disciplina Esaias quidem indisciplinatæ plebi
prædicat, dicens: _Quiescite agere perverse, discite bene facere_
(_Isa_. I, 16). Et ad eamdem Psalmista consona voce compsallit,
dicens: _Declina a malo, et fac bonum_ (_Psal_. XXIII, 15). Infelix
ergo est qui abjicit disciplinam. Audet enim extra milites aliquid
qui, Dominum crucifigentes, non ejus sciderunt tunicam, qui Ecclesiæ
Christi scindit disciplinam. Sicut enim tunica totum corpus præter
caput tegitur, ita disciplina, omnis Ecclesia, præter Christum, qui
caput est Ecclesiæ et sub disciplina non est, protegitur et ornatur.
Ipsa vero tunica contexta desuper fuerat per totum, quia eadem
disciplina Ecclesiæ a Domino de cœlo tribuitur et integratur. De qua
Dominus cum ad Patrem ascendisset, postquam resurrexit a mortuis, ad
Apostolos suos loquebatur, dicens: _Vos autem sedete hic in civitate,
quoadusque induamini virtute ex alto_ (_Luc_. XXIV, 49). Tunica ergo
corporis Christi disciplina Ecclesiæ est: qui autem extra disciplinam
est, alienus est a corpore Christi. _Non scindamus igitur illam, sed
sortiamur de illa cujus sit_ (_Joan_. XIX, 24); id est, non solvamus
quidquam de mandatis Domini, sed unusquisque in quo vocatus est, in eo
permaneat apud Dominum.